The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, George Starkey To Johann Moriaen, In Latin
Dating:30 May 1651
Ref:17/7/1A-4B: 3A-4B BLANK
[17/7/1A]

                  Londini Maij 30. 1651.
Præmissis.
Reverentiæ vestræ debitis, obsequijs possibilibus, vir plurimum observande Excusatoriam (proemij loco) orationem poscere videtur nostra[altered from noster?] te nomine, vultuque incognitum agresti satis Epistolâ, salutandi audacia. Fatemur petulantiam, obsequentem verò animum supplicitèr obtendimus. Fama vestra Honorande Domine, quæ ut de jure magna est, ità apud nos maxima, virtutis vestræ verè Heroicæ, ad aures nostras (per Magistrum Worsleium, virum ut in sè bonum, ita nobis plurimis nominibus Colendum) relatione allatâ. Unde nobis gravissima exorta est Confidentia tam ingenis quam humanitatis tantum pectus vestrum inhabitare Candorem, qui rudes hasce lineas si non accipiat, saltem excuset. Qua excitatus confidentiâ Reverentiam vestram humiliter sic alloqui incipiam. Atque utinam sic fata fervent, ut quam cum omnibus doctis probisque an helo, tecum tam doctrinâ[altered from doctrinam] quam probitate inclÿtum, familiarem notitiam mire, mitamque firmiter tenere ac compensari possim. Cujus nil desperans, audito bonitatis tuæ Encomio, interim ut familiaritatis tuæ dignum memet exhibeam, syncerum nostrum erga te animum tam honore quam amore tibi alligatum, fas fit me esse professum. Cæterum si quâ in re hic tibi inservire valeam, his movis, voluntatis vestræ per lineas significatio, firmissima erit mihi obligatio. Vtque tibi animi mei Characterem exhibeam haud unica Chartæ sufficeret schedula hoc etenim familiari potius Correspondentiâ, tempore dignoscitur, paucis tamen syncerum memet Doctrinæ doctorumque Admiratorem affirmo. Hujusmodi mihi notos exopto, hisce humanitatis, honoris, atque amoris officia et judicia præbere et exhibere ambio. Tacitas Naturæ Artisque explorator existo; veritatem non famam venari proposui Arcanorum tamen aliquot Adeptus incedo. Venalia nulla secreta habeo, quod et abominor, eoque solo nomine, Magister Iohannes Glauberus (vir sane inclytus) mihi vituperandus censetur. Vidi quondam possidebam item Lapidem Chrysopejum, atque Arguropejum, prioris ocularis testis posterioris actualis possessor sui, Erat autem mihi datus a quodam amico juvene (qui utrumque Elixirem habuit) adhuc vitali [catchword: aurâ]
[17/7/1B]

aurâ fruente. Cujus nomen (voto obstrinctus) æternum Celare statuo, Ejus datæ sunt mihi aliquot unciæ, quas dum multiplicare tentavi, majoris partis jacturam feci. Siquidem cum mercurio non vulgari at Sophico id Conatus sum, eodem quippe, quocum Elixir suum Confecisset Adeptus ille, quocum item multiplicasset, quod oculis vidi, tali tamen adhibitâ Cautela, quod regimen non poteram depræhendere (nedum pondus) insuper lapis mihi datus per additamentum corporalis fermenti vulgaris Circa fuerat mixtus; quod serò tandem agnovi multiplicationi obtetisse. Sic ex 9 partibus ad minus<H: [word unclear]> 7em. amisi cum reliquo projectionem feci plus centies Mercurij siquidem Sophici mihi circiter semilibram[H alters?] dedit, cum eodemque Legatum ingens (ut illius utar virbis) hic mercurius illico meum admixtum devoravit lapidem, ita quid nullâ digestione inde quicquam lucrari poteram. Cujus mercurij imitandi desiderio æstuans, clàm multo studio, plurima expertus, ex omnibus tandem corporibus metallicis ac mineralibus (mercurium continentibus) elicere didici, at dato mihi mercurio nullum respondere virtute vidi: Tandem ex antimonium mercurium admirabilem extraxi, sed inutilem. Ultimo studiorum misertus Deus, dedit mihi veram notitiam discriminis inter extractionem mercuriorum ex corporibus, in via destructivâ, illamque quæ fit in mare & fæminâ, talis virtute pollet Hermaphroditica, estque Creatura nobilissima, Dicitur antimonialis idque verè, at non sine mysterio. Ex illo citra additionem solem ac lunam extrahere novi, Solem purissimum lunam mirandam, valde ponderosam, fere [letter deleted] æqueponderantem Auro. Aquæ forti resistentem, solâque Aquâ Regiâ corrodi se patientem. Ejus proprietas est quod aurum solvat in mercurium irreducibilem[altered] inque aberrimum pulverem in igne inconstantem, paulò minus quam bimestri spatio. Hoc cum jacturâ sum plus quam decies expertus. In igno non permittit secum Aurum purum quin solvat in formam mercurialem intra septimanam inque verum mercurium intra dies 30. aut 40, inque pulverem atorrimum intra dies 50. aut 60. Hoc non fam Cupidus, se dum gloriolæ inhians scribo, ad artem namque neminem allicere satagam quare nec affirmo mercurium meum esse undiquaque verum illum Sophicum, veram nihilominus illius esse Basin plus quam autumo, imò gravissimis inductus rationibus credo. Vidi verum, cujus particulam mecum adhuc reservo, in quantillo autem meús ab illo discrepet mecum [catchword: (cordium]
[17/7/2A]

