The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Tollendis In Negotio.." Part 2, John Dury, In Latin
Dating:november 1636
Ref:19/11/62A-68B
Notes:Document divided between 7 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/62A]

[line 11]
[right margin: 2. Qvod Media non desunt ad conciliationem necessaria et idonea.]
   Atque ità alterum spej meæ fulcrum est, qvòd putem in hac causâ et tales auctores haberj posse; et sine magnâ difficultate talia ab ijs remedia, et tali modo adhiberj posse, ut de successu optato Prudentj Viro neqvaquam dubitandum sit. hoc qvarè cogitare debeam paucis exponam.
[right margin: Ea sunt Auctores apostolj ad rem tractandam]
   Primò igitur de Auctoribus concordiæ idoneis, quod tales haberj possint in utraque Ecclesiâ, sine quadam impietatis specie ambigendum non videtur: nam si omnes Ecclesiarum Pastores et Antistites; omnes Academiarum Theologos; omnes Rerum-publicarum Rectores et Consiliarios Politicos, non impios, contentiosos, publici boni contemptores, Euangelij denique et Ecclesiæ DEj proditores, æstimare velimus; cogitandum erit aliquos in quolibet statu inter illos fore, qui vulnus hoc Ecclesiæ defleant,
[19/11/62B]

et sincero animo ei remedium applicatum cupiant. Si dicas illos perpaucos esse, et maximam partem tum Doctorum Ecclesiæ, tum Rectorum publicj statûs, aut hæc omninò non curare: aut sj curant, de remedio desperare: aut si planè de Remedio desperare non velle videantur, illud tamen languidè et præposterè qværere; quasi rem vel non seriò agerent, vel alio fine qvàm publicj in Ecclesiâ bonj causâ agerent: hæc inquam si dicas, primò videndum tibj erit, quo jure id dicas indiscriminatim de omnibus; et quo nitatur hoc tuum de aliquibus judicium fundamento; ne vel ignotos temerè omnes, vel notos aliquos injustè condemnes apud animum tuum.
   Deindè qverendum erit. An liceat tibi anteqvam omnes utriusque Ecclesiæ ordines sigillatim tentaveris, tali adversùs charitatem præjudicio tibi ipsi obesse, et aliorum in animo tuo æstimationem lædere? Hoc si bonâ conscientiâ tibi non licet, tùm de perpaucis illis qui hoc vel curare, vel seriò et sincerè curare videntur, donec rem penitùs exploratam habeas, altum oportet esse silentium. et intereà quod de te alios loqui et sentire debere cupis: cogita id ipsum te de alijs loqui et sentire debere. Ergò meam ego decere Simplicitatem et Sinceritatem existimo, de omnibus optima mihi pollicerj; et iudico me putare debere (donec manifestissimis in-[catchword: dicijs]
[19/11/63A]

-dicijs contrarium videro) illos eodem sensu publicarum calamitatum quo ego afficior coràm DEo afficj.   puto igitur illos ex animo vouere, et sincerè mecum expetere Evangelicorum concordiam. et puto illis tantùm deesse commodam remedij in re tam optatâ procurandj aut promovendj ansam. hac ego opinione imbutus (ego inqvam minimus licet inter millenos Israëlis pro virilj tamen meâ) hanc ansam illis afferre conatus sum. si falsus sum opinione et frustror spe mea, saltem neminem lædo; officium facio, animam libero. Si falsus non sum, gaudij et gratiarum - actionis materiam in Domino inuenio. et quid scio annon meâ qualicunque opellâ DEus velit excitare alios, quos in parato habet aptos Pacis Consiliarios? Quid scio annon hac uiâ velit negligentes monere de officio? desperabundos erigere, languidos incitare, Hypocritas in hac causâ detegere et confundere? certè illj familiare est per tenues et abjectos talia quandoque pstare, et si negotium hoc quod toties in Verbo suo nos jubet procurare, effectum dare voluerit, auctores facilè inueniet, aut faciet idoneos ad ejus executionem.   Ergò ad rem et possibilem et facilem, et à DEo expressè mandatam, et Evangelio propagando, et Ecclesijs conservandis summè necessariam procurandam; cogitare velle non futuros inter Ecclesiæ Pastores et Magistratus viros idoneos, qui huic operj manum admovere qveant aut velint, Est DEo, Ecclesijs, et Evangelicæ qvam profitemur Veritati, injurjosam fo-
[19/11/63B]

