The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, Comenius' Didactica Magna Chapter 16
Dating:Undated
Ref:35/6/55B-64A
[35/6/55B]

                      Caput XVI.
 Docendi & discendi [Reqvisita altered]generalia: hoc est
         Qvomodo docendum & discendum sit Certò,
             ne possit non sequi effectus.
[catchword: Illa]
[35/6/56A]

                                                  (81.
Illa n. Domini nostri Iesu Christi parabola elegans est apud Evangelistam: Sic est, inquit Regnum Dei, ut si homo jaciat semen in terram, & dormiat, & surgat nocte ac die, & semen germinet, & assurgat, quomodo ipse nescit. Sponte enim terra fructum fert, primùm herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum <in> ..spica: quùm autem prodiderit fructus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> se<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, immittit messores etc (Mar. 4. 26. etc) Ostendit hic Salvator, Deum esse qui operatur omnia in omnibus: hominis hoc [relinqui altered] solum, ut doctrinarum semina corde fideli excipiat: futurum omninò ut ultrò germinent & crescant ad maturitatem usque omnia, ipso quodammodò non animadvertente. Iuventutem proinde instituentibus nihil aliud incumbit, quàm ut doctrinarum semina dextrè in animos spargant, plantulasque Dei [provide altered] rigent, successus & incrementa supernè venient.
     Ad seminandum verò & plantandum arte quâdam, & peritiâ, esse opus, quis ignorat? Imperito alioqui Arboratori hortum plantulis conserenti, major plantarum pars [perire altered] solet: & si quæ germinant, à casu potius, quam ab arte fit. Prudens autem solerter operatur, qvid, ubi, quando, quomodo faciendum aut omittendum sit unumquodque, bene gnarus, ut eum nihil adeò frustrare possit. Frustrare quidem solet nonnunquam peritos etiam successus (quia tam oculatè administrari omnia, qvin alicubi aliquâ ratione [aberretur altered], vix possibile homini): nobis tamen nunc non de imprudentia & casu sermo est, sed de Arte, quomodo prudentiâ casus præveniri possint. Qvia nimirum hactenus instituendi methodus tam fuit vaga, ut vix quisquam auderet dicere: Ego Adolescentulum hunc intra tot & tot annos eò aut eò perducam,
                   [signature F.]          
[35/6/56B]

82)
ita aut ita eruditum sistam etc videndum nobis erit, utrum Ars hæc spiritualis plantationis tam firmo fundamento possit<TRANS SWITCH="2"></TRANS> statuminari<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, ut certò procedat, nec fallat? Istud verò fundamentum cùm esse non possit aliud, quam ut has Artis operationes ad [Normas altered from: Formas] operationum Naturæ quàm accuratissimè accommodemus,(ut cap.14 vidimus) eja, scrutemur Naturæ vias exemplo Avis pullos excludentis: cujus vestigia quàm feliciter imitentur Architecti, & Pictores, & Arboratores, dispicientes, facilè, quomodo etiam Iuventutis Formatoribus imitanda sint videbimus. Qvæ si alicui nimis humilia, nota, trita videbuntur, is meminerit nos id nunc agere, ut ex quotidianis illis & vulgò notis, quæ in Natura & Arte (extra Scholam) fiunt, ignotiora illa quæ scopus noster petit, deducamus. Et sanè, si nota sunt illa, è quibus præceptis nostris ideam sumimus, eò evidentiores etiam fore conclusiones nostras speramus.
                   Fundamentum I.
         Natura tempori commodo attendit.
     Exempli gratiâ: Avis genus multiplicatura, non rem incæptat hyeme, ubi omnia frigent & rigent: nec æstate, ubi æstu fervent & langvent omnia: nec autumno, ubi omnium vitalitas cum Sole in descensu est, et hyems novellis inimica ingruit: sed Vere, quum, Sol vitam & vigorem omnibus reducit. Et quidem gradatim iterum. Frigidiore enim adhuc cælo, Ova intra corpus, ubi à frigore tuta sunt, concipit & fovet; tepidiore aëre, in nidum exponit: et tandem, calidiore jam anni parte, excludit, ut paulatim tenella creatura luci & calori adsvescat.
     Sic Architectus prudens ligna cædendi, lateres ex- [catchword: coquendi]
[35/6/57A]

