The Hartlib Papers

Title:Copy Report On Leipzig Convention In Hand ?, In Latin
Dating:march 1631
Ref:17/16/1A-8B
[17/16/1A]

[another hand:]
No. 30
    X      [Hebrew word:]
[scribal hand:]
                Summa Copiæ Convenius habiti
                inter Theologos Protestantes
                Lipsiæ Mensi[altered] Martio Anno 1631.
Ab uná Parte erant Doctores Lutherani
 Dr. Matthias Hoe Elect: Sax: Primarius Concionator Aulicus.
 Dr. Polycarpus Leiserus Superintendens et Th: Professor primarius Lipsiæ
 Dr. Henricus Hopfnerus itidem Professor Th: Lipsiæ.
Ab aliá Parte erant
 Dr. Iohannes Bergius Concionator Aulicus Marchionis Brandenburgici.
 Dr. Theophilus Newburger Concionator Landtgravii Hassiæ.
Postquam inter se convenissent de collatione instituendá, quæ privata futura erat, neque alios ullos obligaret: neque ullo præjudicio futura erat ullis ab utraque parte aliis: [catchword: The-]
[17/16/1B]

Theologo Reformati primò protestati sunt se velle subscribere Confessioni Augustanæ quæ exhibita fuit Carolo 5. sive Exemplar illis proponatur quod in Saxonico [Augenpffoll?] extat; sive aliud quod anno 1540. fuit Wormatiæ impressum, vel anno 1541. Regensburgiæ, quod ab Evangelicis in Collationibus cum Papistis habitis exhibitum fuit; iis proponatur subscribendum. Nam se in hisce ultimis duobus Exemplaribus sequi velle protestationem quam fecissent Illustrissi: Elect: Evangelici super Editionæ Augustanæ Confessionis in conventu Naumburgico Anno 1561. Cæsari Ferdinando. I.
Itaque hac Protestatione auditá et approbata à Lutheranis visum fuit Theologis omnes August: Confess: Articulos percurrere, ut de iis suum inter se consensum sigillatim testarentur sibi invicem.
Prima Collatione testati sunt consensum [catchword: suum]
[17/16/2A]

suum in primo et secundo Articulo, de Deo et Trinitate, et de Peccato originali infantum.
Secunda Collatione, quæ fuit habita post prandium testati sunt mutuum consensum in tertio Articulo, qui de Christi Persona et Naturis agit: sed quia visum non fuit in generalibus terminis tantum persistere, cum antehac de tanto mysterio consensus planus initus non erat, conceperunt particulares aliquas Theses in quibus consensum super hæc capita testati sunt.
1.   Thesis prima testatur in Christo esse realiter duas Naturas divinam atque humanam, atque eidem realiter competere utriusque Naturæ omnes proprietates.
2.   Thesis dicit illas naturas nunquam fuisse aut esse separatas aut separabiles respectu ullius loci aut temporis inde à primo articulo conceptionis usque in æter- [catchword: -num]
[17/16/2B]

-num, sed in Personá perpetuò unitas existere.
3.   Naturæ earumque proprietates sunt inconfusæ, ita ut qualibet natura suas sibi habeat proprietates; neque alterius sibi sumat.
4.   Quamvis pati et mori sit solius humanitatis proprium, tamen consenserunt in hoc, quod sola humanitas non passa sit solùm, sed quod Dei Filius passus sit Dominus gloriæ 1. Cor: 2. Princeps vitæ. Act: 2. Deus laudatus in secula passus est secundùm carnem: Rom. 9. 1. Pet: 4. 1. Ioh: 1. Act: 20.
5.   Enunciationes istas, Divinitatem passam esse, vel simplicem humanitatem esse passam, utramque esse Script: Sacr: inconformem.
6.   Christo inhabitare totam Deitatis plenitudinem corporaliter, non solùm verbo tenus, sed revera, et totum Christum sine divisione naturarum omniscium, omnipotentem atque omnipræsentem [re?] esse; [catchword: non]
[17/16/3A]

non quasi hæ proprietates forent humanæ naturæ ipsi per se competentes, multò minus quasi hæ proprietates collocarentur Essentialiter in carne Christi; sed quod remaneant solius Divinæ naturæ proprietates, et attribuuntur toti personæ secundùm unitatem naturarum.
7.   In Christum totum Deum atque hominem inseparabiliter in uná personá existentem totam nostram confidentiam esse collocandam, sicut in Ephesino Concilio conclusum fuit.
8.   Iesum Christum in uná Personá indivisibiliter Deum atque hominem ubique in cælo et terrá esse præsentem et gubernare omnia ab uno mari ad alterum ps. 72. Omnia ipsius pedibus esse subjecta ps: 8. mare uni pedi terram altero subesse Apoc: 10. Ad finem mundi nobis adesse Matth: 28. et <ibi> ubi<TRANS SWITCH="2"></TRANS> esse<TRANS SWITCH="1"></TRANS> duo[altered from dua?] aut tres congregantur[altered] in[altered] ejus nomine Matt: 18. illum omnia in omnibus implere Eph: 4. et supra omnia elatum esse in cælis. [catchword: 9.]
[17/16/3B]