-uere diffidentiam; et omnes quodammodo præter seipsum apud animum suum Evangelij Præcones ministerio obeundo inutiles judicare. [left margin: Qui invenirj possunt] hoc autem procùl absit ut ego cogitem. Ergò spem de Auctoribus idoneis (modò illos inquiramus) inveniendis indubitatam fovere oportet.
   Iam vero si et rem hanc in se facilem esse, et ad illam peragendam mediatores haberi commodos posse alicuj persuasum sit; tum quærere expedit quid talem facere deceat; et an ei per conscientiam liceat abstinere ab inquisitione illorum pacis Auctorum, quos sine magnâ difficultate inuentos iri putat? Si id non licet tùm videmur nobis hoc loco invenisse axioma non leuiter hac in re observandum Quod scil. primum in hac causâ promouendâ pacifici ingenij officium est; ut ipso Facto illos quos se invenire posse sperat Pacis quærendæ coadiutores exquirat: et ad Pacis Evangelicæ curas capessendas excitet. [left margin: Et exquirj debent.] Atqui jam hoc mihi valdè difficile factu non esse videtur, si modò illud verè intelligamus, quod in Sanctorum inter Christianos communione requisitum est à Domino officium, quando jubet nos hortari quotidie nos inuicem, quamdiù dies vocatur hodiernus, ne induremur seductione peccatj: [left margin: Heb. 3. 13. et 10. 24.] et jubet obseruare nos mutuò, ut acuamur inuicem ad Charitatem et bona opera. Si autem hoc aut quid sibj velit in Christianâ communione officium non intelligimus; aut prorsùs hodiè negligimus; tùm [catchword: faterj]
[19/11/64A]

fateri oportebit, primam dissidiorum nostrorum Scaturiginem hanc esse; quod peccati seductione abreptj, et torpore quodam animj indurati, alij aliorum curam ad mutuam alij aliorum ædificationem ex [Greek: paroxysmon agapes] intermittamus: quodque ideò oportet hanc inter ipsos Pastores curam ab ijs qui Pacem seriò qværunt, antè alia instaurarj.   Hoc si fiat (quod iterùm per DEj gratiam sine magnâ difficultate fierj poterit) non est dubium, quin plures inveniemus pacis Suasores et Auctores, eosque fideles, pios, prudentes, et aptos hisce consilijs, qvàm cuiqvam forsan verisimile videbitur.
   Ergò hisce consiliarijs (hac ab ipso DEo præscriptâ ratione) inuentis: non est dubium, quin ipsi de remedijs dissjdij inter Evangelicos componendj facilè statuent id quod è re futurum est, et Voluntati Diuinæ maximè consentaneum. Nam si in mundanis motibus sedandis difficillimæ nonnunquam causæ Idoneo Sequestro accedente componuntur, quidni sperare oportet idem futurum in Ecclesiæ DEj rupturis reparandis, ad illas si accedant ij, quibus in Regno Pacis præconium Evangelicæ Pacis, in tenore Nouj Fæderis commissum est? Etenim quid opus est rem per ambages tractare? [right margin: Quicque modum rei tractandæ non difficilem usurpare possunt] Pijs et pacificis ingenijs Via ad concordiam plana et expedita est. hanc non in abstrusâ mysteriorum theoreticâ veritate, sed in manifestâ diuinæ Voluntatis apprehensione, q practicam
[19/11/64B]

vitæ Christianæ veritatem in se complectitur, investigabunt et invenient. [left margin: Rejectis Scholæ subtilitatibus] Ergò Scholæ Doctores in spinosis quæstionibus exercitatos, nisi illas tantisper seponere velint, exesse jubebunt; et illis suas in Scholarum angulis disputandas quæstiunculas relinquent. Veritatis lacinias, et apices terminorum non sectabuntur; sed ipsam Fidej atque obedientiæ animam, ipsum Christianismj cor et Spiritum apprehendent. [left margin: Et Fidej obedientiæque Regulis indubitatis propositis] in hoc Spiritu viam Pacis hactenùs non obseruatam, propter neglectas in studio partium feruente de eâ cogitationes, euidenter revelabunt. atque id facturi sunt, ex ipsis bonæ conscientiæ per se notis in omnj Christiano corde axiomatibus; q excitarj et huc applicari sine magnâ difficultate poterunt. Ergò duas omni exceptione majores regulas operi adhibebunt. Prima erit indubitatum Nouj Fæderis pactum. [left margin: In tenore noui fæderis et claris S. Script. dogmatis] Secunda erit clarum et expressum verbj Diuinj in rebus agendis mandatum. Hisce duabus normis fideli animæ propositis, et ad causas dissidiorum in Religionjs negotio applicatis (siue causæ illæ in ipsâ Doctrinæ professione, siue in humanis affectibus et actionibus; siue in externis rerum diuinarum circumstantijs fundamentum habeant) facilè controuersiam omnem decident, ut cujuslibet in foro propriæ conscientiæ judicio, suam decisionem submittant.   Hoc enim statuo, et per DEj gratiam, id ipsum debitâ oc- [catchword: casione]
[19/11/65A]