                                                 (83.
coquendi, fundamenta ponendi, parietes erigendi & incrustandi etc articulos observat.
     Longè vero magis Hortulanus, ut nihil nisi suo tempore agat, attendit. Non igitur plantat hyeme: (quia succes tunc radici inhæret, ut ad surculum nutriendum non adscendat:) nec [æstate altered] [deletion] (quia succus jam per ramos dispersus.): nec autumno (quia succus radicem versus se recipit): sed vere, quùm humor è radice dimanare superioraque plantæ vegetare incipit. Sed & postea quidquid circa arbusculas faciendum est, tempus cuivis rei opportunum noscendum est; tempus videlicet stercorationis, putationis, pastinationis etc quia & Arbor ipsa tempora sua habet, germinandi, florescendi, virendi, fructus maturandi. etc
Contra hoc Fundamentum dupliciter in Scholis peccatur,
     1 Non capiendo tempus justum exercendis ingenijs.
     2. Non disponendo postea tam accuratè exercitia, ut per gradus suos procedant omnia infallibiliter. Nam
  Dum puer est infans, erudiri nequit: quia intelligentiæ radix profundè adhuc hæret. In senectute hominem erudiri, serum nimis est: quia intellectus & memoria in descensu jam sunt. In ætatis medio difficulter: quia vis intellectûs per varia rerum dispersa, recolligi ægrè potest. Observanda igitur juvenilis ætas, dum vitæ & rationis vigor ascendit, tunc alescunt facileque altas radices agunt omnia.
  Concludimus [igitur altered from: ergo]
     1 Formationem Hominis inchoari debere ætatis
[35/6/57B]

84)
Vere: id est in juventute. (Pueritia siquidem Veris, Iuventus Æstatis, Virilitas Autumni, Senium Hyemis, fert imaginem.)
     II Matutinas horas esse studijs accommodatissimas: (quia iterum Mane Veri, Meridies Æstati, Vespera Autumno, Nox Hyemi, respondet.)
     III. Omnia discenda, ita esse juxta ætatis gradus disponenda, ut nihil nisi quod captus admittit, discendum proponatur.
                     Fundamentum II.
          Natura sibi parat Materiam, antequam
             introducere incipiat Formam.
     Exempli gratiâ. Avis, similem productura creaturam, primùm è gutta sangvinis sui intus concipit semin<i>um: tum componit nidum, in quo exponat ova: demum incubando fovet, format, & excludit.
     Sic Architectus prudens, antequam ædificij structuram incipiat, lignorum, lapidum, laterum, calcis, ferri, aliorumque necessariorum, acervos comportat: ne postea materiæ defectu aut operæ tardentur, aut operis soliditas corrumpatur.
     Similiter Pictor, imaginem effigiaturus, comparat sibi linteum, inquè jugamentis extendit, fundamentum inducit, colores diluit, penicillos, ut ad manum sint, disponit, tandemque pingit.
     Arborator itidem, antequam plantationem incho- [catchword: at]
[35/6/58A]

