The Hartlib Papers

Title:Copy "Idaea Specialior Tractatuum..", John Dury, In Latin
Dating:27 May 1637
Ref:19/5/1A-10B: 1A-B, 10A-B BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, pp. 180-1.
[19/5/2A]

        Idæa specialior Tractatuum
      De medijs Ecclesiasticæ Concordiæ
             suscipiendorum
            â Iohanne Duræeo;
  Oblata Reverendis in Academia Vbsaliensi
   Facultatis Theologicæ Professoribus;
         ut apud se deliberent,
  An, Quandò, Quatenus, Vbi, Quousque & Quomodò,
    conducibile futurum sit Evangelio Christi
      ut illa in effectum deducantur Communi
           piorum Consilio.
Prælibastis animo, Reverendi admodum Viri, ex scriptis 6 Kal. Maias vobis communicatis, Scopum hujusce mihi â summo Magistratu vestro permissæ vobiscum Tractationis, summaque rerum tractandarum capita & ordinem qualemcunque procedendi meum, quem in particularibus Pacis Ecclesiasticæ Consilijs Vestræ Prudentiæ obijciendis adhibere constitui. Nunc quoniam judicare me æquum est, hanc vobis delatam commendatamque ab Illustrissimo Domino Cancellario & ab Honorandis Strengnensi atque Arosiensi Capitulis, rei mecum ulterius tractandæ provinciam, non ingratam esse: Tum propter rei in se [catchword: spectatæ]
[19/5/2B]

spectatæ præstantiam & gravitatem, tum propter insignem Pietatis Vestræ in Dei gloria promovenda zelum, tum denique propter eminentem Theologicæ Professionis, hoc in Regno vobis demandatæ Facultatem, ideò ad rem ipsam propius accedere videtur<TRANS SWITCH="2"></TRANS> necessum<TRANS SWITCH="1"></TRANS>; ut omnia illa quæ ad distinctam & sufficientem judicij vestri de re tota informationem spectare poterunt inter nos per amicam sententiarum collationem, disquisita dijudicata, & utrinque approbata, tandem alijs etiam ad consensum obtinendum commodâ ratione proponantur.
Hâc de causâ consultum putavi vobis omnia in scriptis communicare, quæ in Deliberationem venient, ut scil: ex ijs vos & certius mentem meam percipere & attentius rem apud vos ipsos considerare & solidius pro re nata alios, ad quorum notitiam hæc pertinebunt informare de toto negotio queatis: & ego eadem operâ non solum hâc in causâ tractandâ documentum meæ sinceritatis exhibeam, vestro candori luculentum; sed etiam in conspectu Dei & hominum conservem Conscientiæ meæ integritatem, & animam â reatu funestissimi Schismatis liberem, quandò nihil illorum reticebo quæ ad salutarem Evangelicæ Reconciliationis ac mutuæ inter Protestantes ædificationis viam spectare videbuntur. Nam fateor mihi oneri esse hocce institutum donec aliquandò ad specialiora deveniatur. Video enim quot & quan-[catchword: tis]
[19/5/3A]

-tis obnoxium sit suspicionum præjudicijs, quæ ex animis hominum tolli nullâ ratione poterunt, nisi rerum singularium momenta justo pondere librata excutiantur; Nec Vestræ Dignitates aut suo judicio & affectui, aut Desiderijs aliorum, qui vobis hanc rei considerationem detulerunt, aut causæ merito satisfactum putabunt, nisi particularia componendi Dissidij remedia, quæ â Reformatis approbata fore scio, accuratè vobis proposita, rectè intelligantur & exactè dijudicentur ex S. Scripturæ oraculis. Ea si vos jam perceperitis, & pro judicij Vestri [Greek: akribeia] non improbaveritis, suo tempore alijs certo deinceps ordine offerri poterunt approbanda: ut exquisitis & collectis omnium liberis suffragijs, tandem communi publicoque consensu aliquid constituatur, quod è re totius Ecclesiæ Evangelicæ futurum est. Nam quamvis teneamur omnes ea quæ ad aliorum ædificationem pertinere existimamus, in medium consulere, & ad liberandas animas nostras, cuilibet nostrum necesse est testimonium Veritati sibi revelatæ perhibere quandò nempè (ut jam â vobis sit) id ipsum debita occasione & via requiritur. Nihilominus tamen hisce in rebus non licet cuiquam præscribere quidquam alteri: Libera enim conscientia [catchword: esse]
[19/5/3B]