-casione in re qvalibet demonstrare potero; nihil in totâ vitâ, aut cogitatione cujusquam hominis, esse posse obscurum aut dubium, quod non decidj possit sine magnâ difficultate à piâ conscientiâ: et nihil à piâ conscientiâ decidi sine difficultate posse, quod non ex manifesto noui Fæderis tenore, vel expresso aliquo in S. Script. mandato, fæderi subordinato clarè deduci possit et debeat.   Atque ità facilem concordiæ qrendæ atque inveniendæ certam viam hanc esse videmus. Si primò Noui fæderis indubitatum tenorem explicatè nobis in veritatis fundamentum constituamus. Tum si omnia DEj mandata q fæderi obseruando connexa sunt distinctè nobis ob oculos ponamus. Denique si voto de obseruando DEj fædere in præceptorum cognitorum obedientiâ solemniter facto, causas dissidiorum omnes recenseamus, et in clarâ luce bonæ conscientiæ secundùm fæderis et pceptorum analogiam de qvalibet quæstionem instituamus; et cum diuinâ voluntate in hisce Principijs manifestâ conferamus.   Hoc si sedatè et distinctè in DEj timore fiat, ajo tùm fieri nullo modo posse, ut ulla existat siue in Doctrinâ dijudicandâ, siue in opere capessendo difficultas, quæ non facilè in animâ deuotâ et humilj remoueatur.   Nam cùm Doctrinæ norma sit pietas et mensura, operum [vero?] cynosura sit charitas atque sanctitas: atque horum omnium
[19/11/65B]

principia in Fædere, Conclusiones in Præceptis clarè contjneantur; fieri non potest, ut à bonâ, quæ à DEo edocetur conscientiâ, intermedia inter principia et conclusiones Veritas, q quidem Vitæ Christianæ utilis est, ignoretur; si modò illa Spiritum DEj in precibus et sanctâ meditatione consulat. nam inter ipsa Fæderis Nouj pacta hoc expressè spondet Dominus: quod non opus erit, ut alter alterum doceat, dicens cognosce Dominum; nam omnes (inquit Dominus) cognoscent me ab eo qui pusillus fuerit inter eos. hæc autem cognitio non aliundè procedere potest, quàm à communibus omnium conscientiarum in rebus practicis notionibus, et ab ipsâ DEj voluntate in Nouo Fædere piæ conscientiæ reuelato.
[left margin: Conclusjo Secundj de spe fundamentj]
   Cum ergò hîc jam habeamus viam facilem, claram, certam, omnibus Christianis obviam componendj de Relligione dissidij; qvarè de successu felicj conatûs tam necessarij spem incertam aut nullam fouere alicuj cordato liceat?   Ego sanè non intelligo.
[left margin: 3. Qvòd fiduciam in DEum collocandam deponere non liceat.]
   Sed age postqvàm et in re ipsâ, et in medijs spem esse vidimus: etiam Tertium spej nostræ fulcrum tribus Verbis proponamus. Illud esse dixi Fidej authoritatem, propter qvam sperare debeo, talium pacificatorum studijs, et meis in hoc genere conatibus Diuinum fauorem non defuturum.   Duo autem suppetunt Fidej hac in parte argumentorum genera; qvorum alterum commune est mihj cum [catchword: omnibus]
[19/11/66A]