                                                  (85.
at, in promptu habere laborat Hortum, Viviradices, surculos, Instrumentaque omnis generis: non verò, ut inter operandum demum necessaria conquirat, perditurus alioqui plurima.
       Contra hoc fundamentum Scholæ peccant.
     I Qvòd omnis generis instrumenta Libros, Tabulas, Imagines etc ad plenarium usum in parato esse <non> curant: Sed dum opus hâc aut illa re est, demum conquirunt, fingunt, dictant, transcribunt etc quod, quoties Præceptor imperitus aut negligens obtingit, (qualium semper major est seges) miserè procedit: prorsus ut si Medicus quoties medicamentum propinandum est, demum per hortos & sylvas discurrat, herbas & radices conquirat, excoquat, destillet etc quùm medicamenta ad omnem casum in promtu jam esse, conveniebat.
     2. Qvòd ijs etiam in Libris, quos habent Scholæ, non ille naturalis observatur ordo, ut Materia præcedat, Forma sequatur.
 Ubique fermè contrarium fit: Ordo rerum protruditur ante Res, cùm tamen impossible sit ordinare, ubi quod ordinetur nihil nondùm suppetit. Exempli gratiâ: Sermonem Scholæ docent ante Res: quia in artibus sermocinatricibus aliquot annos primùm detinent, & pòst demum nescio quando ad studia realia, Matheseos, Physicæ etc admittunt. Cum tamen Res substantiæ sint, Verba accidens; Res corpus, Verba amictus: Res nucleus, Verba cortices & putamina. Simul ergò illa præsentanda sunt humano Intellectui; primariò tamen Res, utpotè tam Intellectûs quàm sermonis objectum. Deinde, in ipso Lingvarum studio hoc fuit præposterè factitatum, quod non ab Authore aliquo, aut Lexico dextrè adornato, sed à Grammatica fieret initium: cum [catchword: tamen]
[35/6/58B]

86)
tamen Authores (ut & suo modo Lexica) materiam sermonis suppeditent, Voces: Grammatica formam superaddat solùm, Voces conformando, coordinando, colligando. Denique in disciplinis ubique præmittuntur Artes, Scientias & Prudentias eminùs sequi jubent: cum tamen hæ Res, istæ Modum rerum, tradant.
          Conficitur inde ad Methodum <è>[fundamento altered from: fundamentam] emendandam opus esse.
     I. Libris alijsque omnibus instrumentis, paratis.
     II. Intellectum formari ante Lingvam.
     III. Lingvam nullam disci è Grammatica, sed ex
          Authoribus ideonis.
     IV. Reales disciplinas præmitti organicis.
                  Fundamentum III.
         Natura operationi suæ subjectum aptum
        sumit, aut certè ut aptum reddatur, illud
                 sibi idoneè præparat.
          Exempli gratia. Avis non qvidvis nido inijcit, cui incubet, sed subjectum tale ex quo pullus excludi possit, id est Ovum: si lapillus se admiscet, aut illud <left margin: aliud> quidpiam, exturbat, tanquam inutilé. Tum incubans, materiam ovo inclusam tamdiu fovet, inflammat, <versat,> format, donec excludi apta sit.
          Sic Architectus, selectis quam optimis lignis, d.sic-<desic>cat illa insuper, deasciat, serrâ [diffindit altered]; tum aream complanat, depurgat, fundamenta nova ponit, aut vetera, ut [catchword: usui sint,]
[35/6/59A]

                                                    (87.
usui sint, reparat & solidat.
     Sic Pictor, si non satis bonum linteum, fundamentum, colores, habet, quantum potest meliora sibi prius reddere laborat, friando, lævigando, & quovis mòdo ad usum aptum comparando.
     Sic Arborator 1. Deligit Viviradicem fructiferæ stirpis, quàm vegetissimam. 2. Transfert in hortum, & prudenter terræ inserit. 3. Non tamen insitione novi surculi onerat, antequam radicem egisse videat. 4. Et priusquam inserat novum surculum, ramusculos priores falce adimit, quin imò stipitem ipsum, aliquousque serrâ aufert; ne scilicet ulla succi pars aliò quàm ad surculum vegetandum influere possit.
     Peccatum est contra hoc fundamentum in Scholis: non tam quidem hebetes & stupidos admittendo (quandoquidem ex intentione nostra omnis juventus admittenda est) quàm
     1. Non tranferendo plantulas hasce in plantaria: id est, non totaliter Scholis committendo, ut qui homines formandi sunt, ante formationem absolutam ex officina ne retraherentur.
     2. Qvod Scientiarum, Morum, Pietatisque surculos inserere plerunque tentarunt, antequam stirps ipsa egisset radices: id est antequam discendi amor fuisset excitatus, in ijs nempe quos Natura ipsa non inflammavit.
     3 Qvod arbusculas, vel viviradices, plantulas ante novam plantationem non putârunt: id est Animos à superfluis occupationibus, decenter eos disciplinâ constringendo & in or- [catchword: dinem ]      
[35/6/59B]

