The Hartlib Papers

Title:"Curriculi Oratorii Prodromus...", Part 12
Dating:Undated
Ref:38/3/64B-70B
Notes:Document is divided between 16 files.
[38/3/64B]

                      DISPOSITIO II:
                           de
                  SVMMO BONO EPICVREO.
[left margin: Ex lib: 10 Diogenis Laertij de vita Philosophorum]
Exordium. A defensione Epicuri contra contumelias hominum eiusdemque laudatione. Si iniuria iniustè irrogata eius est infamia, qui facit (ut alicubi dixit Aristoteles) omnibus nobis laborandum est, ne etc: Exclamatio. Proh autem DEVM immortalem quam prurimus omnes in faciendis iniurijs, quam etc: [Greek: Ætiología] 1 per Quid miramini dictum? Non impeto vos convitio: nec enim ego hactenus mihi, nec vos ab eiusmodi iniuriâ temperavistis: virum bonum, iustum, doctum et temperantem ita lacessivistis, ac si omnia miscuisset, vitam beluinam introduxisset etc: Epicurum dico. Amplificetur 1 per famam inter omnes sparsam et per interrogationem exornetur. 2 per falsitatem huius famæ. 3 per excusationem eorum, qui ignorantes iniuriam faciunt et audita defendunt. Apostrophe ad priscos Philosophos. De vobis autem Philosophi, qui Epicureum ita diffamastis, Diotime, inquam, Theodote, Epictete, Timocrates, quid dicam? Vosne potuisse viro innocenti hanc litem movere, ac si ita enormiter senserit, voluptatem beluinam pro Summo bono habuerit? Amplificetur per Officij Philosophi explicationem et huiusmodi comminationem. Vestra erit infamia cum Epicuri innotescet innocentia. Narratio ex Diogene Laërtio lib: 12. Epicurum videlicet fuisse virum Doctissimum, scholam Athenis constituisse, multos discipulos habuisse, coeteros discipulos inde molestiam coepisse, ideoque hoc maledicto eum impetijsse, ac si corporis voluptatem summum esse bonum statueret, scorta et pueros amaret, bis quotidie vomeret, ab omni disciplinâ dehortaretur, omnes Philosophos convitijs exciperet. Apologia pro Epicuro. Philosophum autem hunc summum defendunt 1 Patria videlicet Athenæ, qeum statuis æreis honoravit. Amplificetur. 2 Amici, tot ut urbes integræ eos non coeperint, qui cum mortuum sic venerati sunt, ut ferias (quas Seudas nominarunt) singulis mensibus in eius memoriam instituerent; imò eius effigiem in annulis et poculis secum circumferrent. 3 Discipuli, quos dogmaticæ[altered] eius Syrenes occuparunt[altered from nuncuparunt]. 4 Viri incomparabilis immensa bonitas et erga quosvis gratitudo et humanitas
[38/3/65A]

5 Scholæ eius perpetua successio. 6 Temperantia summa. 7 Doctrina in omnibus rebus profundissima, de summo autem bono verissima. Propositio. Id quod vobis demonstrabo. Caput benevolentiæ. ab excusatione ob Exordium prolixius: debuit enim viri innocentia proferri.
Quid sit summum bonum? Epicurus dixit esse voluptatem. Rectè. Dico et ego: quid miramini? Voluptas summum bonum est; Vitæ inquam tranquillitas. Diogenes fol: 501. Absentia metus, doloris et perturbationis sive affectuum, voluptatum omnium consortium et societas felicitas vera est. fol: 538. Amplificetur per Demonstrationem. 1. Quia voluptas finis est [Greek: eupraxías], qnon propter se sed voluptatis ergò eligitur. fol: 542. 2 Quia quicquid est, voluptate naturaliter delinitur, dolore afficitur. 3. Quia dolor est summum malum, Ergò voluptas erit Summum Bonum. 4. Qualis felicitas summi DEI est, talis est et nostra, licet non ita perfecta, sed DEI felicitas non est actio, sed possessio beatitudinis etc:
Quotuplex? Non omnem voluptatem eligit Epicurus; nec omnem dolorem repudiat. pag: 538. Illam denique voluptatem ait esse Summum Bonum, qanimo tranquillitatem affert, affectus edomat, perturbationes sedat. Quid de corpore? Quid? 1 Cum Iove dixit se de felicitate in certamen venturum, si aquam et offam haberet. 2 Qui delitiarum assertor habetur, omnes libros replevit oleribus et pomis, vilibusque cibis [astruit for asseruit?] esse vivendum. [right margin: [Rodinus?] lib: 13: cap: 25] 3 Sapientem dixit manere beatum sive crucietur, sive excarnificetur[altered], licet etiam eiulet et ingemiscat. Qui autem corpore potest non dolere, faciat ut non doleat. [right margin: Diogenes Laertius fol: 533.] Quæ causæ? Non sensus: ille irrationalis est, fol: 498. Non gloriæ vanitas, nec stultitia fol: 521. 2 Sed Philosophia, tum in iuvenibus, tum in senibus fol: 535. Item Iusticia fol: 540 et 543. Iucundè enim, inquit, nemo vivit nisi prudenter, honestè, iustè vivat. Item â virtutibus separari inq nequit iucunda vita.
Quæ effecta, officia et proprietates felicis hominis? [right margin: fol: 518] 1 De coelestibus et æternis rebus semper meditatur, et immortalibus bonis exercetur fol: 540. Quæ detrimenta ex hominibus, seu odij, seu invidiæ, seu contemptus gratia fiunt, ratione superat. fol: 533. 3 Affectibus non cedit[altered] ibidem 4 Meretrices odit, uxorem ducit f: 534 5 Mortem non timet, propter immortalitatis desiderium fol: 536 et 540. 6 Frugali-
[38/3/65B]

