The Hartlib Papers

Title:Memo, "Trutina Quaestionis" Part 3, Anon., In Latin
Dating:february 1633
Ref:19/1/37B-41B
Notes:Document divided between 4 files.
[19/1/37B]

[line 13]
Ea de causa etiam Retrum arguit, qui Iudæis et gentilibus in cibo et potu <gratificatus est> se probare voluit. Athanasius unicum hoc vocabulum Homousios, in Arianorum gratiam, omittere<TRANS SWITCH="2"></TRANS> noluit<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, etsi in ipsa Fide se eadem sensuros offerrent. Ita Lutherus gloriatur adversus Zwinglium in colloquio Marpurgensi, scribens; adversarios in quibusdam partibus, se vero ne in minimo quidem cessisse. Idem nobis curæ [debet?], qui merito talibus hujusmodi exemplis insistimus, sicque Sententiam nostram promimus. Si sacerdotes vere Catholici et Apostolici, hoc est, Lutherani et Evangelici esse volunt, templa <et> iis cum necessariis rebus restituemus, dummodo docendo apti sint: sin Romano-Catholici esse atque permanere cupiunt, alias alibi præbendas necesse est ambiant, nihil ijs hic adservatur, via in Hispaniam aut Italiam abeundi, nosque apud patrones suos accusandi patet.
Quemadmodum qui antiquorum <veterum> pietas, in ceremoniis et rebus adiaphoris, quæ in sacris adhibebantur, nihil adversariis largiri aut gratificari voluerunt; ita in bonis Ecclesiasticis idem observarunt. Tempora apostolorum quod attinet, circa principia sua adhuc luctabatur Ecclesia, doctoresque cibo et potu, victu atque amictu instructi, huc illac
[19/1/38A]

mittebantur. Postquam vero piorum auditorum liberalitate salaria illis, quæ ob officium perciperat, constituta; indies cum Fidelium numero ea crescebant. Et quia quouis tempore falsi Apostoli Sectæque erroneæ simul irrepebant, doctorum vigilantia ii quidem arcebantur, donec Ariani, plurimas ditiones et bona Ecclesiastica ad se traxere: quæ omnia nostri Arianis expulsis, sibi adjungere, suisque sacris dicere non sunt [veriti?], ut per totam historiam Ecclesiasticam legi potest. Simile evenit in populo Israelitico, quorum templum cum ethnici per vim occupassent et spoliassent, patienter id [ferie?] ferendum illis fuit: postquam vero divino auxilio templum recuperarunt: non id solum ejusque sibi attribuerunt proventus: verum etiam hostium urbes et templa ceperunt, ut ex Maccabæorum libris manifestum est. Quid obstat, quo minus et nos ab hostibus nostra [repetareus? altered], quaque jure invadere licet, occupemus? Hoc idem Constantinus factitavit, qui ad Imperium legitima electione evectus, Christianos suscepit defendendos, ethnicorum ditiones et templa cum omnibus fructibus ac bonis ecclesiasticis arripuit, quia excelsii et persecutionibus bonis atque vitæ Christianorum semper insidiabantur. Id Romano-Catholici non reprehendunt, imò laudant, eoque actiones nostras pariter probunt. Et quid hoc ipso tempore aliud [moliuntur? altered] Pontificii, quam ut omnibus manus injiciant, omnia possideant? Quandoquide quandoquidem <etiam> nostra qui injuste, contraque fidem datum abstulerunt, quidni, quæ ab hostibus consequi possumus, et nos accipiamus?
[right margin: 7. A conditione reconciliationis]
7. De Restitutione nihil decerni potest, nisi prius adversarii nobiscum fuerint rite reconciliati, hoc est, iniquitates suas [agnoverint? altered], graviaque peccata sua Lutheranis fuerint confessi quibus, cum temeraria insolentia, tyrannide, contributionibus et injustitia nos afflixerunt: ita ut nisi agnoscantur, neque a Deo, neque ab hominibus remitti possunt: ubi enim nulla confessio aut poenitentia ibi nec absolutio speranda: quodque in Confessione Sacerdotem celamus, illius nulla est venia, ut Pontificii
[19/1/38B]