88)
dinem cogendo, non [repugarunt altered ]. Posthac igitur
     I.   Qvicunque Scholæ traditur, perseveret ad finem.
     II. Qvodcunque studium tractandum sumitur, Animi
           discipulorum ad illud prædisponantur, (de quo
             plenius Capite sequenti, Fund. II.)
     III. Impedimenta discipulis omnia auferantur.
{Nihil enim proderit dare præcepta, nisi prius amoveas obstantia præceptis: inquit Seneca. Verum & de hoc capite seqventi Fund. II}.
                   Fundamentum IV.
       Natura se non confundit, distinctè procedit
         in singulis.
     Exempli gratiâ. Dum aviculum efformat, alio tempore Ossa, Venas, Nervos, delineat, alio Carnem condensat, alio cute obducit, alio plumis vestit, alio volare docet etc.
     Architectus cùm ponit fundamentum, non eo tempore parietes erigit; multò minus tectum imponit: sed unum quodque suo tempore & loco.
     Ita Pictor, non simul viginti aut triginta effigies format, sed uni est intentus. Nam etiamsi forsan per intervalla alijs fundamenta paret, aut aliud quid operæ agat, unum tamen principale opus ei est semper.
     Similiter Arborator, non aliquot surculos simul inserit, sed singulos, alium post alium, ne vel seipsum confundat, vel naturæ operationem corrumpat. [catchword: Confusio]
[35/6/60A]

                                           [(89. altered]
     Confusio itaque in Scholis fuit, multa simul discipulis ingeri. Exempli gratiâ. Grammaticam Latinam, & Græcam, & Rhetoricam fortassis, & Poësin, & quid non? Qvis enim nescit Classicis in Scholis singulis ferè horis lectionum et exercitiorum materiam variari toto die? At quid obsecro confusio est, si <hoc> non est? Perinde ac si Sutor sex septemve calceos simul conficiendos sibi proponat; & singulos, alium post alium, jam in manum sumat, jam seponat. Aut quasi Pistor diversos Panes furno jam ingerat, jam egerat, ut singulos multoties ingredi <right margin: & egredi> necesse sit? At quis istorum ita delirat? Sutor certè antequam absolvat calceum alterum ne attingit quidem. Pistor panes, antequam furno illati excoqvantur, alios non infert. Imitemur obsecro & provideamus, ne Grammaticam tractantibus, ingerat se Dialectica: neque Dialecticâ mentem expoliente, interturbet hanc Rhetoricam: & cùm Latinæ Lingvæ damus operam, expectet foris Græca etc Impedituræ alioqui se invicem: quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Non ignorabit id magnus, Iosephus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> vir<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, Scaliger, quem (Patris forsan consilio) nunquam nisi uni studio incubuisse tradunt <ferunt> uno tempore, in id unum omnibus mentis viribus intentum. Hinc factum, ut Lingvas quatuordecim, Artes autem & Scientias quotquot sub hominis ingenium cadunt, aliam post aliam, ita ingenio subegerit, subjugâritque, ut in omnibus exact<i>us videretur versatus, quam qui discunt singulas. Qvisquis autem ijsdem vestigijs insistere tentavit, non frustra tentavit. Fiat igitur in Scholis quoque, ut
Uno tempore nonnisi uno studio occupentur discipuli.
[35/6/60B]