9.   Christi descensum ad inferos verè credendum esse, quamvis non minus hoc mysterium, quam aliud illud de Sessione ejus ad Dexteram Dei sit humanæ rationi imperscrutabile: credendum tamen illum verè Deum atque hominem in uná personá descendisse, et Diabolo suam potestatem omnem ademisse, eúmque devicisse.
10. Christum ascendisse visibiliter et localiter cælum et non per solam apparentiam; atque cælum illud esse locum beatorum, in quo et nos erimus, ubi nunc Christus est Ioh. 14. neque tamen dicimus Dominum esse cælo conclusum
11. Per Sessionem ad Dexteram Dei, non intelligi certum aliquem determinatum locum, in quo Christus corporaliter sedeat; sed per dexteram intelligi Majestatem ejus atque omnipotentiam Dei Luc: 22. Heb: 8. ps: 118. ps: 139. Sedere autem ad Dexteram esse in Christo quod in [catchword: æter-]
[17/16/4A]

æternum regat omnia, præsertim autem suam Ecclesiam.
12. Christum administrasse opus Mediatoris secundùm utrámque naturam, tam humanam quam divinam: ideoque illum habere carnem et sanguinem vivificantia Ioh. 6. 1. Ioh. 1. Huic autem Thesi aliquid addere voluerunt Saxonici Theologi: Scil: Christum etiam secundùm naturam humanam esse omniscium, omnipotentem átque omnipræsentem, hasce tamen proprietates illos nolle tanquam naturales humanæ naturæ tribuere, sed per Personalem unionem atque Exaltationem ejus ad Dexteram Dei illi communicatas esse intelligere secundum regulam, quæ ait, illa quæ Christo in tempore acciderunt quoad Exaltationem non secundùm divinam, sed humanam naturam accidisse; nam Exelsus non Exaltatur, sed caro Exelsi Exaltata est.
  Huic additamento responderunt Re- [catchword: -for-]
[17/16/4B]

-formati Theologi, se libenter fateri Christum non nisi secundum naturam humanam exaltatum esse propriè loquendo, neque divinæ naturæ ullum accidisse additamentum; nihilominus tamen Personam Filii Dei exaltatam fuisse à Patre, pérque hanc Exaltationem naturam humanam fuisse clarificatam atque Exaltatam supra omnem creaturam, ac per operationem Divinæ naturæ, Christum non solùm secundum divinam, sed etiam secundùm humanam naturam omnia scire atque posse quæ spectant ad opus mediationis et ipsum omnibus[altered] in Ecclesiá suá adesse. In hoc solùm se non posse assensum Lutheranis præbere, quod Christus secundùm humanitatem seû naturam humanam seû corpus Christi secundum ejus substantiam atque Essentiam omnibus locis atque creaturis adesse modo invisibili sive ante sive post Exaltationem. Fatentur etiam alias proprietates,     omni- [catchword: -scien-]
[17/16/5A]

-scientiam átque omnipotentiam ita esse communicatas humanæ naturæ, ut illa in eadem infinita potentia átque cognitione cum diviná naturá facta sit omniscia atque potens, quódque illi in abstracto possent illæ proprietates attribui. Denique putant nihil esse melius ad reconciliationem hujus differentiæ, quam ut utamur solùm istis Phrasibus quæ in Sacra Scriptura inque antiquis Conciliis atque August: Confessione usurpantur. Consenserunt item in hoc articulo ut damnarentus omnes hæreses; Arianorum, Nestorianorum, Eutychianorum, Monotheletarum, Photinianorum [etc?] seseque ad normam Symbolorum, Apostolici, Nicæni atque Athanasii conformare velle.
  In Quarto Articulo consenserunt Christum revera plenè ac sufficienter pro omnibus mortuum esse, neque Dei intentionem solùm esse quoad apparentiam, sed veram atque seriam intentionem esse, ut omnes [catchword: in]
[17/16/5B]

in ipsum credentes per ipsum salventur, neque ullum excludi à salute, nisi se ipsum per infidelitatem excludit.
  In Quinto, Sexto, Septimo et Octavo nulla fuit unquam Controversia.
  In Nono similiter consenserunt Baptisma esse necessarium átque per se ipsum Dei gratiam non quidem ex opere operato conferri, sed tamen vi verbi atque Institutionis Divinæ per Baptisma gratiam conferri; atque infantes Baptizatos in Dei favorem atque gratiam recipi.
  In Decimo Articulo utraque pars rejecit errorem Pontificiorum, átque in omnibus aliis consenserunt, nisi in orali manducatione; atque indignè communicantium modo communicandi: hanc tamen differentiam tanti non esse fassi sunt re formati, ut ob eam Schisma fieri oporteat, quod Lutherani ad deliberandum ulterius sumserunt cum fratribus.
[17/16/6A]