esse debet in rebus agendis: liberum Christiani hominis judicium in rebus agnoscendis, atque ideò libera suffragia, atque in agnita Veritate liberum assensum exquirere convenit: Nam nullus in alterius fidem sibi arrogare potest Dominium, sed quilibet intereà tamen alteri occasionem præstare potest, imò & debet, suam erga alios Charitatem, & fraternam in fide cum verè fidelibus Consensionem apertè contestandi. Ne igitur videamur aut aliquid præsumere velle, ultra id quod decet modestiam nostram, aut aliquid somnolenter negligere, quod ad promovendum sinceræ Pacis institutum facere queat, existimo non fore alienum â Christiana prudentia, si certis limitibus & conditionibus hosce tractatus circumscribamus: ut ex ijs tam nobis invicem de nostra sinceritate Christiana, quam alijs debito loco de Scopi nostri legitimâ proprietate constare queat.
Initio igitur quoniam exulare incepit propter infesta partium studia, confidentiæ inter dissidentes mutuæ Christiana simplicitas, atque eò usque, proh dolor, invaluit hodiè malignæ suspicionis, sive tecta sive palam facta præsumptio, ut familiare sit quibusdam sine ullo humanæ civilitatis, modestiæque Christianæ repagulo, aut propriæ tenuitatis suæ recordatione, judicium dolosæ hypocriseos condemnatorium promiscuè adversus omnes quos [catchword: Calviniani]
[19/5/4A]

Calviniani nominis Reos faciunt, etiam re nondum exploratâ, præconcipere & sæpe palam pronunciare. Quasi omnes in illa Ecclesia Doctorum animæ, infami desperatæ fraudis maculâ insignitæ, ejurassent Candoris in Sententia proferenda studium, in mendacijs unicum haberent perfugium & ambigvis delectarentur phrasibus, eo tantum fine, ut sine Conscientiæ respecta, aut numinis Reverentia, errores quos ipsi fatentur esse abominandos, sub verbis tolerabilibus, & injustas intentiones, sub speciosis prætextibus liberius apud se fovere, & subtili indagine apud incautas aliorum mentes instillare queant: Quoniam (inquam) hæc apud multos Lutheranæ familiæ Doctores, recepta est de ijs, quos Calvinianos vocitare, inter quos & me reputare solent, cogitatio; ideò ne quid obsint nostris hâc in parte tractatibus hujusce malæ mentis semina, aliunde & alibi [prognata? altered], & ut humanæ quorundam siue solicitudini, sive suspicaci indoli, quoad fieri potest obviam eatur: ideò (inquam) ego non alienum â re fore judicarem, si interposito solemniori sinceræ Tractationis [juvamento?], & judice fraudis si quæ mihi adsit occultæ ac vindice Deo conceptis verbis religiosè invocato (quod unicum relictum est apud Christianos tollendæ de re occulta Dubitationis re-[catchword: medium]
[19/5/4B]

-medium) Veritatem apud vos mei candoris hoc in negotio adstruerem; ut ita apud vestram Charitatem meis verbis atque conatibus debitam ab ingenuis erga ingenuos fidem impetrarem. Nam ego equidem de vobis nihil aliud suspicari volo, quam id quod de me â vobis cogitari velim: id est quòd judicem & apud me statuam vos veritatem in injustitia non detenturos, sed ei, quatenus vobis revelata erit, in conspectu Dei testimonium, sine humanis respectibus pro re natâ sincerè perhibituros, & mecum seriò, ut decet Evangelij Pacis ministros, de Pacis Evangelicæ mediis, Pacificos ex Dei verbo tractatus, ut hactenus fecistis, porro continuaturos. Ideò nullam ego â vobis hoc in genere protestationem requiro, Vos enim suspectos nec habeo, nec habere volo: sed de meipso scio meos sermones meosque [consatus?] consvetis hâc in causa zelotypiæ Lutheranæ respectibus expositos esse solere, & ab ijsdem, si non apud vos (quos hâc in re alijs æquiores invenio) saltem apud alios me difficulter eximi posse, nisi vel res ipsi palam appareat, vel ingenui candoris indicia prolata fuerint apud omnes sensatos indubitata. Illa igitur judicia, donec tandem res ipsa loquatur, ad præveniendas intereà tempo-[catchword: ris]
[19/5/5A]