(Cordium serutator) novit Deus; Quare etsi me lateat mystica hujus Encheirosis, ad Arcanum, illa tamen (quam circa hunc mercurium serio habeo) fide[altered] <left margin, H: fide> inductus, ejus præparationem inter Arcana mihi maximo studio celanda adnumero. Maxime, quod brevi antehoc spatio, secreta (ex hoc mercurio) præparatio mercurij vitæ Paracelsis magni (ejus successore optimoque Interprete Iohanne Helmonte illud describente) mihi palam sit facta. Qui juxta illius sententam est stibij proles integri meus paritèr factus est ex optimo mercurio quem vocat Paracelsus mercurium essensisicatum (est puba primum Ens auri) et sulphur antimoniali purgetissimo, (utroque tàm mercurio quam sulphurem sub rubedine in (.signi gliscente, per singulares pparationes pvias) conjungo sulphur mercuriumque (utrumque antimoniali) vinculo inviolabili, sic quod neutrum postea ab altero separari[altered] valeat, (ullâ licet arte tententur[altered]) sic utrumquæ, (insigniter separatum rubens) conjunctum mirabiliter albescit præ cujus albedinæ nix haud albescere crederetur volatile est conjunctim tantamque iteratâ sublimatione acquirit virtutem quod Chronicis morbis (veluit servo herus) imperat. Secretum (diù quæsibum) est apud me nuperrimæ inventionis, sic quod extremam ejus (quam possit acquirere) virtutem nondum probarim, [Quantum? altered] sum expertus, immaturum adhuc medicamen, i.e. nondum perfectum, (quod sanè non admodum brevi fit spatio,) tollit podagram inveteratam, Tabem, paralysin, et id genus morborum inveteratorum, vulgo in Classem incurabilium hactenus relatorum. Per hunc eundem mercurium possum quodvis metallum aut minerale (mercuriale) in Mercurium reducere, longe potentiorem illo qui ex ijsdem educitur viâ destructivâ, per Menstrua quædam qualia novi. Hæc operatio est Hermaphroditica, in Mare scilicet et fæminâ. Porrò vir Honorande, si modo res suaserit, ut negotio incumbam, sinimirum venalia benè forent olea aromatica, rosacea, Ligni Rhodij aut id genus alia, novi secretum extrahendit[altered] eadem, quintuplo majori quantitate quam vulgo parantur, Olea item longè polliceor meliora, (per secretam putà fermentationem impetrata,) quæ surdò auscultant distillatoribus vulgaribus, apud quos olea, non digestâ prius simplicium cruditate (quod sane fermentum nostrum (valde secretum) præstat) forsan estiam (oleo Amygdalino admisto,) adulterata, venundantur, Ens autem nobilissimum, (quod non egreditur nisi reseratis prius simplicium repagulis) non egreditur.
[17/7/2B]

egreditur, quare amittunt quia ignorant. [Id circo?] oleum Rosaceum essentiale (ridiculum!) instar adipis Ovilli conspicitur, album ex Rosis rubentibus, meum contra oleum esse tenuissimum colorem simplicis referens, odore ter quaterque[altered] vulgari suaveolentius, per subtilem corporis [reserationem?] viâ vulgari longè occultiore [E)?] factum assero. Quà arte ex Cinamomi librâ, ultra binas (forte ternas) [uncias?] olei purissimi scio comparare. Mirum quod nondum perpendertur, in tanto aromate, tantillum spiritus, in tantâ corporis mole habitaret, quantum vulgus distillare novit, quare doctrinam resolutionis Corporum, (ut spiritus liberetur) non attingunt quia Menstrua nostra ignorant. Hisce non repugnat quod obijciant, se distillando cinamomum relinquere insipidum. Putà per vim essentialem virtutem adoruntur, illamque absque digestione præmissâ cogunt balsamum suum (tenaciter concreto adhærentem) relinquere, et in aquam extrahentem dissipari, partim in auras evanescere, bullientisque aquæ tyrannidi obedire, ex eodem postea cinamomo oleagineitatem, (fermento) educi posse copiosam, experientia demonstrat, (per Menstruum puta conveniens) quæ si (incarcerata) liberata fuisset, ante distillationem, tum sanè balsamus, suum suscepisset aromaticum spiritum, (alias in aquæ calore et corpore peribilem et dissipabilem) eundemque exhibuisset, in gradum altiorem exaltatum. [Videri?] Honorande Domine, quam audacter ignotum te [tractarina?], ingenij interim tui fælicitatem adoro, tuâque solitâ (ergà omnes scientiæ devotos, et præsertim naturali Philosophiæ, quibusque in animo, hic solus scopus proponitur, omnia quæ studio comparantur, ad hunc universalem scopum trahere (glorificandi Deum) benevolentiâ fretus, [hance?] rudem, obsequij nostri submissionem, non rejectam iri spero. Interim valere te jubeo, rogoque summum creatorem, ut te tuosque omnesque probos tueatur jugiter. Datæ Londini, Maij 30.- 1651. Calamo festinantissimo. A Philalethâ Philopono Hermeticæ Scholæ Chemiatrâ indignissimo tibi devotissimo
               Ad obsequium Honoremque syncerum
                  exhinbendum
                    Georgio Stirkio.
[left margin, H:]
To his Worthy and highly respected Friend. Mr Iohn Moriaen. at Amsterdam.