tatem quam maximè curat, fol: 539. 7 Fortunam spernit, f: 540. 8 De Dijs benè opinatur. Impius est, inquit Epicurus, non qui tollit multitudinis DEOS, sed qui Dijs opiniones multitudinis applicat. fol: 536.
Conclusio. A repetita Epicuri defensione. 1 per Obiect: Exempli Gratiâ. Dicat quis, omnes tamen Historici Epicurum aiunt fuisse hominem voluptuarium, cum scortis concubuisse disciplinam etiam odisse. 2 Per responsionem, Duo dicis; dupliciter respondeo, ad vitam eius quod attinet, non potuit ea esse delicata, quia infinitos libros sine externis testimonijs scripsit, fol. 496.   Quia itidem DEVM credidit beatissimum et immortalem, qui virtuti deditos complectatur, et sub cuius imperio sint omnia. fol: 516 et 536. Amplificetur per Invectivam in maledicos. Doctrinam quod attinet, eam etiam magni fecit; nam multa scripsit, et omnes Philosophari voluit. Addatur recapitulatio et adhortatio, ut desinant homines virum innocentem insectari, et id agant, ut animi voluptatem experiantur [flourish]
                   DISPOSITIO III:
                         De
                 Summo Bono Theologico.
Exordium sumatur â multis Philosophorum opinionibus de SVMMO BONO. Nullus quidem inventus est unquam, qui Summum Bonum esse negaverit. Addatur demonstratio per Enumerationem. Sed quot in sectas distracti sit sint illi omnes dicat Augustinus ex Varrone, qui 288 sectas de SVMMO BONO discrepantes animadverterit. [left margin: liber de civitate Dei: cap: 1.] Subsequatur Refutatio. Aut nihil, aut falsa, aut parum illi omnes dixerunt. Quos, ô mihi idoneo tempore refutare liceret! primi pili inter omnes sunt. Aristoteles et Epicurus, de quibus non possum non verbum adijcere Aristoteles 1 absurdus est, quod in homine requirat vitam perfectam, perfectam virtutem et nullos omnino defectus. Det mihi hominem his omnibus abundantem.
Amplificetur per Exaggerationem absurditatis: 2 Falsus est: statuit enim actionem esse ultimum finem: Nonnè autem actio ad alium finem tendit. 3 Impius est in DEVM et iniurius in scripturam; DEUS dicit, sapientum cogitationes vanæ sunt, Aristoteles, perfectæ sunt;
[38/3/66A]