Romanæ Ecclesiæ doctores tradunt. Antequam [vero?] Papicolæ nobiscum <cum Lutheranis> reconcilientur, absolutionemque impetrent, ista absolut confessionis solennia, Peccavi, Miserere, Pulsate corda, Sursum corda cantillent oportet; neque interim Romanensis Satisfactionis obliviscantur, verumque Zelum [ostendant? altered]: tum spes melior ijs affulgebit, ut [letter deleted] absoluti et justificati domum se conferre queant, ceu miser publicanus in Evangelio et filius prodigus gratiam sunt consecuti: quod et [Benchadado?] ut supra indicavimus, coram rege Achabo successit. [left margin: Luc. 18. v. 14. Ibid. 15 v. 24 et 32]
[left margin: 1. Reg. citat. ß.]
Huc vero magnates nostri adduci non possunt, qui causam suam justam, cæterosque Christianos perscipiendo, Deo se servire arbitrantur. Quod vero quæso, peccatum horribilius esse queat, quam Deum prodere; cursum Evangelii inhibere; innocentes Christianos persequi; orbem terrarum nequitia, libidine, bellis, latrociniis, furtis et rapinis implere, hacque ratione Deum et Christum ipsum persequi, neque tamen in peccatis hæc censere. [left margin: Matth. 12. v. 30.] Et firmum est, quod Christus dicit: Qui non mecum est, dissipat. Hæc omnia, Romano-Catholici committant, Sacram scripturam contemnunt[altered], contentionum et rixarum instrumentum, cereum nasum, hæreticum librum et mortuam literam[altered] eam appellantes: eamque nec ipsi legunt, nec ab aliis legi ferunt. Apud quem liber iste reperitur hæreticus audit vulgato in ditionibus [Bohemiæ? altered], [Austriæ? altered] et Styriorum ["Marca?] more. Quibusdam in locis flammis eum abolent, ceu[altered] innumeri quoque homines aliis in locis igne ferro et suspendio hanc ob causam fuerint trucidati. Ideoque operibus hisce hostes se Dei verbique ejus esse propalam demonstrant, meritoque vindice Dei ira urgentur. Inprimis autem omnis reconciliationis modos subvertit, pertinax obstinatio et diabolica malitia qua Romanenses hujusmodi peccata indies accumulant, adeoque [pejor?] perpetrant: [word deleted] tandem enim apparuit, illos in Pomerania, Magdeburgi, pluribusque in locis, tam turpiter et crudeliter egisse, ut
[19/1/39A]

ne de Turcis quidem similia fando suerint audita. Quamque primum et quotiescunque barbara [hæc?] et immania facinora patraverant, sine mora divinitus puniebantur, [ita ut?] quo evidenter cognoscere possent, iram Dei erga talia scelera atque flagitia in primis præcipue exardescere. Nihilominus tamen [tanta?] illorum [est?] temeritas et obstinatio induratio, ut talia non animadvertant, peccataque quotidie augeant: veluti non ita pridem nobis relatum est. [Kemptæ?] <Campoduni> tam atrociter sævitum, ut præter incendia, cædes rapinas, [cum?] mulieribus, virginibus et tenerrimæ ætati illatam peracto mox scelere, oculos nonnullis [eruerint?]. Quid Deum cum hac diaboli progenie facturum putas? Universum profecto Papatum subvertet, et scelestos hosce simul pervertet. Præcipue tamen magistratus arguet, eosque hostium manibus et æternis addicet suppliciis, qui talia ferunt probantque numquam de delicto inquirenter aut <de> quibus nulla [de?] illis inquisitio aut animadversio; quæ manifesta diaboli sunt opera, cui ceu parenti libentes operam navant, in iis a quibus natura et ratio abhorret. 2. Altera culpa Romanensium hæc est: quod pacem publicam rumpunt, rebelliones et tumultus existant; quemadmodum Evangelicam Bohemiæ Ecclesiam in eas redegerunt augustias, ut perturbata consiliique inops, se opponere coacta fuerit: eadem ratione, qua nuper nobiscum egere, nostra invadentes, [contributionum? altered] onere et alendis militibus exhaurientes: multos profligantes, eorum qui remansere conscientiam et[altered] coërcentes. Nulla certe major aut vehementior persecutio esse potest, quam illorum in nos fuit. Attamen vasant ista Iesuitarum mancipia nobis rebellionis excitata culpam adscribere, non dubitant; cum plerique Romano-Catholicorum publice profiteantur, à nemine calamitatem hanc in illos [derivatam?], quam à scelestis Iesuitis: [quos? altered] frendentes intuentur, nihilque magis exoptant, quam necem illorum, vel suis manibus patrandam demandandam Cum itaque igitur tanta nobis intulerint damna, neque ea agnoscant, sed quotidie magis insaniant, nihil aliud nobis restat, rusi ut vi illis reistamus, eamdemque
[19/1/39B]