Differentia autem opinionum circa hunc articulum in hoc sita fuit, quod Lutheranis noluerint assentiri Reformati in hoc, quod communio fiat ab indignis átque dignis æqué eodem organo oris; hoc solum asseverarunt, quod mediante pane atque vino consecrato, verum corpus atque Sanguis Christi præsens sit atque accipiatur, sed non ore verùm solùm per fidem, per quam iis qui dignè communicant corpus átque Sanguis Domini Spirituali modo unitur; quod indignis corpus quidem et Sanguis Domini offeratur, sed quod ab iis propter illorum incredulitatem non recipiatur sed rejiciatur. Lutherani verò sese ulterius explicarunt hoc pacto; quod in Sacrá Cæna mediante pane Sacro et vino verum Corpus et Sanguinem edi bibi; Et quamvis consecrata Elementa ab omnibus Communicantibus uno et eodem organo oris seû corporali ore accipiantur; quod nihilominus fruitio [catchword: quoad]
[17/16/6B]

quoad modum ejus attinet diverso modo fiat, in eo quod ore panis atque vinum immediaté accipiantur; quod verò corpus atque Sanguis Iesu Christi non immediate, sed vi consecratorum Elementorum cælesti atque Supernaturali modo Deo soli cognito, et sic sine ulla carnali, naturalique devoratione vel manducatione aut consumptione corporis atque Sanguinis Christi accipiantur.
In undecimo consensum suum testati sunt Reformati quoad confessionem, quæ u sitata est in aliquibus Ecclesiis Evangelicis se ceremoniam illam non reijcere, neque improbare, sed piam atque bonam judicare, si modo nulla necessitate prout à Pontificiis fit urgeatur, sed libera atque indifferens, prout in suá naturá est æstimetur. Atque hoc pacto usurpatam utiliter adhiberi in Ecclesiis posse ubi jam in usu est. De 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. Articulis undequaque consensus fuit. [catchword: In]
[17/16/7A]

 In 19. Articulo protestati sunt Deum peccati authorem vel causam nullatenus esse, néque ad peccatum aut infidelitatem quenquam creasse, neque per simplex et absolutum decretum quenquam vel ad peccatum aut damnationem ordinasse.
 Et quamvis in Augustaná Confessione Doctrina de Electione non expresse tractata sit, tamen in hac collatione voluerunt sibi invicem suam Theologi mentem aperire. Itaque Reformati atque Lutherani seorsim suas sententias exposuerunt, quæ in omnibus consentiunt præterquam in decreto et prævisá fide.
      Nam consensus fuit in hisce.
1.   Quod Deus aliquos tantùm, eósque sibi soli notos, non omnes homines ad salutem elegerit, et media verbi atque Spiritus sui suppeditare decreverit.
2.   Quod Deus nullam in Electione præviderit causam vel occasionem talis [catchword: Ele-]
[17/16/7B]

Electionis in Electis invenerit, velullam salutarem inclinationem quam non ipse dederit ex liberrimà gratià.
3.   Quod Deus solùm illos quos prævidit in peccatis et impænitentiá perseveraturos ad Damnationem ordinasset.
4.   Quod ex nullo absoluto decreto ullum ad damnationem vel damnationis causas præordinaverit.
5    Quod ex Iustitiá suá impænitentes in peccatis propter peccata damnationi ordinaverit: totamque damnationis causam in ipso homine esses.
6.   Quemlibet suæ Electionis certitudinem non à priori, sed à posteriori, scil: ex fide sive fructibus suæ Electionis certitudinem atque Effectu percipere debere et posse.
7.   Quod Electi finaliter non excidant à gratiá.
8.   In hisce arduis mysteriis audaciam et temerarias Quæstiones esse reprimendas.
          Dissensus autem in hoc solùm fuit
Quod Theologi Reformati mentem suam [catchword: sic]
[17/16/8A]

sic exposuerint quoad 2. Thesin. ut etiam ex prævisione Dei conditionem omnem Eligendi excluserint. Sic enim dixerunt
[gap for several lines]
Quod verò Lutherani sic quoad eandem Thesin
[gap for several lines]
et ulterius addiderunt, se omnibus iis quæ in Libro Concordiæ scripta sunt assentiri; præsertim verò quod Deus omnes eos in Christo præelegerit, quos prævidit constanter credituros, et quos sic prævidit, illos etiam prædestinavit atque elegit ad salutem et ad gloriam.
    Hujus Collationis finis átque Scopus de- [catchword: -mum]
[17/16/8B]

-mum resumptus fuit; scil: in nullius aut Ecclesiæ aut Personæ, aut Status publici præjudicium hoc spectare se velle, sed privatum hunc actum fore inter sese, hoc solùm fine, ut experiri possint interse, quousque de sensu Augustanæ Confessionis inter se convenire possint; et si Deus Cargiatur plenum consensum, possint animi inter se plenè combinari.
  Petierunt rursus à se invicem hoc, ne divulgaretur sine mutuo consensu, atque inposterum ut sibi invicem Charitatis omnia officia exhiberent.
    Denique subscripta fuerant hæc nomina.
Matthias Hoe von Hornegen D.M.p. Iohannes Bergius D.m.p.
Polycarpus Leiser D.m.p.          Ioh. Crocius D.M.p.
Henricus Hopfner D.m.p.           Theophilus Newberger
                           Ecclesiastes Aulæ Cassel. m.p.