-ris de dolo siquæ forsan oriri possent talium Consiliorum corruptrices suspiciones, sub severâ Iuramenti religiosi maledictione proferre, si id conveniens fuerit, non detrectabo: ut scil: de mea sinceritate, nec jam vos, nec posthâc dubitandi causam habeatis, nec ab alijs temerè injectas, ob leves causas, ut sæpè fit, suspiciones, facilè sine invicto argumento, mihi â vobis (ex Christi lege Matt. 18. 15, 16.) indicando, admittatis. Et enim ego facilè memet cancellis vel angustissimis concludi patiar: nec ullas, licet minus apud homines forsan honorificas (modò causæ simul injuriosæ non sint) tractandi in hâc re conditiones mihi duras existimabo, aut præscribi recusabo, dummodò intelligam per eas præcidi posse occultas de meo [de?] meo studio suspicionum fibras, & diffidentiæ in vestro aut aliorum animo oriundas occasiones, quæ exstingvunt Charitatem in hisce tractatibus, & optima quæque cogitata dicta & facta, tanquam pestifero halitu infecta, langventia, marcida, corruptaque reddere consveverunt.
Ergò præter hanc expressam, sub anathematis imprecatione (si sciens nempè verbis aut factis fefellero) Iuramenti formulam quam præstare non declino, alias etiam tractatuum â mea parte limitationes [catchword: (â quibus]
[19/5/5B]

(â quibus vos absolvo) subire mihi grave nequaquam futurum est. Hic igitur nec rei ipsius naturam, in Ecclesia publicam; nec tot annorum publicas antehâc tractationes, nec Academiarum, Antistitum, Synodorum & Statuum hâc in re mihi concreditas publico nomine Declarationes; nec meorum in Patria mea, nec vestrorum hoc in loco superiorum permissiones, & horum studiorum approbationes spectabo: sed omninò privatum me vobis exhibebo: Atque ita ut omnia inter nos privatim peragantur, neque ut ullis præterquam ijs qui causam hanc vobis detulerunt, ullæ tractatuum nostrorum partes aut circumstantiæ innotescant, per me licebit: imò hoc ipsum potius requiro ut secretissimè omnia contineantur; donec vos ipsi consultis Illustrissimis Dominis Regentibus, negotium alijs ad quos ejus notitia spectabit communicare consultum putabitis. Intereà ego â vobis nihil petam, nisi ut benevolè me Pacis media explicantem, & ordine suo singula proponentem audire velitis: ut de auditis suo tempore alios ex scriptis â me vobis exhibendis informetis: ut ipsi judicium ex [catchword: S. Scrip.]
[19/5/6A]

S. Scriptura de ijs feratis; ut judicium illud, (si id maximè ad ædificationem facere vobis visum fuerit) apud vos reservetis, neque mihi illud, nisi quandò commodum erit, aperiatis. Ergò responsum ad ea quæ proponam, non importunè neque aliter urgebo, nisi quatenus vestrâ sponte vos illud concedendam judicabitis. Econtrà autem ego me responsurum ad omnia vobis spondebo, quæ interrogare debitâ occasione in re Theologica volueritis: & si vultis nuncupato voto omnia partium studia secreta, omnes humanos atque externos respectus ejurabo: ut sciatis me tam in dicenda sententia, quam in rebus svadendis nihil ex affectu privato acturum, sed ex puro puto Evangelicæ veritatis & publici boni studio omnia dijudicaturum. A vobis autem non requiram ut petitus omnem Ecclesiæ vestræ & reliqui Cleri respectum deponatis; sed potius ut consilia vestra eò dirigatis, ut quæ ex claris divinæ veritatis oraculis & manifestis officiorum præceptis â me proponentur, judicanda vobis dissidij remedia ea pro vestrâ in hâc Ecclesiâ singulari Prudentiâ, ad captum aliorum attemperare & dispensare ita velitis, ut [catchword: omnia]
[19/5/6B]