(ita merentur) illis admetiamur mensuram; [left margin: Matth. 7. Marc. 4. v. 24.] Turcicam Tartaricam et Moscoviticam tyrannis immanitatem rependamus, cum tali tamen moderatione, ut penes illos barbaræ sævitici nota resideat. [left margin: Tyrannis frenanda et moderatio habenda.] Quid hac tempestate Romano-Catholici aliud instituunt, nisi ut ingentem, [furtum?], latronum raptorum at incendiariorum manum emittans, qui innocentes homines, <in> quibusque nullam culpam, præter falso additum hæreticorum nomen agnoscere possit, torqueant. Nam ipsi confitentur nos in omnibus patienter paruisse, contributiones et quicquid a nobis patebatur concessisse; imperium tantum in conscientias nostras[altered] et idolorum cultum recusasse.
[left margin: 8. Ab officio magistratus.]
Quoniam magistratui Christiano, non minus primæ quam secundæ Decalogi tabulæ præcepta curæ esse debent <oportet>: vel maxime autem prospicere debet, ut vera religio introducatur, veritas verbi divini vigeat, falsas Dei cultus et scandala tollantur: [recte?] riteque Protestantes ordines, ipso Reformationis principio, tempta et bona ecclesiastica, suo in territorio sita, sibique jure proprietatis debita, recuperarunt nec injuste talia porro indagunt et consequuntur, quo abusu rejecto in meliorem convertantur usum.
Nempe <præter institutum> extraordinarie et necessitate jubente pro patriæ defensione: in pace vero ad Ecclesiarum et scholarum propagationem, pauperum, ægrotorum, peregrinantium, viduarum, orphanorum, [debilium?] et simili calamitate afflictorum sustentationem, in quos melius longe melius ea erogantur, quam in perditos istos Sacrificos, Monachos et Iesuitas. 2. Quia Catholici (ut vocari volunt) principes atque ordines, non soli rebus in Imperio Romano præsunt; verum etiam Evangelicis[altered] suæ[altered] sunt partes, eademque potestas a Deo concessa: merito his incumbit, sacerdotes ob vitam irreligiosam atque impiam coëcere et domare, pennasque illis eum in modum accidere, ne denuo facili[altered] volare [valeant?] totque incommoda afferre queant, ita enim populo suo quietem, et adversus externam ac injustam
[19/1/40A]

vim defensionem parabunt atque præsidium. Ita laudem meretur Imperator Constantinus, qui Licinium[altered] Imperii collegam quod Christianos persequeretur, eosque sicut ipse [facit? altered], ab Evangelio ad gentilium superstitionem perducere conaretur expulerat.
Si forte an [his?] inferre vellent Romanistæ, exemplum hoc adversus se proponi non posse; quod Constantinus contra gentilies [pugnaverat?], sicut ipsi contra hæreticos, quorum utrumque permissum sit: responsio nobis in parato[altered] est. Non sufficere pristinam iterare cantilenam, sed probandum prius, Evangelicos hæreticos esse, id quod nunquam poterunt: quia non solum [sacra?] baptisma habemus, verum etiam Apostolicæ Fidei adhæremus solique dei verbo [innitimur?], ut ipsi agnoscere coguntur, multique ex illis iamdudam confessi sunt: ( contra ipsi vere sunt hæretici, qui verbum Dei templis exturbant: Evangelium Christi contra ipsorum baptismum infestant: Romana statuta, qui falsus Dei vel potius idolorum cultus est, ut de traditionibus humanis Christus docet, introducunt. [right margin: Matth. 15. v. 9.] Probe hoc noverat Carolus 1 Imp. qui acriter Romæ cum Papa contendebat, traditionesque humanas neglegendas volebas, dicens: Lex æterna in imperio esse debet, verbum Dei docere, rejectis traditionibus humanus. 2. Argumentis asserendam est, eos quos hæreticos vocamus, præcipue cum quibus foedus [inivimus?], undique affligendos aut bello esse expellendos: Mille amplius anni jam effluxerunt: cum hanc legem Ecclesia sanxit: a baptizatorum sanguine seu persecutione abstinendum est. 3. Adde Imperatorem Carolum V, cum consiliariis suis Hispanicis, illos qui Confessioni Augustanæ addicti erant, non pro hæreticis, sed Schismaticis habuisse, eaque Securitatem illis publicam promisse, eosdemque ceu foederatos ijsdem pactis comprehensos, ut antea ex Passaviensi Transactione indicatum est.
Vt Constantinus Licinium adversus Licinium, aliique Christiani Imperatores [adversus?] alios pugnavunt, ita
[19/1/40B]