[90) altered]
                    Fundamentum V.
       Natura omnem operationem suam ab intimis
          incipit.
     Exempli gratiâ. Non primò Aviculæ format ungues, vel plumas, vel cutem, sed viscera, exteriora pòst, suo tempore.
     Sic Arborator non cortici extrinsecus applicat surculos, nec superficei ligni immittit: sed diffindit corpus plantæ per medullam ipsam, & surculum benè adaptatum quàm profundissimè immittit commissuras tam arctè obturans, ut ne ulla parte succus exstillare queat, sed surculi interiora mox occupet, & ad eum vegetandum vim omnem suam effundat.
     Sic Arbor alimento pluviæ cælestis, aut terreni succi, nutrita, non per corticis exteriora eum attrahit, sed per [intimorum? altered] <partium poros> medullam quæ post exterioribus (ligno cortici, folijs, fructibus) alimentum subministrat. Ideò nec Arborator solet ramos rigare, sed radicem: & Animal non membris externis alimentum ministrat, sed Ventriculo, qui præparatum per totum corpus dimittit. Ita ergò si Iuventutis formator circa Scientiæ radicem, id est Intellectum, maximè occupetur, facile vigor transibit in stipitem, Memoriam; tandemque apparebunt flores & fructus, expeditus Lingvæ usus & rerum praxis.
     Peccant hîc Præceptores, qui commissæ sibi juventutis formaturam multa dictando & memoriâ exigendo, absolvere volunt, absque diligenti rerum enucleatione. Item, qvi enucleare volentes, modum ignorant: quomodo nimirum intelligentiæ radix leniter aperienda, & doctrinarum surculi immitendi[sic] sint, nescientes. Ideoque [catchword: discipulos]
[35/6/61A]

                                              (92<91.>
discipulos non aliter macerant, ac si quis ad diffindendam plantam cultelli loco fustem aut fistucam adhibeat. Ideoque posthac
     I. Intellectus Rerum primò formetur: secundario Memoria, tertio Lingva et Manus.
     II. Observandæ sunt Præceptori Intellectum reserandi viæ, congruenterque adhibendæ.
             {De quibus Capite sequente.}
                  Fundamentum VI.
    Natura omnem suam formationem à generalissimis
         incipit, in specialissimis desinit.
     Exempli gratiâ: Ex Ovo productura Avem, non primo effingit aut efformat caput, vel Oculum, vel plumam, vel unqvem, sed totam Ovi massam inflammat, venasque per universam diducit, ut delineatiuncula jan totius aviculæ (quid nempe in caput, quid in Alas, quid in Pedes etc abire velit) exstet, demumque paulatim singula elaborantur, ad perfectionem usque.
     Hoc Architectus imitans primum sibi totius ædificij generalem, sive mente ideam concipit, sive sciagraphiam in charta delineat, aut etiam ligneum exemplar conficit: & secundum hoc fundamenta ponit, tum parietes excitat, tandemque tecto communit. Atque tum demum minutioribus illis quibus domus perficienda est januis, fenestris, scamnis etc operam dat. Postremò ornamenta adijcit, picturas, sculpturas, aulea etc
     Ita Pictor Vultum hominis effigiaturus, non auriculam non oculum, non nasum, non Os, primò fingit et pingit: sed vultum (aut hominem) totum rudi carbone delineat. Dehinc, si proportionem [catchword: justam]
[35/6/61B]

[92) altered from: 91)]
justam videt, levi penicillo fundamentum hoc firmat, universaliter etiamnum. Tum lucis & umbræ intervalla designat: demum particulatim membra conformat, coloribusque distinctissimis exornat.
     Eodem modo Sculptor statuam formaturus, rudem accipit truncum, exasciat hunc circumcirca, & quidem primùm crassè demùm subtilius, ut rudimenta jam simulachri cujusdam referat; tandem subtilissimè singula efformat membra, coloribusque vestit.
     Similiter Arborator nihil nisi generalem Arboris imaginem sumit, id est surculum: qui quod habet gemmas, tot principales rami mox progigni possunt.
     Unde sequitur, malè scientias sigillatim tradi, non præmissâ rudi prius & generali totius eruditionis delineatione: nec posse quenquam ita institui, ut in particulari aliqua scientia sola absque respectu ad alias, perfectus existat.
     Item, malè tradi Artes, Scientias, Lingvas, sinè præmissis rudimentis: uti factitatum memini, quùm nos ad Diaslecticam, Rhetoricam, Metaphysicam admissos, prolixis mox præceptis, cum commentarijs etiam & commentariorum exegesibus[altered], Autorumque collationibus & controversijs, obruerent: quemadmodum & Grammaticam Latinam cum omnibus anomalijs, Græcam etiam cum dialectis, nobis infercirent: misellis nobis attonitis hærentibus & quid rerum fieret ignorantibus. Hujus ataxiæ remedium erit: ut
     I. Puerorum studijs dedendorum mentibus jam inde à primo formationis tempore Universalis eruditionis fundamenta ingerantur: id est talis rerum dispositio, ut sequentia [catchword: postea]
[35/6/62A]