omnia sine strepitu ad scopum ædificationis dirigantur.
Si autem in ijs, quæ vobis exhibiturus sum, scriptis, aliquid occurrat dubij, in quo primâ forsan fronte me non intelligatis, ita ut mihi assensum præbere queatis; tum rogabo ne confestim ad contradictionem, & censuram condemnationis procedere velitis, antequam mihi ansa ulterius explicandæ sententiæ meæ præbeatur: sed ut per me ipsum de meis effatis dubitationem vobis eximi permittatis. Quod fieri poterit per quæstionem de re dubia formatam & scripto mihi traditam, ad quam ego claram ex meo de S. Scripturæ Doctrina sensu, responsionem præstare tenebor. Si autem nullam de re ulla dubia quæstionem proposueritis, tum continget mihi cogitare vos assensum præbere meis dictis, & illum silentio prodere.
Denique recipio me nihil præter rem purè Theologicam de medijs Evangelicæ Concordiæ positivis, & nominatim de Fundamentali Confessione procuranda tractaturum: Omnia præmeditato ordine, omnia Consultationis amicæ methodo atque scopo propositurum: nec simul omnia, sed certis gradibus singula Consilio-[catchword: rum]
[19/5/7A]

-rum membra, & seorsim partitas rerum considerationes, quas hic summatim recensebo, Vestræ Pietati Prudentiæque censendas oblaturum.
Primò igitur perpendendum erit, An & Quarè omninò necessarium sit, Fundamentalem inter Evangelicos fidei Communis Confessionem procurare? & Quomodò & Quâ in re talis Confessio omnibus ac singulis Ecclesijs utilissima futura sit, neque ulli particulari Confessioni præjudicium ullum allatura? Etenim si evidenter intelligatur, & in sese spectatam rem hanc summè necessariam, & omnibus Ecclesijs Vtilissimam, & nulli exceptioni obnoxiam esse, tum viros cordatos, & Evangelio Christi bonâ Conscientiâ inservientes dubitare amplius non decebit, an procurare illam expediat.
Secundò videndum erit, Qualis esse illa fidei Confessio, & quibus constare proprietatibus debeat, ut illum quem quærimus fraternæ in perfecta veritate Reconciliationis Scopum ejus adminiculo obtineamus.
Tertiò præconcipiendum erit, Quomodò illam Confessionem condere oporteat, ita ut in ipso procedendi modo evidens ratio appareat, quâ viâ veritas (quæ abundè satisfaciat [catchword: omnium]
[19/5/7B]

omnium Conscientijs, & sufficiat ad omnes de rebus fidei dubitationes decidendas) infallibiliter inveniri, & tantâ claritate proponi queat, ut â simplicissimis etiam intelligatur? Hunc modum ubi proposuero, si illum non improbaveritis, tum ad rem ipsam accedendum erit, nempè ad ipsam Confessionis condendæ materiam atque formam ob oculos vobis ponendam. [squiggle?]
Quartum ergò quod intendetur erit, ut ipsa Capita fundamentalis Confessionis sigillatim omnia enumerentur, suo ordine disponantur & si placet etiam verbis proprijs & claris explicata in articulos & sententias distingvantur.
Si nihil fuerit quod in ipso corpore Confessionis amplius requiratur tum Quinto loco considerandum erit; Quâ ratione ex tenore illius Confessionis dubiæ inter Evangelicos opiniones vel decidi, vel conciliari, vel in posterum præveniri queant. Ergò hic de Confessione ad usum applicanda disserendum erit; ut intelligatur in illa exstare non solum Pacis Evangelicæ solidum fundamentum, tam simpliciorum quam Doctiorum captui accommodatum, sed etiam ab illa provenire debere[altered], omnes dilatandæ scientiæ & procurandæ ædificationis tam privatæ quam publicæ rationes, quæ ad salutem utiles sunt, & ad animæ in vita & morte consolationem requi-[catchword: runtur]
[19/5/8A]

