The Hartlib Papers

Title:Memoranda On Alchemy, "De Regimine Jovis" Etc., In Latin
Dating:undated
Ref:18/12/1A-8B: 6A-8B BLANK
Notes:Continues at 18/12/9; most alterations appear to have been in another hand.
[18/12/1A]

                De Regimine Iovis
Saturno nigro succedit Iupiter, qui diverso colore est, nam post debitam putredinem et conceptionem factam in vasis fundo, iubente Deo, colores mutabiles, ac sublimationem circulantem iterum videbis. Durabile non est hoc Regimen, nec ultra 3 septimanas durat. Hoc tempore omnes colores imaginabiles apparebunt, de quibus certa nulla ratio reddi valet, Imbres hisce diebus indies multiplicabuntur ac tandem post omnia hæc visu pulcherrima albedo instar stiriarum aut cappillorum ad vasis latera ostendit sese. Tum[altered] gaude quia Iovis regimen feliciter peregisti. Cautio in Zoe regimine maxima esto, ne corvin. pulli postquam nidum suum reliquerint, eundem repetant. Item[altered] ne sic immodicè aquam exhaurias, ne eâdem terra subsidens careat, et arida inutilisque in fundo relinquatur. Tertio ne intemperanter adeo terram tuam irriges ut eandem penitus suffoces[altered]. Quibus[altered] erroribus cunctis bonum calonis externi regimen succurret.
                De Regimine Lunæ
Post absolutum Iovis Regimen, sub finem mensis quartæ, signum crescentis lunæ tibi apparebat, Et scias quod totum Iovis Regimen abluendo Latoni fuit dicatum. Spiritus abluens candidus est valde in sua natura, at corpus abluendum nigrum nigerrimum. In cujus transitu ad albedinem omnes intermedij apparuere colores. Quibus absolutis candidum totum fit at non perfectè candescens primo die, verum gradatim ab albo ad albissimum assurget, Et scias quod in hoc regimine totum fiet instar
                 [foot of page: k?]      
[18/12/1B]

liquidi argenti vivi ad visum, et hoc dicitur Matris sigillatio in ventre Infantis sui quem peperit, Eruntque in hoc regimine varij colores momentanei pulchri, et cito disparentes, at albedini magis quam nigredini[altered] propinqui, sicut et dolores <another hand: colores> in Regimine Iovis plus nigredinis quam albedinis participarunt, Et scias quod intra 3 septimanas regimen Lunæ[altered] erit completum. Ante vero quam impleatur formas mille induet compositum, nam cessantibus fumis [word deleted] <another hand: ante> omnimodam coagulationem, centies in die liquescet et coagulabitur; aliquando instar oculorum piscium apparebit; nonnunquam arboris purè argentei ac politissimi cum ramusculis et frondibus figuram æmulabitur. Verbo, hoc tempore quavis hora visa te stupore ac admiratione obruent. Et[altered] tandem grana habebis albissima instar Atomorum Solis præ te mutate, pulchriora quibus oculus humanus vidit nunquam. Immortales Deo nostro agamus gratias qui hoc opus produxit. Est[altered] enim vera tinctura perfecta ad album, licet primi tantum ordinis ac proinde virtutis exiguæ respectu admirandæ quam reiterata præparatione, acquiret Virtutis.
                 De Regimine Veneris
Præ omnibus mirum est hoc, quod Lapis noster omnimodè jam perfectus, perfectamque tincturam communicare potens, sponte sese iterum humiliat, novamque volatilitatem citra ullam[altered] manuum impositionem meditabitur. Si tamen ex vase suo acceperis, idem Tapis alij denuo vasi inclusus, incassum[altered] post sui refrigerium ulterius deduci tentabitur. Cujus[altered] rationem demonstrativam nec nos nec idli Philosophi antiqui reddere valemus, nisi quod factum sit nutu Dei.
[18/12/2A]