                                 [(93 altered from: (92.]
postea studia nihil videantur adferre novi, sed tantum priorum sint particularis quædam evolutio. Ita enim Arbori vel centenos annos crescenti nulli novi rami enascuntur, sed primo enati in novos semper ramusculos diffunduntur.
     II. Qvælibet Lingva, Scientia, Ars. primùm per simplicissima rudimenta tradatur, ut totalis ejus concipiatur idea: tum per præcepta & exempla; tertiò per Systemata plena, adjunctis anomalijs: tandem per commentarios, si opus. A fundamento enim rem qui capit, commentarijs non adeò eget: commentari potius ipsemet paulò pòst pote..rit.
                   Fundamentum VII.
      Natura non facit saltum, gradatim procedit.
     Sic Aviculæ formatio suos gradus habet, qui neque transiliri neque transponi possunt, donec pullus effractis claustris prodeat. Hoc ubi factum, non jubet eum illicò avis mater volare, & pastum quærere (nondum enim potest): sed nutrit ipsa, & proprio adhuc refovens calore plumationem adjuvat. Plumatum rursus non statim nido propellit ad volandum, sed exercet paulatim, primò quidem in ipso nido extendere alas: deinde supra nidum sese attolendo, easdem agitare: mox extra nidum, in proximo tamen, volatum tentare: tum de ramo in ramum: post de arbore in arborem: deinde è monte in montem, transvolare: ita fuit fit ut tandem libero coelo securè committat. En quàm singula hæc justum sibi deposcant tempus! nec tempus solùm, sed & gradus: nec gradus tantùm, sed & graduum immutabilem seriem!
     Ita procedit qui domum ædificat, non incipit à fastigio, nec à [catchword: parietibus]
[35/6/62B]

[94 altered from: 93]
parietibus, sed à fundamento. Neque posito fundamento, tectum <[another hand: imponit]> sed erigit parietes. Verbo, ut se invicem excipiunt omnia, ita connectenda sunt, non aliter.
     Ita Arbor<ato>rem operarum suarum gradus observare, necessum est: necesse inquam stirpem deligi, effodi, transplantari, circumcîdi, diffindi, surculum inseri, commissuras obliniri etc quorum nihil omitti, nihil ab alio anteverti, potest. Atque ista quùm ita gradibus suis legitimè procedunt, fieri vix ac ne vix qvidem potest, ut opus non succedat.
     Tricas igitur esse patet, si Præceptores sibi & discipulis studia non ita distribuant, ut non solum alia alijs succedant perpetuò, sed & unumquodque intra terminum certum absolvatur, [necessariò altered from: necessaribus] Non constitutis enim metis, & ad metas medijs & mediorum ordine, facilè aliquid præteritur, facilè invertitur, facile rem turbat. Posthac igitur
          I. Studiorum universitas in classes accuratè dispescatur, ut priora posterioribus ubique viam sternant, facesque accendant.
          II. Tempora distribuantur exquisitè, ut cuique anno, mensi, diei, horæ, suum peculiare veniat pensum.
          III. Dimensio hæc temporis & operarum observetur strictè, ne quidquam prætereatur, quidquam invertatur.
                   Fundamentum VIII.
     Natura dum incipit, non cessat, donec absolvat.
          Avis enim, dum naturæ instinctu Ovis incubat, non cessat, donec excludantur. Si enim vel per horas aliquot cessaret, [catchword: foetus]
[35/6/63A]