omnibus fidelibus in hac causâ operarijs; alterum est mihj seorsim in opere persequendo magis distinctè appropriatum. Hoc oritur ex obseruatione qvadam experimentalj Diuinæ in hoc conatu promovendo Prouidentiæ. Illud fundamentum habet in omnibus DEj mandatis, quibus jubemur aut Ecclesiæ Christj commodum quærere, aut pro ejus prosperitate et pace DEum orare: [right margin: propter Generales Promissiones pijs conatibus à DEo factas.] et in omnibus promissionibus de benedictione tribuendâ ijs laboribus, qui pro Ecclesiâ DEique gloriâ suscipiuntur, et ijs precibus quæ secundum Voluntatem DEj fiunt. ex quibus omnibus ità apud animum meum disserere mihj contigit.
   Si tu reuerà sincero corde sine ullo respectu rerum humanarum, aut tuj ipsius, te DEo hac in re seruum præstas, ut ejus Ecclesiæ in tollendjs scandalorum causis, et ejus Filio in Nouo Pacis Evangelicæ fædere, inter Evangelicos confirmando, operam tuam colloces: et si instanter DEum puro corde super hoc studio in adjutorium advoces: dubitare non debes de auxilio ipsius, et propter eius auxilium de successu laboris optato. [right margin: Debitè applicatas ad hunc conatum]
   Atqui tum subsumit conscientia mea, non sine timore et tremore in Vitæ meæ scrutinio, et dicit verum esse prius; indè itaque Spiritus qui meo Spirituj reddit testimonium concludit posterius; et affirmat, Deum conatibus hisce, qvos ipse imperauit; et precibus
[19/11/66B]

fidelibus quas exaudire se promisit velle, non defuturum. Nam si quod à DEo petere in Evangelio debeo, id petam instanter, et affectu non fucato; et sj tamen posteà de obtinendâ petitione meâ dubitare contingat: Puto me adversus DEj in promissis præstandis fidelitatem grauiter peccare; nisi pòst institutum cordis et vitæ meæ examen, agnoscam dubitationis illius causam orirj, vel à reatu præsentis aut pteritj peccatj per pænitentiam necdum deleto; quo Spiritus in conscientiâ contristatur: vel à Fidej defectu, et languore Spiritûs in precibus fundendis: vel à neglectâ contemplatione consuetæ DEo in rebus perficiendis Prouidentiæ. Atque ità si mihi culpæ nullius conscius sum hac in parte; nefas esse judico de conatuum eventu subdubitare.
   Sed præter hoc quod omnibus Christianis in rebus Spiritualibus agendis et precibus fundendis commune esse debet Fidej fulcimentum: [left margin: Propter experientiam specialis DEj in hoc opere fauoris] aliud est spej meæ singulare quoddam firmamentum, quod ab experientiâ procedit manifestâ Diujni fauoris in hac causâ sæpiùs oblatj: ex quo me obstrictum agnosco DEo, ut ejus Veritatj et fidelitati in promissis ergà seruos suos præstandis testimonium perhibeam. Nam si multoties DEj in auxilium inuocatj, auxilium non defuit; et si in rebus difficillimis, undè nullus patebat exitus, experirj contigit ejus Prouidentiam talem, qvalem sine singularj benevolentiâ nec expectare, [catchword: nec ac-]
[19/11/67A]

nec accipere poteram: tùm certè nisi omninò ingratus esse velim, decet me porrò sperare idem auxilium, eandemque benevolentiam in similibus difficultatibus in eadem causâ occurrentibus. Namque existimo Deum singularem illam in aliquibus casibus benignitatem manifestare voluisse, ut ex eâ constantem in reliquo conatu suscipiendo spem conciperem.   Atque ità in spe vacillare mihi nefas esse iudico, propter Fidem quâ in DEum recumbo.   Ergò ut uno verbo omnia dicam, spero felicem hujus conatûs successum; qvoniam et rem in se factu facilem, et rei perficiendæ media plana atque expedita esse invenio; et scio insuper tàm ex verbo DEj, qvàm ex meâ experientiâ DEum esse propitium piis servorum suorum studijs: et sinceris hisce in Evangelio pacis conatibus faventem. Liceat itaque hîc Apostolicum illud usurpare Ne quis mihj ampliùs molestias præbeto; etenim ab hac Sacrâ Spej anchorâ per Dej gratiam nunqvam dimovebor.
   Atque hæc illa erant, quæ de Spe meâ dicendâ habuj. nunc si intelligere quoque placet, quibus ego argumentis alios in eandem Spem mecum pertrahere annitor, id paucis indigitabo; ut deindè ad difficultatum vestrarum considerationes accedatur.
[right margin: Argumenta quibus alij ad Spem]
   Hæc Spej meæ argumenta, et quæ insuper allegarj possunt in hoc negotio persuasiones, de hominis Christianj
[19/11/67B]