Saltem hic igni tuo cave, quia perfecti lapidis hæc est lex ut sit fusibilis, ideoque si justo majorem ignem dederis vitrificabitur materia, et colloquata lateribus vasis adhærescet nec ulterius promovere valebis, Et hæc est materiæ vivificatio [right margin, another hand: uitrificatio] illa toties à Philosophis præcauta, quæ ante et post perfectum opus album accidere[altered in another hand from arridere] solet incautis, nempe post medium regiminis Lunæ ad septimum[altered] aut 10 usque diem regiminis Veneris. Quare parum saltem augeatur ignis ita quod compositum non vitrificetur, hoc est liquescat passivè instar vitri, at benigno calore, sponte sua liquescet, turgescetque, et jubente Deo, spiritu dotabitur, qui sursum volabit lapidemque secum apportabit, dabitque colores novos, Viridem inprimis Venereum, qui longo durabit tempore, nec intra dies 20 totaliter disparebit, cæruleum quoque expectes, lividumque et sub finem Regiminis Veneris pallidum et obscurè purpureum. Caveto in hoc opere, ne spiritum irrites nimium, quia corporalior est quam antea, et si ad vasis summum ejus volatum ferreris <another hand: feceris> sponte sua tibi vix revertetur. Quæ[altered] eadem cautio est observanda in Lunæ regimine, cum spiritus inspissari inceperit, quia tum suaviter et <right margin, another hand: non> cum violentia erit tractandus ne fugando ad summitatem vasis totum illud quod in fundo est comburantur aut saltem vitrificetur, ad operis destructionem. Cum itaque viredinem conspexeris scias, in ea virtutem germinativam contineri. Quare cave hîc ne viror iste in nigrum turpe vertatur calore immodico, verum ignem prudenter regas. Ita[altered] post dies 40 absolutum hac regimen habebis.
[18/12/2B]

               De Regimine Martis.
Peracto Veneris regimine, cujus color erat præcipue virescens parumque rubens pupureo obscuro colore, interdum livido, in quo tempore Arbor Philosophica ramis suis floruit, discoloratis cum folijs ramisque; succedit Regimen Martis, qui aliqualem flavedinem, lutea quasi [brunnitie?] dilutam, potissimum demonstrat, coloresque transitorios, Iridis ac Pavonis gloriosissimè exhibet. Hic siccior Compositi status in quo materia varias formarum larvas imitari videtur. Hyacinthinus[altered] <another hand: Hÿacinthinus> color cum levissimo Arantij frequens hisce diebus apparebit, Hic sigillata mater in infantis sui ventre, surgit et depuratur, at ob tantam in quâ sistitur compositum puritatem, putredo hinc exulat; at vero obscuri colores hoc toto regimine pro basi. ludunt, fiuntque intermedij colores spectatu placidissima. Iam[altered] scias Virginem nostram terram ultimam subire, cultivationem[altered], ut in ea fructus solis seminetur ac maturetur; ideoque bonum continua calorem, et videbis pro certo circa diem hujus regiminis 30 colorem citrinum apparere, qui intra septimanas binas a prima sua apparatione, totum vero citrino colore imbuet.
                De Regimine Solis
Iam operis tui fini appropinquas, tuumque ferè perfecisti negotium, jam omnia instar Auri obrÿzi videntur, et Lac Virginis quorum materiam hanc imbibis citrinescit valde. Immortales jam Deo omnium bonorum largitori redde gratias qui hucusque opus produxit; quem supplex ora, tu tuum consi-
[18/12/3A]

