The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, Mersenne To Comenius, In Latin
Dating:22 November 1640
Ref:18/2/39A-40B
Notes:See Correspondance du P. Marin Mersenne vol.X, pp. 263-9.
[18/2/39A]

        Clarissimo Viro Domino Ioanni Amos
                 Pansopho S.P.
Perlectis quæ Prodromus tuus, Vir [Amirande?], pollicetur maximé cupiam, ut quisquis fructum illius perspexerit jure clamet cum Regina Sabeæ, Major est Sapientia tua, quam rumor nobis de ea factus à Prodromo, in quo probem methodum, illam præsertim, qua uis à notionibus communibus exordium sumere; sunt enim sacra suppellex et anchora, ad quam sit feré semper recurrendum, et quibus feret auxilium ille de Veritate Domini Herberti tractatus, quem dubio procul uidisti. Sed Atrio uulgi quantum illa Physica Domini des Cartes conferet si juris eam publici tandem aliquando faciet, nec non quæ Spagirici eruditi, nullis Philosophici lapidis addicti nænijs, sed unicæ ueritatis Physicæ speculationi addicti, nouere et quotidie detegunt tuo scopo plurimum <2> conferre promouendo<TRANS SWITCH="1"></TRANS> possunt<TRANS SWITCH="3"></TRANS>.   Atrio mediano, quæcunque jam inuenta sunt et porro inuenientur materiam hydraulicam et quæcunque spectant ad mechanica parum à miraculis distantia, suggerent, Et quæ jam noster le Maire utrumque Mare [i?] Oceanum et Mediterraneum prope [Tholosam?] juncturus, [circca?] linguas meditatur et in praxin coepit redigere, adeo ut puerulus sexennis 9. spacio mensium posset ita proficere, ut 3. linguas Hebraicam, Græcam, <et> latinam adeo nouerit, ut quemlibet librum datum his linguis exaratum congrué uertat in aliam[altered from alienam] quamuis linguam, v.g. Gallicam sibi naturalem, quibus addit, se à 20. annis alphabetum reperisse, quo absque ullo præuio Interprete ad quoslibet mortales puta Sinenses, Iaponenses, imó et lunares, si qui sint, sit quæcunque uoluerit scripturus, ut et illi respondeant, quæcunque petierit ab illis modo uoluerint. Mirus est in inueniendis [catchword: me-]
[18/2/39B]

methodis breuissimis, ut jam tribus lectionibus puerulos et puellas, ut et seniores, compositionem Musicam doceat, mediante Iuuene (Iouy[altered] dicto) qui plures pistolas quam alij denarios à domicellis et alijs ob illam methodum, nouis characteribus factam, expiscatur. Illos autem characteres credidero[altered from credo] Te uidisse, quam aliqui sim tibi missurus, ut illa nobilis Pansophia quam meditaris, nulla re aut methodo careat. Sed et forsan huc refert, q spectant ad puriorem Mathematicam, cum ea spectet rationem humanam, in qua cum jam plura egregia habeamus, credo partem hanc Tuæ Sophiæ, medianum atrium usque ad summum Iudicij fastigium iri perductum.   Sed in intimo atrio quid sis dicturus, ob tam uarias ejusdem religionis sectas, sed et ob tot mortalium ea de re diversas opiniones, quis diuinabit aut [concjpiet? altered]? quandoquidem si huic potius quam illi parti fueris addictus, reliqui de tota Pansophia dicent actum, cum à notionibus communibus discesseris. Et peccatum originale Sociniani negabunt; Sinenses cum alijs Christianam Religionem Quid facies Musulmannis, qui rident et flent, inquiunt quod 3. in Deo personas admittamus, cum tamen nostri chymistæ contendant cum suo Raymundo Lullo demonstrare hanc veritatem, clamant enim in operibus naturæ, hoc est operis Chymicis omnia Christianæ religionis palpari mysteria: Unde ergo Chymici Arabes hoc mysterium non credunt; sed et chymici Caluinistæ minimè reperiunt in lapide qrendo 7. sed 2. tantum Sacramenta. Vides igitur uir, ad literarum bonum et perfectionem nate, quid de rebus fidei possis ex operibus [catchword: eli-]
[18/2/40A]

elicere naturæ. Utut sit, tuum conatum laudo uehementer quem et pro uiribus juuare uellem, si quid à me suggeri posse crederem.
   Quod attinet ad Ianuam Linguarum omnia probo, si nullam dictionem latinam omisisses, à te quidem omissos præter Laurenbergium et alios, qui dictionariolis suis Calepinum [supplevere? altered], ut multa Plautina, Pacuuiana [etc?] alio libello uoces obsoletas eadem methodo dare poteris, qua Ianuam Linguarum quam fortassis auxisti à 4. aut 5. annis, ut forte neque secundæ neque tertiæ editionem uiderim.
   Quanto [uero?] facilius esset nouam linguam condere, quam omnes mortales, si non loquerentur, saltem intelligerent. In qua unica esset Conjugatio, et quam amissam quispiam philosophus restituere [possit?], cujus fundamenta satis ampla jeci in libris harmonicis, quorum copiam tibi posset aliquis facere in Anglia, quandoquidem in ea sunt 3. aut 4. exemplaria, quorum unum ad Dominum de Candish[for Cavendish?] Equitem dudum misi, aliud et alterum habuit Dominus Eques Digby. Pauci enim admodum impressi sunt, et uiris egregiis et doctis tributi, ut jam nullus possit absque 4. pistolis reperiri Illud ergo Volumen perlegas, psertim libro de Voce et Cantibus si Gallicè intelligas, sin minus et latine, quamuis longè breuius scripserim, et libro de Cantibus reperies illa[altered from illam?] fundamenta sed in Gallico longè melius.   Vide igitur ut Ianua Tua in ualuas crescat, nulla ut sit dictio Latina, quam non complectatur quod et qui Græce et Habraicè faciet, ut è regione etiam sit Italica, Gallica et tua propria lingua, sibi totum penè orbem, Christianum saltem, devinciet. Sed et citerioris æui dictiones latinas aut semilatinas posses permiscere, et alio tamen cha-[catchword: ra-]
[18/2/40B]

-ractere distinguere, ut quis Ianuam perlegendo <H: statim> dictionem Ciceronianam à Plautina et obsoleta, mox recentioris æui dictiones à ueteribus distingueret.
   Quorsum uero hæc omnia, nisi ut meam in te propensam uoluntatem significem, et tester quanti faciam tuum opus, reliqua quæ hactenus apparuere, tantum [letters deleted] superans, quantum uix explicari queat. Quamobrem Deum Optimum Maximum veneror, tuæ saluti prospiciat tanta benignitate, ut non eas ad plures, donec pauciores hoc est uiuos, mente coelestibus junxeris, et ostenderis mirabilem rerum finitarum et infinitarum harmoniam, qua singuli rapiantur. Hæc sunt uota Tui
                  Obsequentissimi Mersenni
   Lutetiæ Parisiorum
Dum harmonia S. Cæciliæ, quæ hic quotannis celebratur miris concentibus et in festum [Musicarum?] hac die Nouembris 22. anni 1640. uocamur.
Voluendo foliola qdam, reperi maximam Ecclipticæ Declinationem esse 25. graduum 25' nunc ueró ferè minimam 23. gr. 52'. unde conjiciunt aliqui, nunc esse Zodiaci circulum aut cursum completum, unde tot apud nos mutationes, ut [symbol for Jupiter deleted?] <H: res> ad suum principium redeat. Vide Platonem de Phaëtonte ubi fit longo temporum interuallo coelestis circuitus permutatio.