-runtur.
Quoniam autem ex diversis locorum sacræ scripturæ interpretationibus inter Doctos præsertim in usu positis, oriri solent disputationes, ex quibus periculosa sæpè dissidia enascuntur, ideò nobis ultimo loco cogitandum erit de modo resolvendi textum, sive de Methodo Analyseos Demonstrativæ, id est, de via infallibili atque indubitata eruendi verum ex S. Scripturæ verbis sensum præsertim in ijs rebus quæ fidem & obedientiam concernunt; nam de rebus mysticis & propheticis interpretandis, non decet nos esse nimium sollicitos: quoniam in ijs dijudicandis peculiare donum intelligentiæ requiritur quod â sensu literali verborum non immediatè dependet.
Hæc ubi distinctè singula fuerint proposita dijudicata & ab eruditione vestra neutiquam improbata; tum de via constitui poterit, quâ ad publici consensûs contestationem super hisce aliquandò deveniatur.
Hic præter ea quæ mihi perspecta sunt, de Circumstantijs aliorum statuum, audiendum inprimis erit vestri Magistratâs Politici consilium & impetrandum auxilium, ut cum exteris Ecclesijs huic studio addictis præsetim vero cum Nostratibus Britannicis negotium promoveatur. Sed ante omnia, oportet [catchword: in]
[19/5/8B]

in illis rebus quæ fundamentalem Confessionem spectant (ex quibus idem de Religionis Christianæ salutari Veritate sensus, vel introducetur vel inesse demonstrabitur, utriusque partis animis) consensum inveniri, priusquam ad externam rerum tractationem accedatur: Alioquin vel perseruet omnis de Concordia fundamento Veritatis destituta conatus, vel in quandam transactionem merè Politicam, potius quàm in Religiosam Christianæ fraternitatis contesserationem desinet tota rei tractatio. Nec eâ ratione fiet satis æquissimis vestris, quas in Sententia mihi concessâ requiritis ad veram Vnionem conditionibus: Eam sententiam ab omnibus Reformatis approbatam iri scio. Atque hinc est quòd jam jacto illi â vobis fundamento velim superstuere particulariores, hasce de Concordia fundamentali Deliberationes, ut si mecum in ijs consensum ulteriorem prodatis, ego nostros, quorum sensus hâc in parte satis perspectos habeo, ea de re certiores, ac vobis suffragantes reddere queam. Quod me facturum spondeo, quamprimum de hisce prænominatis capitibus necessarios tractatus absolve-[catchword: rimus]
[19/5/9A]

-rimus: nec inconsultum forsan videbitur Vestræ Pietati fore, postquam apparebit, hasce magis publicis Tractatibus destinatas præparationes non infeliciter per Dei gratiam succedere; ut intereà dum de magis solemni partium conventu cogitatur (qui tam ad Concordiam in fide confirmandam, quam ad communes quosdam Ecclesiasticos Canones condendos, quos mutuæ partium concordantium ædificationi & correspondentiæ publicæ adaptare necessarium erit, serviat) ut, inquam, intereà dum hâc de re deliberatur, in precibus, sacrorum utriusque partis Conventuum, publicis, hæc Concordiæ causa Deo Opt. Max. nominatim commendetur. Nam si non homines, sed Deum, in toto negotio spectamus; si agnoscimus illum esse Pacis Deum & habere in manu suâ omnium hominum corda & Consiliorum eventus, non oportebit intermittere illius nominis invocationem, ut conatibus verè Religiosis successum pro sua misericordia largiatur optatum: Quod ipsum & in privatis precibus, dum hæc pri-[catchword: vatim]
[19/5/9B]

-vatim intendimus, sine reatu neglecti officij, mittere non possumus. Hoc igitur sedulò in timore Dei agamus, & illi exitum studiorum nostrorum committamus. Ejus favori Vos vestrosque in Evangelio labores commendo, qui sum
Scribebam Ubsaliæ               Servus in Iesu
  27. Maij stil. Vet. 1637.                Christo
                                Iohannes Duræus
                     Ecclesiastes Scoto-Britannus./.