The Hartlib Papers

Title:Copy Letters Concerning Dury'S Aims, ? To ?, In Latin
Dating:9 June 1654, 13 July 1654
Ref:20/11/51A-56A
[20/11/51A]

[right margin: (3. Lit: C.]
                Vberior Scopi Declaratio.
Postqvàm Reverendo & Clarissimo D. Duræo visum est, Pacificatoriæ suæ [Greek: pragmateias] Scopum nobis exhibere, & ipsi nos vicissim Iudicium nostrum, laborum ipsius approbatorium tradidimus; Conscio Amplissimo nostro Magistratu, ulteriùs progressi, antè omnia uberiorem Scopi breviter descripti, explicationem ab illo petendam esse duximus. Is pro singulari suâ humanitate nobis gratificatus, de Scopo nobis exhibito, ita perspicuè et copiosè in Consessu nostro disseruit, ut facilè jam videamus, in illo summatim omnia illa expressa esse, qvæ circa negotium tam arduum, ritè aggrediendum perpendenda occurrunt. Sive enim Personas, qvibuscum agendum est, sive res de qvibus tractandum est; sive denique agendi modum spectemus, omnia brevissimo verborum ambitu descripta sunt.
    Nam Personas qvod attinet, statuit Ipse nonsolùm cùm Scholarum Theologis seorsim, aut Ecclesiarum qvibusdam Ministris, sed cùm utrisque[altered] simùl, nec cùm hisce tantùm, sed cùm Supremo cujusque loci Magistratu, negotium esse suscipiendum, ut scilicet illo non tantùm Conscio, sed Consilia dirigente, et idoneos Viros ad opus deligente, Concordiæ obtinendæ studium procedat.
    Deindè circa res ipsas, nihil omissum dixit, qvod cùm fructu aliqvo qværendum sit. Nam et Veritatis Evangelicæ, id est doctrinæ ad Salutem necessariæ, et Concordiæ, Pacisque procurandæ, et Schismatis abolendi, et Communionis Sanctorum, mutuæque fidelium ædificationis excolendæ, et aliorum qvi extrà Ecclesiæ Communionem adhuc sunt, Conversionis ad veram fidem qværendæ, et offensionum, qvatenùs qvidem liberum Evangelij cursum impediunt, è medio tollendarum; et causæ communis, adversùs communes hostes, armis videlicet Spiritualibus defendendæ et promovendæ ratio habetur. Atque his positis, nihil præterea in hoc opere spectandum occurrere, et si aliqvid horum aut negligatur, aut à Scopo reijciatur, officium Christiani hominis deseri, nec ad optatum eventum negotium perduci posse.
    Denique eum agendi modum instituit, ut in Consilijs agitandis, nonsolùm rerum, de qvibus cogitatio suscipienda est, ordo, Consultationis fini respondens, observetur: sed ut diversis consultantium et agentium, in negotio procurando ordinibus, suæ cuilibet partes, prout cujusque Officio consentaneæ sunt, assignentur. [catchword: Nam]
[20/11/51B]

[left margin: 4.)]
    Nam in Rerum tractandarum Ordine, primas sibi vendicare judicat, Veritatis Conservandæ curam; Secundas, pacis sectandæ Consilium. Nam frustra pacem sine jacto Veritatis Evangelicæ salutari fundamento qværi. Hisce autem, debito Ordine constitutis, et absolutis deliberationum capitibus, reliqva prout hisce subordinata sunt, suo loco intendi posse et agitari, ut scilicet ex agnito in Salutari Veritate, partium consensu, de Schismatis abolitione, et ex Pacis Evangelicæ nativâ Proprietate, et amicabili fructu, de Communione Sanctorum introducendâ inter Ecclesias cogitetur. Ex qvibus tandem Consilijs, reliqva Officiorum momenta, sponte suâ sunt secutura: qvomodo nimirùm tàm mutua fidelium inter sese ædificatio, qvam infidelium conversio promoveri debeat? Et qvomodo de Offensionibus è medio tollendis, et hostibus communi Consilio et operâ resistendo cogitandum sit? Hæc enim postrema neqvaqvàm in deliberationem venire posse, anteqvàm priora illa determinata fuerint.
