The Hartlib Papers

Title:Notes On Proposals Of Hugh L'Amy Peter Le Pruvost, In Latin
Dating:undated
Ref:12/85A-86B: 85B BLANK
Notes:Slightly different version of 12/86A at 12/131.
[12/85A]

[top line deleted]
     petimus vt parlementum det decretum quod sanciat quod quicumque voluerit Illum modum agriculture pro 70 agri Iugeribus nominet et constituat vnum ex suis consanguineis vel amicis quj sic nominatus et constitutus Cum reliquis sic nominatis et constitutis Istud simul præstent vt nautarum numerus sit sempler completus vsque ad septem milia quingentos
     Sic petimus Illam nominationem et constitutionem vnius hominis pro 70 agrj Iugeribus
I.   vt sic parlamentum possit semper habere fideles homines
II. vt In necessitate Illj omnes nominatj possint provincias Iuuare contra Invasiones <voluntarie absque stipendijs>
III vt sic semper ordo conseruetur In perpetuum absque ordinaria stipendiarum per solutione quæ fit cum magno detrimento publico vbj enim debent esse septem milia sunt tantummodo tres
   Quod vero Attinet ad ordinem et numerum nautarum secundum nostram propositionem Nautæ nec alimenta nec stipendia ex seIpsis habebunt Modo placuerit parlamento dare ordinationes
   proponimus pro populo 1200000 sterling scilicet ex vberiorj proventu terræ quoniam augebuntur terræ fructus vsque ad quintam partem supra ordinarios reditus et absque nigredine et defectu of blasting In his omnibus et ad hæc omnia peragenda[altered] exi <parui momentj> parvum est secretum sed necessarius est ordo Et omnium promptus animus ad agendum
     Admiralis cum comissarijs nihil habebunt ad agendum Nisj vt habeant registra secundum provincias ordinata quibus ordine sic bono contineantur omnia nomina Illorum nominatorum hominum supradictorum pro portionibus 70 agrj Iugeribus Etiamque omnia nautarum nomina
             Admittendas litteras In hollandiam
             dirigj possunt ad Monsieur anselin
             marchand francois In the win strate
    pour faire tenir sil luy plaist a Mr pruuost marchand
                    A Roterdam
potest dominus hartlibius offerre vsque ad duo milia librarum[altered from librararum] quotannis parlamentarijs vltra D. W./ Peeter le pruuost hoc fierj et dicj potest vt fecj pro D. P.
quod agriculturæ modo sic augebimus eorum reditus
[12/86A]

[another hand:]
Posteaquam Parliamentum vidit et accuratè examinavit propositionem ab Hugh Lamy per Petrum Pruvost oblatam, qua proponit agriculturæ meliorationem, ita ut terræ fructus usque ad quintam partem supra ordinarios reditus augeantur; unde populus 1200000 librarum sterling, et insuper Parliamentum 300000 ad impensas publicas <sc.?> pro nautarum alimentis et stipendijs, ut propositum, est quotannis accipere possit; Parliamentum sancivit quod quicunque voluerint illum, agriculturæ modum observare pro 70 agri jugeribus nominent et constituant unum ex suis consanguineis vel amicis, ut sic semper fideles homines adsint, qui homines sic nominatj et constitutj quatuor simul, durante bello, vel <octo> pacis tempore unum nautam præsentent et sistant, qui in navibus serviat secundum propositionem; ita tamen ut nec agricolæ nec illi ab Agricolis nominatj ulla alimenta præbeant, nec ulla stipendia persolvant nautis: sed ex medijs et modis propositis et proponendis alimenta et stipendia ipsis præstentur.
[12/86B]

[Dury's hand:]
Mrs Pruvost
his offers.