The Hartlib Papers

Title:Chemical Memo, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:26/65/1A-2B: 1B-2B BLANK
[26/65/1A]

      Sequentia Arcana sub certis quibusdam Conditionibus
          Patrono hujus Artis revelanda.
1. Solutio Auri Philosophica, sive Extractio seminis Auri, beneficio Magnetis; de quâ Sendivog.[H alters] in suo Novo Lumine.
2. Aurum Catharticum Vniversale, purgans, Restaurativum, Corroborativum præparatum sine omni Corrosivo, secundum Hipp: dicentem de diæta: Aurum [operante? altered] tundunt, lavant, molli igne coquunt, posteâ ubi elaborarunt, utuntur ad omnia.
3. Bezoarticum Minerale Martiatum, melius, quàm quod habetur in Beguino et Crollio.
4. Menstruum Vniversale, Aurum, præparatum tamen anteà, solvens, et [word deleted]<H: seceum> per Alembicum trahens.
     Sunt et alia, ut Balsamum Antipodagricum, et per consequens inde paratum Emplastrum Antipodagricum, qua certis de causis â Magistro, alijs revelare interdicta sunt.
  Balsamum meum habet vires penetrandi, resolvendi, et mitigandi, constans Planetarum numero sacro, egens præparatione ingeniosâ. Emplastrum verò, quod resolutum et mitigatum, attrahit.