    Et hæc qvidem de rerum tractandarum Ordine, in Scopi sui descriptione subindicata esse. De ordinibus autem Consultantium, eorumque in agendo partibus ejusdem descriptionis ductum secutus, sic disseruit: Ad Ministros qvidem et Theologos, habito qvodam inter ipsos delectu, Consultationes de rebus hisce primò et propriè spectare; Ad Supremum verò Magistratum cujusque loci, totam rei directionem, tàm in capessendis, qvàm executioni mandandis Consilijs pertinere: præsertim ut offensionum in publico tollendarum authoritas, et Correspondentiæ ad Communis Causæ defensionem: adversùs communes hostes, inter Ecclesias instituendæ fovendæque ratio, ad piam ipsius prudentiam referatur.
    Cum igitur ex tàm promptâ et clarâ explicatione intelligamus, prædictum D. Duræum, in brevi illâ Scopi sui descriptione saluberrimè concepisse et proposuisse omnia, qvæ ad negotium hoc Pacificatorium suscipiendum et tractandum spectant; pro tàm fideli opera nobis præstita: gratias illi debitas agentes, eandemque Amplissimo nostro Magistratui prædicaturi, denuò testamur: studium nostrum ipsi, et Reverendissimis Angliæ Ministris atque Theologis fore in eodem negotio promovendo conjunctissimum, idque tum propter rei in sese spectatæ excellentiam; tùm propter Ecclesiarum necessitatem, et antè omnia propter Divinæ Majestatis Reverentiam atque Authoritatem, qvæ Veritatis, Pacisque spectandæ Officium nobis præcipit. Zach: 8. 16. 19. Eph: 4. 3. 15. [catchword: Nec]
[20/11/52A]

[right margin: (5.]
    Nec dubitamus idipsum porrò Inclyto nostro Magistratui curæ, Cordique futurum, ut ita ex utraque parte, monitis Divinis in re pulcherrimâ, et Ecclesijs summè necessariâ obsecundantes, Divinium illud Beatitudinis [Greek: Brabeion] Veritatis et pacis amantibus promissum, reportemus.
                          Actum 9. Iunij 1654.
                                Præsentibus
                Reverendo et Clarissimo Domino Duræo,
                 et Deputatis Ecclesiæ Scholæque Tigurinæ
                      Pastoribus et Professoribus.
               Iohannes Iacobus Huldricus, omnium
                           nomine subscripsi.
[right margin: Lit: D.]
         De Medijs ad Scopum Evangelicæ Vnionis
                 obtinendum reqvisitis.
Post Considerationem Scopi ad Media, qvibus obtineri possit contemplanda,si id non inconsultum Reverendis Dignitatibus Vestris videbitur, veniemus.
    Obtineri autem Vnionis Evangelicæ Scopus inter Evangelicos non posse mihi videtur, nisi res illæ, qvæ Professionem Evangelicam constituunt, conjuncto Evangelicorum studio secundùm Evangelij normam procurentur; Iam verò res illæ qvæ Professionem Evangelicam constituunt, omnes ad duo Capita referri possunt. Ad Veritatis nimirùm salutaris agnitionem, et perfectæ Charitatis Praxim: secundùm illud Apostoli, ad Galat: 5. 6. In IESU CHRISTO neque Circumcisio qvicqvàm valet, neque Præputium, sed Fides, qvæ per Charitatem operatur. Si ergò studia Evangelicorum in Fide et Charitate promovendâ conjungantur: idque ijs Medijs, qvæ Evangelio sunt maxime consentanea: Non est dubium, qvin ad Unionem, qvam in Dei timore inter illos qværimus, sub ejus auspicijs producentur.
    Ergò de hisce Medijs, si placet jam cogitemus, paucis. [catchword: 1. De Fide]
[20/11/52B]

[left margin: 6.)]
                       1. De Fide.
    Medium qvod ad Fidem propagandam à DEO constitutum est, nullum aliud est, qvàm Doctrina, per qvam Veritas salutaris, in Sacris Scripturis tradita, mundo patefit, et ab errorum coruptelis conservatur.
