The Hartlib Papers

Title:Copy, "Methodum Tradendae Logices Ex Meo Judicio Sic Delineo", In Latin
Dating:undated
Ref:24/17/1A-8B: 8A-B BLANK
[24/17/1A]

                       +
          Methodum tradendæ Logices ex
            meo judicio sic delineo.
1 Logica habet sua pcognita et pcepta.
2 Pcognita sunt pparatio pueri, quâ oculari Inspectione ex natura vel artibus obseruat tales processus, quorum comparatione ipsi postea processus Logices queant depingi, ut Logicam non tam ex sermone auribus percipiat quam in naturæ et artium notioribus processibus q. in speculo expressam videat.
3 Imprimis verò observet instrumenta et processus artis pictoriæ, et intelligat nonnihil arborem consanguinitatis. Ex posteriore [exiget?] fundamentum Logices ex priori finem et processum videbit. Nihil enim magis Logicæ simile quam ars pictoria. Metaphysicæ cognitionem etiam inter pcognita refero.
4 Præcepta Logices tria habent 1 Finem 2. Media. 3 mediorum usum.
5. Finis est bene disserere. Species eius duæ sunt: declarare et demonstrare. Demonstratio iterum est vel expositiua veritatis vel svasiua justitiæ.
6. Media ad bene disserendum tria sunt: 1. psentia et aptitudo subjecti. 2 Materiæ collectio. 3. Instrumenta operatiua. Sicut enim pictor 1 habet tabulam q picturam recipiat. 2 habet materiam picturæ vz. rem depingendam et colores. 3 habet Instrumenta quibus picturam format: ita Logicus ha-
[24/17/1B]

bet 1 mentem quam informet 2 materiam discursus. 3. Instrumenta quibus format discursum.
7. Subjectum Logici est mens hominis: Estque vel intellectus solus, vel Intellectus cum Voluntate. Declaratio, et demonstratio expositiua operantur in solum intellectum, sed demonstratio suasiua per intellectum operatur in voluntatem.
8. Cæterorum mediorum s. instrumentorum disserendi [videnda?] Nomen, natura, <et species.> species et accurata divisio, q non tam ex natura rerum quam ex modo arguendi debet esse desumpta.
9. Nomen est: Termini.
10. Natura est: Notio secunda.
11. Divisio: quod sunt materialia vel operatiua.
12 Materialia sunt Thema et Argumentum.
13 Thema est terminus Logicus exprimens rem s. objectum de qua disserendum est. Estque generale vel particulare: Generale, de quo quis potest disserere. Suntque res omnes. Particulare est de quo in psentiarum quis disserit vel disserturus est. Estque simplex vel compositum. Simplex quod exigit declarationem ut sciatur. Estque Incomplexum vel Complexum. Incomplexum iterum est vel finitum vel Infinitum. Compositum thema est quod exigit demonstrationem. Estque vel Indicativum vel Imperatiuum. Illud requirit demonstrationem expositiuam ut credatur: hoc suasivam ut (: liceat ita loqui :) volatur.
[24/17/2A]