Principes et ordines Protestantes legitime se Carolo V (inviti licet et coacti) se opposuerunt, cum a sacerdotibus persuasus dubia versant consilia principes Germanos invaderet, adque Papismum compelleret: quam occasionem illi nacti sacra bona apprehenderant, quæ illis postmodum in Passaviensi Transactione pler firmiter fuerunt adjuducata. Hujusmodi non pauca sæpius acciderunt. Sigismundus Imperator acri bello Bohemos invaserat, quo à religione eos diverteret; sed frustra fuit, et transigere cum illis, multaque bona ecclesiastica componendarum turbarum causa [restituem?] fuit adnactus. Cum Imperator Rudolphus Bohemos in religionis negotio durius haberet, ad Matthiam confugerunt, primaque privilegia <et> Majestatis[altered from Majestatisque] ut <quod> vocant, diploma obstinuerunt. Digni hoc successu Papicolæ, ob ultroneam cæcitatem, per quam [opem?] et gubernationem Dei non agnoscant: respiciunt: dum enim templis et coenobiolis nostris inhiant, episcopatuum jacturam faciunt, ut ex iis Ecclesiæ et scholæ Evangelicæ incrementa sumant, et ipsi deinceps discunt suo contenti esse discant, sciantque Deum Evangelium et Fideles suos mirabili modo defendere <tueri> posse, etiam si ex Suecia, per mare, idque Balthicum (de quo ne quis transitus pateret, obstinendo inimici [cogitaverant?]) Defensor esset evocandus. Hæc nostra, hæc Evangelicorum sunt miracula, ab ipso Deo edita, ad quæ Papicolæ obstupescunt dicentes, Quis hoc putasset! Adversus [word deleted] <proposita> argumenta tria sunt, quæ excipi, objeci aut inferri queant.
Primo quidam (sive præpostera misericordia, sive magna stoliditate commoti) se interponunt, ajuntque nos Romanensibus, qui Catholici appellari volunt, ob Passaviensem Transactionem sua relinquere, neque illis eos exuere teneri. His respondeo, hic istud, Cæteris paribus, valere; quam-
[19/1/41A]

diu Passaviensi Transactioni adhærent, pacemque qua religionis, qua profanam sive publicam observant, eo usque [word deleted] justum hoc et æquum est, eo usque Transactio extenditur. Audere etiam avemus, an conqueri possint, nos illos invasisse, episcopatus eripuisse, religionem pacemque violasse? Ad hoc respondeant: sed id jam non desideratur. Istud potius quæritur, si Pontifici fidem, religionem pacemque violant, spirituque Iesuitico inflati nostra auferunt, templis et bonis ecclesiasticis manus injiciunt; bellis [sævitia?], contributionibus, populationibus, cædibus, vi sexui et ætati infirmiori illata sæviunt: pra inprimis [voco? altered] Dei [cultu? altered] nobis interdicunt, ad idolorum et antichristi Venerationem constringunt, in servitutem nos detrudunt, privilegia eripiunt, justitiam pietatem ac honestatem supprimunt, barbaroque more nos tractant: hic, inquam, quæritur, an Lutherani ejusmodi caudius esse debeant, ut talia non sentiant aut repellant, ad omnia conniveant, hostiumque falsæ syncerationi innitantur: [right margin: supr..alleg. loco] an potius æquum sit obviam illis ire, jurem <finitem?> mensuram admetiri, ceuque omnibus nos privare tentarunt, nos in religionis maxime negotio eundem urgere processum, quo securitati nostræ consulamus, quod quamdiu rerum potientur Sacrifici non sperandum est. Siquidem negari non potest, præsenti tumultu [word illeg: deleted?] fuisse illis propositum, ut Evangelicos exstirparent, exercituumque onere ita attererent, quousque omnes ad papæ pedes se prosternerent, et Iesuitæ Germaniam Hispano [word deleted] possidendam darent. Hoc nobis machinabantur. Quoniam autem successus illos destituit, resque aliter cecidit nosque [auxilio?] Dei, superiores evasimus, Ligæ et Cæsaris copias, ceu hostes, serenissimo et inclytæ memoriæ Rege Suecorum [suppetias?] ferente repulimus, hocque mirando Dei beneficio episcopatuum et regionum quorundam possessio [2 words deleted] sumus nobis obvenit, merito
[19/1/41B]

cum gratiarum actione illa accipienda, prospiciendumque quomodo principatus et regiones istæ de patria optime promeritis distribuantur, coenobia et bonæ ecclesiastica in meliora (ut ante diximus alibique disseremus) impendantur, quo verbum Dei ubertim inter nos [habitet?], pietas, justitia et honestas vigeant, quæ tenebrioso papatui plane defuerunt. Quamvis multæ Sacerdotum [2 words deleted] <left margin: existunt> querelæ; ipsi tamen Laici affirmant, non inique cum iis agi, quia has turbas excitarunt: certe lusus hic jacta alea lusus hic corrigi non potest, et juxta proverbium[altered], Quisquis suæ fortunæ faber est.
[continues at 19/1/41]