    Salutaris autem Veritas, illa solùm mihi censetur, qvæ ad Veram Fidei obedientiam, in hominum animis producendam, vel omninò necessaria, vel admodùm utilis est: et cujus ignorantia vel error, ei oppositus, fidem atque obedientiam, vel penitùs evertit, vel magnoperè labefactat.
    Ad hanc Veritatem manifestandam, Confessiones eqvidem singularum Ecclesiarum iam separatim extant, sed qvoniam agimus de fidei Unitate contestandâ, in rebus ad salutem scitu necessarijs et utilibus, necesse videtur, consensum Confessionum, mundo patefacere. Ad qvam rem, nullum accommodatius medium sese offert, qvàm ut Confessionum omnium, et inter sese, et cum Symbolis primitivæ Ecclesiæ Harmonia plena edatur; ita ut in ea adornanda, vel recudenda, fundamentalium tantùm (omnium tamen) fidei dogmatum, et præcipuorum vitæ Christianæ Officiorum, ratio habeatur, affirmativè et negativè tractandorum: idque ipsis Confessionum Verbis. Deindè ad eandem Veritatem, unanimiter ab errorum corruptelis conservandam, Methodus verè Theologica, sacras interpretandi Scripturas, & res in ijs Sacras scrutandi, ad reprimendam humani ingenij [Greek: authadeian], et curiositatem, ex omnium Evangelicorum consensu, definiri posset; Et hæc Methodus, vel Harmoniæ Confessionum subjungi, vel seorsim ac per se Ecclesiarum nomine excudi.
                 2. De Charitatis Praxi.
  Media ad Charitatis Praxim, mutuo consensu inter Ecclesias Evangelicas,procurandam et perficiendam, reqvisita, jacto eodem manifestandæ Veritatis apud omnes, fundamento, superstrui debent: alioqvin frustra erit omnis in ijs adhibendis conatus. Sed si supponamus, hoc constitutum esse fundamentum; tùm secundùm varia Charitatis Evangelicæ introducendæ perficiendæque Officia, de Medijs ad partem qvamlibet Officij usurpandis erit cogitandum; Igitur Charitatis introducendæ officia, videntur tribus qvasi gradibus esse distincta, qvorum primus [catchword: est]
[20/11/53A]

[right margin: (7.] est, Cura de Concordia in Veritate procuranda; Secundus est, de Pace secundùm illam Concordiam stabilienda. Tertius est, de Schismate propter initam pacem abolendo. Ad perficiendam verò charitatem, (postqvàm introductum est ejus Exercitium) officia reqvisita duum sunt generum: qvædam enim pertinent ad Ecclesiarum Consolationem perficiendam; qvædam ad mala, qvibus subjacent, propulsanda, et rursùs ea, qvæ Consolationi Ecclesiarum serviunt, vel spectant ipsos fidei domesticos, vel eos, qvi extrà Ecclesiam sunt.
    Officia qvæ ipsos fidei domesticos spectant, ad Consolationem illorum perficiendam, sunt, Sanctorum Communio, et mutua fidelium ædificatio. Qvod verò Exteros concernit, est Conversionis et restaurationis aliorum cura. Denique Mala, qvibus Ecclesiæ subjacent, duplicem habent Originem, qvædam enim ab internis Offensionibus, qvædam ab externis hostium machinationibus oriuntur, inque hisce propulsandis, Charitatis viget Exercitium.
    Ergò de hisce omnibus sigillatim agendum est, ut media cuilibet Officio subordinata dijudicentur.
               1. De Concordia Procuranda
Per Concordiæ procurationem hoc loco intelligitur conatus, qvô effici et manifestari poterit, inter pios Evangelij Professores, idem de Veritate salutari sensus, eadem affectuum propter veritatem agnitam conjunctio, eademque externæ Professionis circa eandem Veritatem conformitas: qvatenùs qvidem id ferre potest, lucis et donorum homini à Deo concessorum, diversa mensura. Hic igitur tria supponuntur.