officio, de DEj voluntate et mandatis, de communione Sanctorum, de Lege charitatis, de Ecclesiæ calamitatibus, calamitatum causis, et causarum remedijs; [left margin: de hoc conatu concipiendo adducuntur] si alicuj non sufficiant, ut operi animum addicat: tum facilè intelligitur illum res humanas magis sapere, quàm Diuinas, et externis atque mundanis magis afficj, qvàm internis et Spiritualibus atque ideò alijs esse opus argumentis, quæ ipsum ad illam officij partem cuj aptus est adducant.   Hæc autem argumenta illa sunt, q ab aliorum hac in re promptitudine et exemplo desumantur: Undè liquidò constat, conatum concordiæ hactenùs susceptum inanem non fuisse, sed rem aliquo-usque prouectam esse. [left margin: Sunt Exempla alienæ in hoc conatu propensionis] Ità enim inter homines comparatum est, ut in ijs q laudem merentur propter æmulationem multa præstare conemur, q alioquj infecta mansissent.   Huc igitur seruiunt aliorum Theologorum, Academiarum, Ecclesiarum, statuum, concessa mihj hunc in Usum instrumenta, Iudicia, consilia, commentationes: ex quibus demonstrare licet ab utraque parte suscepta esse, et seriò agitari cæpta hæc pacis Ecclesiasticæ studia; ab ijs qvorum auspicijs, ad Effectum aliqvando perduci poterunt optatum. [left margin: Hominum scil. tàm ordinis Ecclesiasticj] Nam in ordine Ecclesiastico ab unâ parte præter Magnæ Britanniæ atque Hyberniæ Eminentiores Antistites [catchword: complures]
[19/11/68A]

complures, et Theologos magno numero; sunt Germanj fere omnes, Gallj, Helvetij, Belgæ et Transilvanj; ab aliâ autem parte sunt Lipsenses, Genenses, Brunsvicenses, et in Republ. Argentinensj et Norimbergensj primj nominis Theologi; et pter hos alij, qui hoc institutum collaudant, suscipiunt, alijs suadent, quique operas in eo promouendo suas offerunt; consilia communicant, et spem faciunt felicis in re ad umbilicum perducendâ successûs. [right margin: Qvàm Politicj] In Ordine Politico sunt Imperij statûs Evangelicj, quj in Comitijs Francofurtj habitis Anno 1634. negotium hoc susceperunt, publicâ authoritate promovendum; atque eo fine conventum decreuerunt convocandum; in qvo de Fundamentalj confessione condendâ deliberarj volunt. In hujus fidem Autographum Decreti suj hac de re factj mihj communicarunt; ut meâ qvalicunque opellâ in rei expectationem erigerentur pacificorum mentes: et ut illa quæ ad faciliorem institutj consummationem spectare poterunt, ab eruditis pijs et prudentibus, in antecessum præpararj queant. Ità ad pacis capessendas cogitationes omnibus ansa publicè oblata, et uia quasj Regia consiliorum super hac re communicationj strata est: nec desunt, nec deerunt (si hominibus pijs et inculpatis Fides adhibenda est) officio suo alijs in locis Theologj. mihi enim perspicuè constat, ubique locorum plures hoc ipso temporis momen-
[19/11/68B]

-to de vijs concordiæ agitarj cogitationes, et concipj consultationes, qvàm cuiquam credibile viderj possit. Certum enim est litium quoddam pium fastidium plerorumque anjmos occuppasse; longeque majorem existere hac in re hodiè affectuum propensionem, qvàm unqvàm aliàs.
[left margin: Et studiorum Eristicorum cessatio, et Practicæ Theologiæ suscepta cogitatio]
   Ergò cùm jam à scriptis Eristicis fermè cessatum sit; et Practicæ Theologiæ, id est veritatis quæ secundùm Pietatem et Charitatem est, studium animis Theologorum obversarj incipiat; cumque manifesta sint omnibus Scholasticarum disceptationum incommoda; et permulti existant sincerj Pacis svasores atque consultores; non est dubium, quin amplam de fælicj conatuum successu spem fouere liceat; eamque inanem suo tempore non fore; qvando ad conventum debitâ præparatione institutum deventum fuerit. Nam putare tot in omnibus locis ab utraque dissidentium parte magnæ auctoritatis viros et prudentiæ, in quorum arbitrio magnâ ex parte constituta erit ineundæ reconciliationis ratio, et quorum judicio reliquj omnia deferunt, svasuros concordiæ studium et conventûs indictionem, sine spe successûs præuisâ, aut Ordines Decretum facturos de re publicè procurandâ, sine præconceptâ rej feliciter pertractandæ methodo, est valdè multùm illorum prudentijs derogare, et præconceptæ suæ opinionj de rej difficultatibus plus æquo indulgere.
[catchword: Decet]
[continues at 19/11/69]