-lium sic deinceps regat ne forte opus ferè jam perfectum præcipitare studens penitis perdas. Considera jam quod per menses ferè septem exspectasti, neque sanum erit unica horula totum annihilare. quare cautus esto valde, eoque plus quo perfectioni vicinior es. <right margin, another hand: Cauté> Contra vero si progressus, fueris occurrent tibi hæc notabilia. Inprimis sudorum quendam Citrinum in corpore observabis, tandemque vapores citrinos, subsidente corpore violâ tinctos, interdum et obscuro Purpuræ.
    Post 12 aut 14 dierum expectationem in hoc omnis <Solis> regimine, materiam pro majori parte humidam observabis, et ponderosum licet, attamen in venti ventre totum asportatum. Tandem circa diem 26 Regiminis hujus exiccari incipiet, et tum liquescet ac congelabitur, reliquescetque centies in die, usque quo granulari incipiat, videbiturque ac si totum granis discontinuum, iterumque coalescet, infinitasque de die in diem formarum larvas induet. Et hoc durabit per septimanas binas aut circiter. Vltimo verò, jubente Deo. materiæ <right margin, another hand: tuæ> [word deleted] irradiabitur Lux, quam imaginari vix possis. Tum citò experta finem, quem post dies tres videbis, quia granulabitur materia instar Atomorum Solis, eritque Color tam intensè ruber, quod præ eminenti rubore nigrescet instar sanguinis sanissimi coagulati, licet non credas aliquid tale huic Elixeri ex arte comparari posse. Quia est mira creatura par sibi non habens in tota Vniversi Naturâ, nedum exactè sibi similis.
              Fermentatio Lapidis
Memineris jam te sulphur[altered] nactum esse Incombustible Rubeum
[18/12/3B]

quod nullo prorsus igne ulterius promoveri posser per se. Cautusque esto maximè (quod in præcedenti capitulo obitus eram) ne in regimine Solis Citrini ante adventum supernaturalis filij (induti colore verè Tyrio) ne inquam materiam tuam ignitione indebita vitrifices, quia sic esset deinceps insolubilis ac per consequens in pulcherrimos Atomos rubicundissimos non congelaretur. Esto proinde cautus ne tanto thesauro temet prives. Et tamen ne te hic laborum tuorum finem reperisse sic credas, quin ulterius pergas ut ex hoc sulphure[altered] iteratæ rotæ circulatione Elixir habeas. Quare capias Solis purgatissimi partes 3 ac sulphuris[altered] hujus ignei partem unam, (possis Solis partes 4 capere et sulphuris[altered] quintam partem, at prædicta proportio melior est) funde Solem <left margin, another hand: in crucibulo> [word deleted] mundo, et fuso injice sulphurem tuum, at cautè ne à fumo carbonum perdatur, fac ut simul fluant, deinde effunde in excipulum, et habebis massam pulverabilem coloris pulcherrimi rubicundissimi at vix transparentis. Cape hujus massæ minutè tritæ partem unam, mercurij tui Sophici partes binas, misce optimè, ac vitro include, ac rege ut prius, et binis mensibus, omnia prædicta regimina, ordine suo præterire videbis, Hæc est vera fermentatio[altered] quæ reiterare si libet, licet.
                 Imbibitio Lapidis
Scio quod multi Authores fermentationem in hoc opere pro interno agente invisibili capiunt, quod fermentum dicunt, cujus Virtute, fugitivi, tenuesque spiritus absque manuum impositione sponte inspissantur, nostramque prædictam fermentationis viam combibationem vocant, cum pane et lacte. sic Riplæus.
[18/12/4A]

Ego vero non solitus alios citare nec in illorum verba jurare in re æque mihi ac illis cognita, propriam observavi licentiam. Est ergo alia operatio quâ lapis augetur in pondere plus quam Virtute, ie. Cape sulphuris[altered] tui perfecti, sive albi, sive rubæi & adde tribus sulphuris[altered] partibus quartam aqua partem, et post tantillum ingredinis sex septemve dierum decoctione, aqua tua recens addita inspissabitur instar sulphuris[altered] tui; adde Tum [word deleted] <right margin, another hand: quartam> aliam aquæ partem non respectu totius compositi quod jam quartam unam partem coagulavit, at respectu sulphuris[altered] ante primam imbibitionem. Quâ exiccata, adde quartam aliam partem vice tertia. et igne convenienti congeletur, Postea binas aquæ partes adde respectum trium partium sulphuris[altered] primo ante imbibitionem primam libratarum, et hac proportione 3 imbibas et congelato. Tandem 5 partes aquæ septimâ imbibitione ponas, nempe respectu sulphuris[altered] primo accepti, quam imposita, sigilla vas tuum, et, igne priori simili, fac ut totum compositum omnia regimina prædicta transeat, quod fiet ad summum mense uno, tum habes verum Lapidem tertij ordinis cujus pars una cadit super decem millia, et perfectè tinget.
                 Lapidis multiplicatio.
Ad hoc nullius alius requiritur labor nisi ut sumatur Lapis perfectus, ejusque una pars conjungatur cum partibus tribus aut ad summum 4 mercurij primi operis, ac regatur igne debito per dies 7. vase admodum strictè clauso, et omnia regimina summâ jucunditate præteribunt, et habebis totum virtute millecupla ditatum, præ lapide ante ejus multiplicationem. Et si hoc iterum tentabis, tribus diebus omnia
[18/12/4B]