14. Argumentum est terminus s. Instrumentum Logicum indicans disserturo rem aliquam aptam ad thema suum declarandum vel demonstrandum. Hæc descriptio ipsi competit ratione usus. Nam ratione naturæ propriæ nihil aliud est quam <vel> generalis titulus rerum ad quas universalis scientia, quam Metaphysicam dicunt, res reuocat, vel titulus orationis ad quam illa â sua arte revocatur. Metaphysices enim [altered word illeg.] hic est, ut res in generales titulos distinguat, idque vel ex intimis naturis (: hinc pdicamenta) vel ex extimis affectionibus (: hinc reliqui tituli metaphysici:)
15 Argumenti consideranda fundamentum et accurata diuisio, quæ non tam ex rerum natura quam ex modo arguendi desumpta sit.
16. Fundamentum argumenti est rerum pdicabilitas, q nihil aliud est, quam communis rerum affectio, quæ una alteram naturali ordinatione[altered from ordine] ita respicit ut aptæ sint 1. per modum partium constituere totum s. universitatem (: q aptitudo considerationis Metaphysicæ est et aliud nomen meretur:) 2 Sustinere Secundam operationem mentis (: ./. <right margin, to be inserted here?: NB: 1. Optima regula est: â qualibet re ad quamlibet rem circulariter projiciuntur radij: ./. omnes res certo quodam respectu sese mutuò tangunt. 2 Hic respectus duos habet fines, sc. 1. compositionem universitatis per modum partium. 2 occupationem mentis per modum objectorum. 3 priorem finem [considerat?] metaph. posteriorem Logica et pdicabilitatem appellat.> compositionem et divisionem, q porro medium ad discursum est:) in cujus occupationem tota universitas â creatore ordinata est.
17. Pictura hujus fundamenti est in positu planetarum et gradibus cognationum. Nam quemadmodum ibi est Conjunctio vel Oppositio, cognatio vel alienietas (: ut ita loquar:) ita hæc pdicabilitas duplex est: Composibilitas et divisibilitas. Et [abbreviation?] hæc variant argumentorum species.
[24/17/2B]

18. Argumentum igitur duplex est: Vel arguens per cognationem sui cum themate, vel arguens per recessionem et discrepantiam sui â themate.
19 Quod per cognationem arguit est trium graduum. Arguit enim vel per modum consanguinitatis, vel per modum affinitatis vel per modum picturæ. Hisce tribus gradibus puto exhauriri omnem latitudinem cognationis.
20 Consanguinitas argumenti est vel in linea recta vel in linea collaterali
21. In linea recta est cognatio immeationis et cognatio productionis.
22 [word deleted] Per cognationem immeationis (: seu, si mavis, constitutiones vel ingredientiæ arguunt Genus thematis, eius species, indiuidua, totum, pars, materia, forma.
23 Per cognationem productionis arguunt causa et Effectum. Causarum autem genera duo tantum credo: Efficientem et Finem. Nam quare materia et forma magis essent causa quam [words erased] Totum et pars.
24 Per cognationem in linea collaterali arguunt Subjectum et adjunctum
25. Per affinitatem arguunt paria et similia.
26. Per modum picturæ arguunt nomen cum Conjugatis, Definitio et Testimonium.
27. Per discrepantiam arguunt Diuersa, imparia, Dissimilia et Opposita. NB. Hæc discrepantia (: ad modum decrementi et Incrementi Lunares:) per
[24/17/3A]

gradus â cognitione recedit ad oppositionem, ut possit distingui in primam, ulteriorem et extremam s. diametralem.
28 Instrumenta operatiua sunt q materialia inter se uniunt ad existentiam finis
29 Suntque axioma et Syllogismus
30 Usus mediorum est processus ipse quem Logicus in disserendo sequitur, vocaturque methodus
31 Species methodi duæ sunt: Genesis et Analysis
32 Geneseos partes quatuor sunt: Inventio, Iudicium, Dispositio, Amplificatio.
33 Inventio consistit in pparatione thematis et collectione argumentorum.
34. Præparatio Thematis est vel Electio Thematis vel eius Reductio
35. Electio Thematis gubernatur ab Ethica, sc. ut eligam thema honestum, utile, decorum meæ personæ. etc.
36 Reductio est q thema ex generalitate ad certos quosdem rerum ordines refert, ut tantò plures mihi de eo conceptus ingeneret quibus ad arguendum pparet.
37. Si est thema simplex in complexum, reducendum est ad pdicamenta, q decem, itemque ad pdicamentorum gradus qui tres: Genus, Species, Individuum. Horum autem et antecedentium cognitio debet inter pcognita esse pmissa.
38. Si est integra oratio seu thema complexum, utiliter reducitur ad modos orationis seu verbi in Grammaticis, itemque ad tabulam practicam continentem omnia genera
[24/17/3B]