Scriptura dicit; Omnia extra Christum sub peccato, morte et Diabolo sunt, Aristoteles id totum negat. Amplificetur pluribus ex Oppositorum doctrinâ per crebras Symploces. Epicurus non est melioris notæ, sive dicatur voluptatem corporis, sive animi intellexisse. Vitam hanc post hanc credidit nullam, omnia ex atomis constare putat, et sic in somno loquitur, nec quid loquatur intelligit etc: Apostrophe ad Auditores. Quid ergo Aristotelem auditis vel Epicurum? Vanus est uterque; vos Christi sanguine tincti meliori estis de luto, quam ut Ethnicos insipientes, stultos, vanos (quos enim scriptura sic nominat, cur non et ego?) sequamini.
Propositio. Ego vobis viam ductu spiritus pmonstrabo, docebo vos Summi Boni naturam. Captut benevolentiæ. Attendite propter vos, propter me, propter rem quam dicam arduam. Quid sit? Quæris quid Summum Bonum sit? Si Christianus es, responde mihi, quis verè bonus sit? Responde quis verè summus sit? Cunctaris? DEUS bonus est, DEUS summus est; DEUS igitur Summum Bonum est. 1 Quia appetitus in eo uno potest satiari. 2 Quia ille unus, ultimus finis, æternus, infinitus, perfectissimus est, et beatos efficit. Occupatio. Non hoc qris, sed quid homini Summum Bonum sit? DEUS Summum Bonum etiam [homini est?] homini est. Finitio enim DEI, summa demum felicitas. Amplificetur ex definitione per Anaphoram.
Quotuplex? Nec DEUS invidus est, ut te sibi subtrahat. Communicavit enim te <se> tibi cum creaturis. Amplificetur ex descriptione beatitudinis ante lapsum. Tu illa bona (pudeat te) amisisti. Transitio ad bonitatem DEI: Ille te perditum iterum beavit, ideòque misso Filio communicavit se tibi iterum. Potes ergo esse beatus, 1 In his terris. Philip: 4 ver 7. Ioh: 17. Hæc est vita æterna. 2. Post mortem, Esaiæ 57. Apocal: 14 ver 24. Amplificetur per descriptionem vitæ æternæ. Tandem in vitâ æternâ etc:
Quæ causæ? Vis beatus esse in terris? Vtere Sacramentis et audi Verbum. Vis beatus esse in morte? Christianè morere: sic non poteris non esse beatus in vitâ illâ æternâ omnibus electis debitâ. Addi potest causa beatitudinis nostræ principalis, videlicet gratia DEI; meritoria, videlicet meritum Christi.
[38/3/66B]

Instrumentum videlicet fides. Quæ proprietates et Effecta? Quæ item Adiuncta et concomitantia huius Theologicæ beatitudinis sint? Explicat Gerhardus tomo ultimo, qui videatur Pugnantia. hæc sunto Iudæi, Mahometani et coeteri, SVMMVM hoc BONVM corporeis delitijs describentes, cedunto Chiliastæ etc: Amplificetur 1 per Increpationem Epicurææ securitatis et hæreticæ incredulitatis. 2 per querelam super illorum miseriâ, qui hoc SVMMO BONO participes non redduntur.
Conclusio per Adhortationem. Vt hic disponamur ad SVMMVM BONVM quod in cælis pparatum est, itemque per Consolationem.
          DVÆ DISPOSITIONES QVÆSTIONIS CONIVNCTÆ
                In Genere DIDASCALICO.
          Quod Philosophia repugnet Theologiæ.
Exordium ex reipsâ, per Comparationem priscorum et modernorum Philosophorum sumptam. Miratus semper sum inter Veteres inveniri, qui, quanquam Philosophi dicti sunt, ita tamen absurdas sententias foverunt, ut sapientiæ in ijs parum, stultitiæ nimium invenias. Amplificetur per [Greek: exégesin]. 1 per diversas et absurdissimas Philosophorum opiniones de principijs rerum naturalium ex lib: 1 Phÿs: cap: 4. Imprimis exaggeretur Anaxagoræ seu Epicuri de Atomis sententia per Exclamationem. 2 Per impias opiniones de Mimâ, quam alij statuerunt ignem, alij aëra, alij vaporem, alij numerum alij dixerunt eam constare ex 4 elementis, alij ex sanguine, alij ex aquâ, alij demum ex Atomis. 3 Per Exaggerationem aliarum absurdarum opinionum, de coelo, mundi æternitate, Ideis. Verum excusari possunt quodammodo (tentetur Excusatio). Ast nostri Philosophi, cum Philosophiam suam Theologicis immiscent mysterijs, et fidem Christianam rationis regulâ metiuntur, p omnibus illis veteribus absurdissimi sunt. Addatur [Greek: ætiología].
Propositio. Demonstrabo ergo vobis, quod Philosophia magis distet, quam terra â coelo, tenebræ â luce. Captut benevolentiæ Confirmatio. 1 Argumentum ex definitione. Considera primum. Quid sit Theologia? doctrina videlicet coelestis coelitus demissa, homines omnes peccato subijciens, et iterum monstrato Christo, ad veram beatitudinem
[38/3/67A]