                                 [(95. altered from:(96.]
foetus refrigefactus periret. Exclusos etiam pullos fovere non intermittit, donec vitâ solidati, plumisque benè vestiti, aërem ferre possint.
     Pictor itidem, effigiem formare orsus, optimè sibi consulet, si continuet opus. Ita enim pigmenta se invicem melius temperant firmiusque post hærent.
     Eâdem ratione ædificij structuram ad finem usque continuò urgere, optimum est. Alioqui Sol, pluvia, venti, operas corrumpunt, nec reliqua post adijcienda tam solidè hærent: omnia denique mutila, hiulca, infirma, redduntur.
     Prudenter etiam Arborator, postquam plantæ manum admovit, non retrahit, nisi absolutâ operâ: quia si per interpositam moram stirpis aut surculi humorem desiccari permittit, plantam exa<re>scere facit.
     Unde liquet, damnosè fieri, si pueri per mensium vel annorum intervalla Scholis committantur, rursumque per intervalla negotijs alijs distrahantur. Item, si Præceptor jam hoc jam illud cum discipulo incæptet, nihil ad finem usque seriò urgens. Tandem etiam, si non singulis horis certum quid & proponat & absolvat, ut notabilis omnino fiat accessio, singulis vicibus. Talis fervor ubi deest, frigescunt omnia. Nec enim frustra, Ferrum dum calet cudendum esse, monetur: quia si refrigere pateris, frustra malleo tentaveris: ad ignem recurri necessum erit, cum certa iterum tam temporis quam ferri, jactura. Qvoties etenim igni immittitur, toties de substantia deperit aliquid. Ideoque
     I. Scholæ deditus retinetor, dum in hominem erudiditum[sic], moratum, pium, evadat.
     II. Schola sit in loco tranquillo, a turbis & avocamentis remoto. [catchword: III. Quicquid]
[35/6/63B]

[96.) altered from: 97.)]
     III. Qvicquid ex præscripto agendum est, agatur, nullo admisso hiatu.
     IV. Emansiones & evagationes (quocunque prætextu) nemini concessæ sunto.
                 Fundamentum XI<IX>
      Natura diligenter contraria & noxia vitat.
     Avis enim in cubitu Ova refovens, ventum asperum, nedum pluviam vel grandinem, non admittit. Abigit etiam serpentes, aves rapaces, aliaque nocumenta.
     Sic Architectus ligna, lateres, calcem, quantum potest in sicco conservat: nec destrui aut dirui quod <ex>ædificatum jam est patitur.
     Similiter Pictor ad effigiem recens pictam, ventum frigidum, calorem intensum, pulverem, manum alienam, non admittit.
     Arborator, ne plantam novellam hircus aut lepus arrodat, vel evellat, palis aut corbitâ quâdam circummunit.
     Imprudenter igitur fit, quoties juventuti ab initio statim alicujus studij controversa proponuntur, id est, dubium de ea re quæ mente prehendanda est movetur. Illud enim quid est nisi plantulam, radices agere cupientem, quassare? (Verissimè Hugo scripsit: Nunquam ad rationem veritatis intrabit, quisquis à discussione coeperit erudiri.) Item, cùm à libris turpibus, erroneis, confusis, non arcetur juventus: ut & sodalitio sodalitio pravo Consultum itaque est
          I. Discipulis librorum nullorum, nisi suæ Classis, copiam fieri.
          II. Libros illos ita esse adornatos, ut nihil nisi [catchword: Sapientiæ]
[35/6/64A]

                                [(97. altered from: (98.]
Sapientiæ, morum, pietatisque, infundibula jure meritoque dici possint
          III. Sodalitia dissoluta in Scholis aut circa Scholas, non toleranda.
     (Hæc omnia si observentur accuratè, fieri vix posset, ut fine suo excidant Scholæ.