actionum in Symbiosi humana contingentium e.g. narratio, consilium, promissio, mandatum etc. Nec non ad tria genera causarum. Hæc etiam [ex? altered] pcognitis discenda, vz. ex Ethicis politicisque.
39 Collectio s. Inuentio argumentorum est q per titulos generales cognationis et discrepantiæ (: locos inventiones appellant:) tanquam per indices aut canes venatorum scrutatorios, particularem propositi thematis causam, effectum, genus, speciem etc. inquirit.
40 Media q hanc inventionem adjuuent in Vulgaribus Logicis nulla pscribuntur, et verò, si exactè consideres, nec facilitatem res habebit, nec ita magnam utilitatem. Non facilitatem: quia pceptorum ad particulare objectum applicatio est ille ipse actus mentis in quo se diversitas ingeniorum maximè prodit, quique naturæ ductu potius quam artis perficitur. Exemplo sint jus hypothecticum et Theologia hypothetica. Unde enim oritur diversitas illa in judicijs forensibus de eodem sæpe casu, unde item oritur fidelium dispar fides, nisi quia hujus vel illius hominis mens aut gratia aptior est ad descendendum ex Universalibus ad particularia? Quas autem regulas, quam artem putat quis dari posse, ut omnes judices de eodem casu eandem ferant sententiam, aut omnes fideles generalem hanc Scripturæ assertionem (: omnes credentes saluabuntur [word illeg.] Nemo fideli imponentur majus onus quam ferre possit:) æque firmiter assumant et sibi
[24/17/4A]

applicent? Et tamen ista adhuc longè faciliora sunt quam istud de quo nunc nobis sermo. Ibi enim integra propositio suppeditatur ab arte vel Scriptura, et [tantum?] assumptio facienda restat, sed hic nec propositio nec assumptio est. Magnæ etiam utilitatis non erit in hac re anxie laborare, quia excellentia ingenia naturali vi ad hoc pollent: mediocria possunt excellentium operis uti, immò ad hoc nati mihi videntur ut utantur, et scientiam, quam natura negauit dictare, laborent ex authoritate colligere (: Vide Acontium Stratagem Sath. [l?]. 1:) Fateor [tamen?] esse qdam adminicula, quæ hanc particularium argumentorum inventionem adjuuent, sed ita tamen comparata, ut vel ex memoria tantùm depromant, vel externam aliquam occasionem intellectui ad excogitandum objiciant, adeò ut non operentur ad hanc inventionem per modum veri Instrumenti, sed tantùm per modum occasionis. Suntque tria: 1. Multiplex lectio et auditio authorum de quacunque re disserentium, psertim tamen de hæc. Hic excellit pceptorem habere in analyzandis authoribus crebro peuntem. 2 Peculiaris alicujus electio ad imitandum, exque eo pcipuarum phrasium, formularum sententiarumque excerptio, earumque frequens ante susceptum meditationis negotium relectio. 3 Deductio thematis per universitatem, in qua deductione observa ordinem vel naturalem, ut deducas per inferiora, superiora, anteriora poste-
[24/17/4B]

riora, dextra, sinistra etc. vel artificialem et disciplinarem, ut deducas per disiplinarum omnium sytemata, systematum partes, et partium particulas, id quod valde[altered] operosum erit, nec cuiquam nisi bene docto (: adeoque horum adminiculorum vix indigo:) possibile: Vel denique popularem, quem sic pscribo: Res omnes q in tota universitate uel sensui vel intellectui possunt occurrere, possunt reuocari ad hos sequentes titulos tanquam ad noua pdicamenta: DEUS, NATURA, PECCATUM, MISERIA, GRATIA, RELIGIO, ARS. Horum titulorum in promptu habendus est specialis Catalogus qui plerissimè uel omnes vel pcipuas cujuslibet tituli species enumeret.
Cum hisce speciebus thema conferendum est, et mox patebit, an aliquid sit inter illa, quod causæ, effecti, generis, paris, contrarij etc. rationem ad meum thema habeat.
41 Iudicium est quo argumentum cum themate inventum reuocatur ad enunciationem vel Syllogismum, ut per regulas bonæ Compositionis et bonæ Consequentiæ (: sicut Arithmeticarum specierum operatio per probationem:) sustineat rectæ rationis judicium.
[24/17/5A]