  1. Triplicem hanc Unionem, ubicunque aut est, aut efficitur, in lucem proferri et manifestari posse.
  2. Triplicem hanc Unionem Sententiæ, Affectuum et Professionis, inter pios Evangelij Professores, vel iam esse, etiamsi non multùm appareat, vel effici posse.
  3. In triplici hac Unione, latitudinem qvandam esse admittendam, pro donorum diversitate, qvæ Concordiam ipsam non evertat.
    Et Media qvæ huic Officio subordinantur, vel ad eundem in Veritate sensum, efficiendum et manifestandum, vel ad affectuum conjunctionem producendam, vel ad Professionis conformitatem stabiliendam: vel ad omnia hæc simul procuranda faciunt. [catchword: Ad]
[20/11/53B]

[left margin: 8.).] Ad eundem in Veritate Salutari sensum, qvi jam est inter Evangelij Professores, manifestandum et conservandum, duo fieri poterunt.
  1. Harmonia Confessionum, explicatè et per se proposita in fundamentalibus, cuilibet Ecclesiæ offerri poterit, ut ad hanc qvæstionem Respondeat. Annon putet illam Harmoniam sufficere debere inter Evangelicos, ad Consensum in Salutari Veritate contestandum?
  2. Tum si Lutheranis forsan qvibusdam illa Harmonia non videbitur sufficere, ad Scrupulos, qvos de particularium confessionum tenore conceperunt eximendos, Colloqvium aliqvod, qvale habitum fuit Lipsiæ, procurandum est; in qvo eadem Methodo partium sententiæ pleniùs explicari, et consensus ad Concordiam sufficiens declarari poterit.
  3. Ad eandem affectuum conjunctionem, Libelli Parænetici, qvi Concordiæ inter Evangelicos qværendæ necessitatem, aliaque Argumenta urgent, proferri, in medium publicari, et apud eos, qvi minùs addicti sunt huic studio, insinuari poterunt; vel ex illis omnibus, tota argumentorum vis atque medulla in compendium redigi poterit.
  4. Huc<TRANS SWITCH="1"></TRANS> simul<TRANS SWITCH="3"></TRANS>, et<TRANS SWITCH="4"></TRANS> etiam<TRANS SWITCH="2"></TRANS> ad<TRANS SWITCH="5"></TRANS> Professionis Conformitatem introducendam, facere posset solida qvædam hujus Thematis demonstratio. Qvod ijs, qvæ eadem habent fidei salutaris fundamenta, incumbat, nonsolum ut idem loqvantur et sentiant, utque sese mutuo affectu amplectantur; sed ut incedant eadem normâ, in eo ad qvod pervenerunt: in eo autem, ad qvod nondum pervenerunt, sese invicem ferant, donec Deus eadem ipsis revelet. [left margin: 1. Cor: 1. 10. Phil: 2. 1. 2. Phil: 3. 15. 16.]
  5. Ad Externæ Professionis conformitatem, plenè introducendam atque Confirmandam, literis formatis atque communicatorijs, post Concordiam stabilitam, uti licebit: ad mutuam atque Communem Synaxim, utriusque Ecclesiæ membris administrandam.
  Ad omnia verò, hæc simùl duo occurrunt; qvorum alterum Concordiæ fautoribus, alterum, ejus Adversarijs accommodabitur.
  6. Apud Concordiæe Fautores in Synodalibus Conventibus, de hisce rebus, inter alia promovendis, deliberationes institui poterunt.
  7. Apud Adversarios autem hujus instituti, qvi Concordiæ prætextu, Discordiam fovere conantur, et objectiones adversùs illud protulerunt, ut illorum objectionibus in Spiritu lenitatis, solidè respondeatur, Idoneo alicui Viro in præcipuis Ecclesijs cura demandari poterit; Atque hæc sunt Media Concordiæ Procurandæ./. [catchword: 2. De Pace]
[20/11/54A]

[right margin: (9.]
         2.De Pace Constituenda et Conservanda.
Pacis Vocabulum hoc loco accipitur pro innocuo, tranqvilloque Vitæ Statu, et Amicâ conversatione, inter Evangelij Professores.