regimina percurres, et erit [word deleted] <another hand: medicina> adhuc millecupla tingendi vi exaltata. Et si adhuc repetere cupis opus intra Naturalem diem opus per omnia regimina et colores traduces, idemque horâ fiet unicâ, si iterato tentes, nec virtutem tui lapidis unquam tandem invenire poteris; tanta erit, quæ ingenij capacitatem superet, si modo in hoc opere perseveraris. Immortales jam memor [esto?] grates agere, quia totum thesaurum Naturæ jam in posse habes.
                 De Modo projiciendi.
Cape lapidis tui perfecti ut dictum est, albi aut rubei, ac pro medicinæ qualitate cape utriusvis luminarium partes 4 funde in thuribulo mundo, tum immitte Lapidis tui (juxta speciem Luminaris fusi) albi aut Rubæi, ac immista[altered] effunde in <left margin, another hand: Conum> [word deleted], eritque massa pulverabilis, hujus cape misturæ partem unam et mercurij loti bene partes decem, calefac mercurium donec strepere incipiat, tum injice misturam tuam quæ ictu oculi penetrabit eum, funde tum igne aucto, et tota erit medicina ordinis inferioris. Hujus tum cape partem unam et projice / super quodvis metallum fusum et purgatum, quantum nempe lapis tuus vult tingere, et habebis Aurum argentumve adeo purum, quod purius natura non dabit.
  Præstat tamen gradatim projicere usque dum tinctura cesset, sic enim latius extenderetur, quia tum cum tantillum super tantum projicitur, nisi projectio fiat in mercurium, notabilis fit medicinæ jacturæ ab scorias[altered], quæ immundis metallis adhæret, quare quo melius purgantur metalla ante proje-
[18/12/5A]

-ctionem, eo melius in igne negotium succedit.
           De multiplici usu hujus artis.
Qui semel hanc Artem juxta Dei benedictionem perfectè evaporavit, nescio quid in toto hoc mundo exoptare possit, nisi ut tutus at omni malâ fraude et dolo, Deo suo jugiter servire possit. Vanum autem imò omnium vanissimum erit pompa vulgarem auram anhelare, Imo nec talia cordi sunt hujusmodi qui hanc artem callent, quæ potius spernunt et contemnunt. Qui ergo hoc talento à Deo beatus est, huic talis Voluptatis campus patet.
  Inprimis si viveret annos mille et quotidie hominum nullum mille aleret, non egeret, qui pro[altered from per] voto suo lapidem multiplicare valet tam pondere quam Virtute. Ita[altered] quod omnia imperfecta quæ sunt in mundo Metalla comprabilia posset, si hoc in votis haberet, omnia in Verum Aurum Argentumve tingere.
Secundo lapides pretiosos ac Gemmas poterit hac arte conficere, quales nullæ in rerum natura sine hac Arte comparari poterunt.
Tertio ac tandem universalem omnium morborum medicinam habet; sic quod unus saltem verè adeptus omnes in Vniverso orbe ægrotos curare valeat.
  Regi proinde sempiterno, Immortali ac soli Omnipotenti Laudes ob hæ dona sua in æternum agamus
Quisquis proinde Talento hoc fruitur, In honorem Dei ac proximi utilitatem utatur moneo, ne ingratus erga
[18/12/5B]

Creditorem Deum qui tanto eum Talento beavit, reperiatur ac Reus ultimo die condemnetur.