42 Dispositio est quâ Geneticus Inuenta et Iudicata certo ordine connectit ad perspicuitatem et decorum dissertationis.
43 Instrumenta s. partes eius duæ sunt (: erunt autem partes similares, non dissimilares quippe ex quibus omnes dissimilares dissertationis partes e.g. Exordium, narratio, Confutatio etc constant:) Definitio vz. et Distributio.
43 Eius considerandæ sunt partes et species.
44 Partes sunt vel similares vel dissimilares.
45. Partes similares, ex quibus dissimilares componuntur, q et Instrumenta dici possunt, duæ sunt: Definitio et diuisio. Canones tamen etiam possunt annumerari.
46 Partes dissimilares sunt vel Systematicæ (: pcepta, canones, ectheses etc:) vel oratoriæ, vel Epistolares, vel Dialogisticæ, vel[altered from etc.] Disputatoriæ etc.
47. Species Geneticæ dispositionis multiplices sunt: 1 Diuiditur in accuratam, crypticam et popularem. 2 Diuititur in Systema, erationem, Epistolam, Dialogum, Disputationem etc. 3. Diuiditur in Ascendentem et descendentem S. compositiuam et resolutiuam etc.
48 Logica tamen pcipuè declarantis Geneseos[altered] methodum gubernat. Nam geneticæ demonstrationis methodus gubernatur potissimum ab Ethica vz â loco communi de utilitate, ut fortiora ponantur in extremo loco <in> firmiora in medio etc. NB. Acontius promisit demonstrativæ[altered] dispositionis methodum, sed non pstitit quantum scio.
[24/17/5B]

48. Amplificatio Gentica est, quâ materia ad disserendum inventa, ad axiomaticum vel syllogisticum judicium reuocata, et denique bono ordine disposita aptè dilatatur ad majorem copiam et orationis flumen (: quid potiss. pro fine habet auditorum affectus:) ut ita toti discursui nihil desit quam modificatio sermonis per puritatem et elegantiam Grammaticam, itemque per tropos, figuras, numeros et actiones ex Rhetorica accersendas.
49 Amplificatio est vel Generalis vel Specialis.
50 Generalis ostendit generales modos amplificandi aliquid axioma. Axioma autem amplificatur
   1 Per Syncatagoremata, cum uni vel utrique extremo additur aliqua limitatio, determinatio vel exegesis.
   2 Per alias propositiones, easque
[Greek: alpha]. Antitheticas, cujus formulæ: non sed: quamquam, tamen etc.
[Greek: beta]. Syncriticas, cujus formulæ: quemadmodum, ita: si hoc, magis vel etiam illud.
[Greek: gamma]. Synonymas seu æqui pollentes. Hic modus amplificandi facilis est, si subjectum vel pdicatum propositionis amplificandæ diuiditur in multas partes et species. Hic valet ut quis in promptu habeat apparatum Methodorum Iouialium, quas uocant, ut pdicatum vel Subjectum possit ducere per partes belli, fori, animæ, corporis, per species statuum, bonorum, ætatum etc.
[24/17/6A]