    Prima ergò Media, qvæ ad Innocentis et tranqvillæ vitæ statum pertinent, Consideranda veniunt: Deindè illa, qvæ ad Amicam conversationem reqviruntur.
    Ad Innocentis atque Tranqvillæ Vitæ statum pertinent hæc seqventia.
  1. Ut odiosa partium nomina utrinque aboleantur, qvod procurari poterit partim svasione, partim justæ Authoritatis interventu.
  2. Ut clamosis et turbulentis hominibus, qvi pro Concione aut per libellos famosos alios traducunt, poena aliqva infligatur, qvam Calumniatores merentur secundùm Leges.
  3. Ut susurrones, qvi clanculùm dissidiorum Semina, et rumores sinistros inter qvietos serunt, reprimantur, et debitæ Censuræ subijciantur.
  4. Ut in Scriptis et Concionibus, in qvibus Materiæ, qvæ controversæ fuerunt, tractantur, Modestia, adhibeatur, utrinque; neque alter alteri probrum aut Convitium obijciat, neque ei affingat Sententiam, qvam nullibi totidem Verbis dixerit, nec qvam ex Verbis ipsius rectè intellectis, deduci posse videat.
  5. Ut inter partes conveniat de æstimanda Ecclesiæ cujusque Sententia, non aliundè, qvàm ex Symbolicis ejus Scriptis, non autem ex ullius particularis Doctoris opinione.
 Ad Amicæ Conversationis Statum, pertinent omnia Iusticiæ et Benevolentiæ officia; et qvæcunque eô inclinant hominum animos; Huc ergò referuntur ista,
  6. Ut non solum Legis Naturæ Præceptum observetur, ergà omnes, qvo prohibemur alijs facere, qvæ nobis fieri nollemus: sed Legis Christi mandatum, qvô jubemur alijs facere, qvæ nobis fieri vellemus. Luc: 6. 31.
  7. Ut in erroribus Res, non Personæ spectentur, in rebus autem laude dignis, non res solum, sed etiàm Auctor ejus consideretur: favores enim ampliandi, sed odia restringenda.
  8. Disceptationes de rebus dubijs instituantur Collegialiter, et non ex affectu cujusqvam singulari.
  9. Sancitis Concordiæ inter Ecclesias legibus, obligentur et Verbi Ministri et Professores, ut obseqvium constanter ijs præstent, sub pænâ aliqvâ gravi si secùs fecerint.
  10. Tyrones Theologiæ nonsolùm exerceantur in Theoreticis et Controversis rebus, sed etiàm manuducendi sunt, et potiùs qvidem ad Praxim Pietatis et Charitatis, ad Officia Sanctæ Communionis atque Concordiæ, cùm alijs excolenda, et ad Casus Conscientiæ intelligendos atque solvendos.
  11. Ad minuendam Controversiarum materiam et litium irritamenta è medio tollenda; exqvirantur Moderatiorum et Prudentiorum utriusque partis Consilia seorsim. [catchword: 12. Qvid]
[20/11/54B]

[left margin: 10.)]
  12. Qvid si etiam de Conventu aliqvo publicâ authoritate indicendo cogitaretur, in qvo delecti Collocutores ub utraque parte conferre possent, de sopiendis vel tractandis pacificè controversijs, deque mutuæ Amicitiæ officijs, inter Evangelicos observandis, ut Consilia in qvibus convenire possent offerantur, utriusque partis pio Magistratui, suâ Authoritate et auspicijs Confirmanda, et executioni mandanda.
                3. De Schismate Abolendo.
Schisma voco Fraternæ Communionis Fratribus in Evangelicâ Professione debitæ neglectum, vel rupturam sine causa legitima. Vt hoc aboleatur, hæc videntur usui fore Media.
  1. Ut Legitimæ Schismatis Causæ ab illegitimis discernantur, qvod in libello suo Apologetico pro Ecclesiæ Reformatæ secessione à Romanâ, non malè fecisse videtur D. Dalleus, Minister Parisiensis.