51. Specialis est q docet modum amplificandi thema vel compositum vel simplex seorsim.
52 Thema compositum sic amplificatur: 1. Tota materia orationis Inuenta vel dictata in plenos syllogismos disponitur 2 uniuscujusque Syllogismi propositio quælibet ijs medijs et modis amplificatur qui de axiomate amplificando generaliter dicti sunt. Ab hoc exercitio tyronibus incipiendum est.
53. De themate simplici res difficilior est, quia ibi non statim possum materiam inventam in Syllogismos disponere. Sic tamen procedo: 1. Propositione orationis facta totam tractationem in aliquot[altered] axiomata scindo, quorum alia de themate definiunt et distribuunt efficientem, alia effecta, alia species, alia contraria etc. Atque hæc est prima pars elaborationis q inventio 2 Tum unamquamque propositionem particulatim amplificare incipio, primò quidem eo generali modo quo axiomata amplificantur, sed deinde unicuilibet axiomati subjungo vel syllogismum quo demonstretur, vel simile quo illustretur, vel denique, si de veritate aut claritate axiomatis non puto agendum, tum 1. per axioma exclamatiuum aut alio modo figuratum propositionem illam amplificandam in laudis receptionem accommodo, 2 et tum laudem illam syllogismis subjunctis confirmo, eosque Syllogismos superiori modo amplifico. Hæc facilia sunt imitatu, sed non nisi peunte institutorum.
[24/17/6B]

54. Analysis etiam habet easdem partes quas Genesis, vz. Dispositionem, Inventionem, Iudicium et Amplificationem, sed duobus tamen modis differunt hæ partes â Geneticis: 1. In Genesi pcedit Inventio sequitur Dispositio? Sed in analysi pcedit Dispositio, sequitur Inventio. Dispositio, in quam pcedit, non exacta et plena, sed generalis quædam, q sibi proponit summas quasdam totius operis partes, ad quas velit referre q author dicit. 2 Iudicium â dispositione, psertim exacta, minus differt [quam?] in Genesi.
55. Hic quoque natura facit utramque paginam et parum adminiculi ab arte habet, nec unquam quicquam vidi pscripsum, nisi si quid apud Theologos legitur in loco communi de Interpretatione Scripturæ, quod tamen particulare est, et â Spiritu potius quam ratione gubernatur: Et Dominus Duræus in tractatu quodam m.s. hæc habet: 1. Dispartire totam operationem in quattuor periodos vz: in disquisitionem materiæ de quâ sermo: in disquisitionem scopi: in disquisitionem partium: denique in disquisitionem de partium particulis. 2 Materiam sic inuenies: Resolue totum opus in mera axiomata: singulorum axiomatum subjecta inter se confer et vide in quo tertio conveniant: Hoc tertium cum Subjectis istis in axioma
[24/17/7A]

dispone. Scopum sic invenis: Resolue iterum in axiomata: Axiomatum pdicata confer in tertio: Tertium hoc cum pdicatis in axioma dispone etc etc. De hoc autem suspendo judicium donec, ipsius praxeos liceat esse spectatorem in exemplis.
56. Sed quia sacer textus in [Christianismo? altered] multum usitatus est et diuina authoritate obligat ad sese facto exprimendum, amplificatio analytica hac in parte peculiaris est (: dixi enim Amplificationis finem esse mouere affectus:) Eaque hisce ferè modis peragitur: 1. Doctrinale axioma per modum consectarij ex qualibet analyseos membro educitur. 2 Dantur rationes quare verum vel justum sit quod educitur. 3 Si officium est; dantur consilia et modi ad facilitatem. 4 Allegantur impedimenta (: q vel objectiones vel seductiones:) eorumque docetur cautio. 6. (: et hoc ferè frequentiss.) delectantur auditores per convenientem et[altered] concinnam aliquam dispositionem specierum, partium, accidentiumve etc. quibus constituitur id quod textus habet, sive veritas aliqua sit sive officium sive vitium. 7 Fit pudefactio auditorum aut exhilaratio per examen signorum officij peracti vel non peracti, et hic demum ferè locum habent vulgares [ibi?] usus correctionum, hortationum, consolationum etc. etc.
[24/17/7B]

                     NB.
In Logica discenda ita procedendum:
  1 Discantur termini Logici et Instrumentorum firmatio.
  2 Intercedat lectio et experientia plurium rerum.
  3 Tum demum monstretur usus Logices.