  2. Ut reatus Schismatis neutri parti jam exprobretur, cùm constet nos omnes post formatum (majorum scil: nostrorum tempore) schisma natos; nec utile esse orti Schismatis Causas nunc inqvirere, aut qvo jure, qvave injuriâ factum sit disceptare, incendium priùs extingvuamus, (post si opus sit) videbimus undè ortum sit.
  3. Ut in Reliqvis Reformatis Ecclesijs idem declaretur, qvod in Gallicis qvondam declaratum fuit, nempè Lutheranis, qvi communionem cum Reformatis[altered] expetent, licere sine ullâ abjuratione præviâ (suæ scil: sententiæ de Corporali præsentia) ad Sanctam Christi Mensam cùm ipsis accedere, et vice versâ ut idem concedatur Reformatis apud Lutheranos.
  4. Ut de Tolerantiæ Christianæ Regulis, Evangelicæ Professioni consentaneis, aliqvid definiatur, et Ecclesijs utrinque approbandum exhibeatur, et hoc fine, ut ex Apostoli doctrina ad Rom: 14 per totum caput et Capite 15. 1. et ibid: v. 7. de rerum Adiaphorarum usu, veraque proprietate, qvatenùs Christianæ libertati subijacent, deque mutuæ Tolerantiæ officijs inter Christianos in ritibus qvibusdam differentes, aliqvid communi consensu definiatur, et Ecclesijs offeratur.
               4. De Sanctorum Communione.
Per Communionem Sanctorum hoc loco intelligitur Studium, qvô mutua Spiritualium donorum, qvæ in Ecclesiam suam Christus contulit, beneficia communicantur, et præstantur omnia, qvæ ex charitate syncerâ ejusdem Corporis mystici membris debentur officia. Dolendum autem est, hoc studium etiam inter eos negligi, qvi nullâ in re, qvoad Doctrinam et cultum intersese dissentiunt. Cui malo ut Remedium aliqvod inveniri qveat, qværere liceat. [catchword: 1. Annon]
[20/11/55A]

[right margin: (11.]
  1. Annon Doctrina de Sanctorum Communione, qvam in Symbolo nos credere profitemur, hoc tempore et rerum statu, pressiùs explicari, urgeri, et ad Praxim deduci debeat, ex Apostolicis præceptis, qvalia sunt in his et alijs locis, viz, ad Ephes: 4. 1. 17. Phil: 2. 1. 2. 3. et 2. Tim: 2. 22. et passim in tota prima Epistola Ioannis.
  2. Annon Ecclesiæ, ijsdem hostibus oppositæ, in precibus publicis sese invicem nominatim Deo comendare, et coràm ipso pro sese invicem eandem curam testari teneantur?
  3. Annon utriusque partis Pastores, cogitare debeant Apostolicum præceptum ad sese pertinere, qvô jubentur omnes Christiani sese mutuò considerare, ut se invicem provocent ad Paroxysmum charitatis, & bonorum operum, ad Hebr: 10. 24. et ut non sua qvisque spectet, sed etiam ea qvæ sunt aliorum: ad Phil: 2. 4.
  2. Annon Evangelicæ cujusdam Correspondentiæ observandæ ratio aliqva iniri posset inter Ecclesias, hoc fine, ut in rebus ad communem Consolationem et sublevandas afflictiones pertinentibus, Consiliorum, studiorum et subsidiorum qvoddam commercium instituatur.
                 5. De Mutuâ Ædificatione.
Mutua Fidelium ædificatio est studium, qvô ejusdem Corporis mystici in Christo membra, omnes misericordiæ et gratiæ fructus, ac virtutum incrementa sibi invicem procurare conantur, usque dùm plenam in homine perfecto staturum attingant. 2. Cor. 13. 9. Eph: 4. 12. 13. Duo autem præscribuntur in hoc genere officia in Dei Verbo, alterum malorum remedia: alterum bonorum supplementa Christi membris offert. Ideoque Media hisce finibus idonea, Evangelicis observanda sunt, qvæ ferè hæc sunt.
  1. Ut lapsos in offensa aliqva præoccupatos reconcinnare studeamus in Spiritu lenitatis ad Galat: 6. 1. [right margin: X]
  2. Ut inordinatos moneamus, infirmos sublevemus, et consolemur illos qvi animo sunt pusillo ad Thess: 1. Epist: cap: 5. v. 14.
  3. Ut hortemur qvotidiè alij alios, ne qvis induretur seductione peccati; ad Hebr: 3. 13. Et hæc qvidem malis præveniendis tollendisque sunt præscripta remedia; seqvuntur jam media, ad bonorum supplementum ordinata, scilicet.
  4. Ut sincerè nos geramus in Charitate, qvo adolescamus in eum, qvi est caput, nempè Christus, ad Ephes: 4. 15.
  5. Ut studeamus non nobis placere, sed proximo nostro in bonum, ad ejus ædificationem. Rom: 15. 2. atque ita assumamus eum in gloriam Dei, qvemadmodùm et Christus nos assumpsit. Rom: 15. 7.
  6. Ut coagmentati et compacti, per omnes suppeditatas commissuras, ex vi intus agente, pro mensura cujusque membri, incrementum conferat alter alteri, atque omnes simùl toti corpori, ad sui ipsius exstructionem per Charitatem. Ephes. 6. 16.
[20/11/55B]

[left margin: 12.)]
              6. De Conversione Infidelium.
Cura Infideles convertendi, est studium propagandi salutarem fidei agnitionem, apud eos, qvi necdum Christo nomen dederunt, vel apud eos qvi à fidei integritate et vero Dei cultu defecerunt. Media verò convertendi eos, qvi necdum Christo nomen dederunt, hæc præcipua ferè sunt.
  1. Ut Sacræ Scripturæ in Lingvas earum Nationum convertantur, qvæ illas nunqvam adhuc viderunt.
  2. Ut per Mercatores qvi ad illas Nationes commerciorum causâ proficiscuntur, Exemplaria S. Scripturæ impressa, eo mittantur, ut gratis illarum Nationum Primoribus, et alijs qvi apud eos Ingenio valent, exhibeantur.
  3. Ut de mittendis ad eas Gentes Ludimagistris et Concionatoribus, deque ijs apud eas alendis cura habeatur; ut in Nova Anglia apud Americanos, et in Belgio apud Indos Orientales fieri captum est.
  4. Ut Iudæorum, et Muhammedorum, peculiaris qvædam ratio habeatur cùm et in Europa et in Asia nobis propiores sint.
  5. Sed nec Græcæ Ecclesiæ instaurandæ cura abijcienda est, cùm ejus initia jam appareant qvædam, in Confessione Patriarchæ ipsorum Cyrilli, et non difficilis futura est, cum ijs correspondentiæ fovendæ ratio, per Legatos qvi tam ex Anglia qvàm Belgio et aliunde ad Portam mittuntur.
  6. De Pontificijs denique qvàmvis nos odio plus qvàm omnes alij proseqvantur; attamen non est omittenda cogitatio de illorum restauratione ad Veritatis agnitionem; præsertim cùm Deus jam incipiat doctrinam degratia suâ et humanarum virium insufficientia pleniùs qvàm antehac patefacere, S. Scripturæ lectionem ijs commendare, et Papæ Authoritatem magis magisque indies elevare.
              7. De Offensionibus tollendis.
Offensiones peccata sunt, qvibus contrà normam mutuæ in Christianismo ædificationis, conscientiæ piorum læduntur, et provocantur, vel ad justi zeli favorem[altered], ut malo resistant, vel ad lapsum et peccati imitationem, vel ad perplexitatem, et scrupulos de officio suo concipiendos. Hisce malis ut obviam eatur.
  1   Causæ offensionum annotandæ sunt, deque iis præcavendis, Pij præmonendi, præsertim propter periculum gravissimi reatus, in scandalo dando, juxta Apostoli admonitiones, Rom: 14. 13. & 16. 17. & Phil: 3. 2. & Christi Matth: 18. 6. 7. 8. 9. & Marci. 9. 42. et seqvent:
  2. De Officio mutuæ admonitionis præstando, instruendi sunt fideles ex Dei mandato, Levit: 19. 17. ex Christi instituto, Matth: 18. 15. 16. 17. ex Apostolorum monitis, Hebr: 3. 12. 13. et Iudæ. 22. 23.
  3. Disciplinæ Ecclesiasticæ ratio qvædam Communi consensu posset institui, ad scandala è medio tollenda, ex Christi mandato, Matth: 18. 15. 16. 17. ex Apostolorum monitis 1. Corinth: 5. 2. 5. 7. 12. [catchword: 8. De]
[20/11/56A]

[right margin: (13.]
         8.De Communi Causa defendendâ adversùs
                    hostes Communes.
 Communis Causa vocatur hoc loco professionis Evangelicæ puritas atque libertas, qvam qvam Satanas ejusque Satellites, aut pervertere fraudibus, aut supprimere vi conatur.
  Per Defensionem verò hujus causæ intelligitur inprimis hoc loco studium Spirituale, qvod occupatur in Medijs Evangelicæ puritatis atque libertatis acqvirendis, conservandis et usurpandis.
  Per hostes autem Communes intelliguntur imprimis Athei, qvi omnem Religionem contemptui habent; Deindè Pontificij, qvi superstitionem atque in Conscientias inducunt; denique alij omnes, qvi fundamentales spargunt errores, qvibus fidem et obedientiam subvertunt in hominum Animis. Ad hanc Defensionem, legitimè suscipiendam, reqvisita videntur hæc.
  1. Ut de pugnæ Spiritualis Natura, veraque Proprietate, qvam in hoc Mundo decertare tenentur, admoneantur et instruantur, fideles, ex Iudæ. 3. Ephes. 6. 10. et seq. et ex Phil .1. 27.
  2. Ut hostium Evangelij technas, fraudes, arma et scopum intelligant Fideles, ex 2. Cor: 11. 3. 12. 13.14. 15. et Gal 6. 12. 13. et Cap: 2. 4.
  3. Ut correspondentiæ fraternæ inter Commilitiones observandæ, ratio aliqva constituatur, de qvâ superiùs in Capite de Sanctorum Communione, mentio facta est: qvoniam per communionem Sanctorum in eodem spiritu hæc Spiritualis pugna perficienda est ut innuit Apostolus Phil: 1. 27. 28.
  Iam verò Reverendi ad modùm in Christo Fratres, si in hisce rebus, hoc pacto per Idæam summatim propositis, omnia qvæ professionem constituunt Evangelicam, contineri putatis; si fidei Salutaris Veritatem sufficienter hisce vijs manifestari posse, et perfectæ Charitatis Praxim, hâc ratione exerceri debere iudicatis; humillimè rogandi estis, velitis non gravatè suo tempore, et eo modo, qvi scopo promovendo maximè conducibilis esse videbitur, Prudentijs Vestris. Iudicij Vestri sensum hisce de rebus proferre, et symmistas in Evangelio vestros, qvibuscum alibi correspondentiam fovetis Religiosam, de ijs informare, ut conjunctis in Dei timore studijs, et unitis precum affectibus, idem omnes intendamus, easdem curas pro Ecclesijs Christi suscipiamus, eodemque spiritu et conatu, Evangelicæ Veritatis Professionem foveamus et promoveamus. Sin autem aliqvid aut deficere, aut redundare, aut qvæsito Unionis Evangelicæ scopo, directè non respondere, aut à veritatis atque charitatis sectandæ normâ declinare aut insuperabilem qvandam difficultatem habere, aut cum manifesto offensionis cujusdam periculo conjunctum esse animadvertetis, vel ipsi ab alijs animadversum esse observabitis, ut de eo pro affectûs in Christo fraterni, candore vestro, meam tenuitatem monere non intermittatis rogo, hic enim ratione obstrictum summoperè habebitis
  Missum fuit Domino Stuckio.
     12. Iulij 1654.
Et perfectum et traditum Deputatis
in Ædibus Domini Antistitis. Iuly.13.
                                1654.
[to right of above:]
         Reverandæ Pietati et Charitati Vest
              Vestrum omnium servum in Evangelio
                    Christi, humillimum
                        I. Duræum.