perducens. Quid autem Philosophia? Respondeo ex Col: 2 ver 8. 1 Corr: 1 ver 17 et seq: Rom: 8 ver 7. His sanè in locis nominatur stultitia, â DEO perdenda et reprobanda, negans Evangelium, Christum etc:
2 A causa [Effectus?]: Theologiæ causa DEUS est, et Spiritus Sanctus per verbum. Philosophiæ est ratio omnibus modis obscurata, peccatis contaminata. Deducatur Amplificatio ex loco de Peccato Originali, et exornetur simili: Fons est corruptus, potestnè rivulus esse sanus? Addatur Occupatio. Rectam rationem intellige, in integritate. Sed ubi est illa, in quo? Post lapsum sanè rectæ rationis usum nemo habuit, habet, habebit.
3 A materiâ Theologia versatur circa divina mysteria, agit de Trinitate, Christo, et coeteris articulis. Hæc Philosophia non novit, sed ijs quam acriter contradicit, et omnia pro stultitiâ reputat. 1 Corr: 1 ver 21. Amplificetur ex diversitate dogmatum, Exempli Gratiâ nullam habet Philosophia saniorem partem quam Ethicam, nullum etiam saniorem interpretem quam Aristotelem. Quid docet in Ethicis Philosophus? Obscurat peccatum Originis, hominis vires admiratur et amplificat: legis possibilitatem celebrat, Evangelium abolet.
4 Ab Effectis et proprietatibus. Philosophia per rationem illam corruptam creat scientiam, qquidem, ubi rem non videt, non tangit, non intelligit; nil concedit. Theologia autem per verbum coeleste gignit fidem, cuius descriptio videatur. Hebr: 11 ver 1. Item fides non est in sapientiâ hominum 1 Corr: 2 ver 5. Occupatio prima. Vna tamen est veritas, ut quod verum sit in Theologiâ, non possit esse falsum in Philosophia, et contra. Responsio sumatur ex tomo 7: Gissensium Disput: thes: 3, 12 et seqq: Et Amplificetur ex eo quod Philosophi veritatem commutaverint in mendacium. Rom: 1 ver 25. 2 Occupatio. Philosophia si manet in suo foro, non pugnat cum Theologiâ Respondeo rectè: sic enim nullum respectum habet ad Theologiam. Sicuti cum fullo manet in suo foro, nunquam commaculat vestes candidas. Utinam autem nunquam inciperet sese miscere Theologiæ! Utinam nunquam Calviniani assumerent principia Philosophica cum negant corpus Christi esse substantialiter in terris! Vtinam nec Votiniani decreta naturæ respicerent, cum negant unum esse tria. 3 Occupatio. Philosophia autem consideratur in abstracto ut Idea. Respondeo Habemus Philosophiam post lapsum, ideòque non potest abstractè considerari: totaliter enim corrupta est,
[38/3/67B]

iam qualis natura talis ratio, qualis ratio talis Philosophia.
Conclusio fiat per adhortationem duplici simili exornatam, Exempli Gratiâ Agaram superbientem eijce: Ignem alienum in tabernaculum ne inferto[altered]: alias cum Core, Datan et Abiran poenas dabis. Audi illum, de quo ipse DEUS tertiâ vice è coelis clamavit: hic est filius meus, hunc audite.
                       DISPOSITIO II:
               Quod Philosophia non repugnet
                        Theologiæ.
Exordium sumatur â querelâ, quod [deletion?] per Philosophiam Docti evaserunt, Philosophiam oppugnent. Menè servasse, ut essent qui perderent? Sic exclamavit â suis confessus Cæsar: Mene educasse, menè erudijsse ut essent qui contra me scriberent! Sic et tu sancta Mater, parens alma, divino sata genere; sic inquam, exclama diva Philosophia. Educasti filios, ijsque verba administrasti, rectum linguæ usum commodasti et accuratum dedisti Iudicium atque in omnibus eos rebus informasti. Explicetur, quomodo his omnibus homines utantur ad impugnandam Philosophiam: Addatur Exclamatio super ingratitudine hominum cum demonstratione, quod nemo Philosophiam reprehendere possit, qui ipsum illud â Philosophiâ non didicerit. Ergonè istud [Greek: antipelargein] penitus exulabit? vel solus id non patiar. Almam parentem, ob hominum ingratitudinem verè decrepitam et semimortuam hisce meæ orationis humeris excipiam, et in viride veritatis pratum deponam: Sistam eam Theologis omnibus, ut ex eâ quid habeant, iam tandem considerent:    Sistam eam vobis Iuvenes, in ipso etiam senio tanquam pulcram, pudicam, prudentem etc: Caput Benevolentiæ. Attendite, quia vultis, quia debetis, quia non poenitebit[altered].
Propositio. Philosophia non repugnat Theologiæ, et iterum dico etc: Repetatur Demonstratio, suspenditis fidem?
[38/3/68A]

1 Argumentum ex definitione Nominis. Philosophia est amor sapientiæ: Theologia est sermo de DEO. Iam si DEUS est ipsa sapientia et Philosophia est amor sapientiæ erit sanè Philosophiæ ipsius DEI amor. Addatur [Greek: epanorthosis altered] sive Correctio.
2 Argumentum ex definitione rei. Si Philosophia est DEO assimilari et scire humana atque divina, visibilia et invisibilia quod Plato dixit: Si est medicina animi, quod Cicero: Si mortis meditatio, quod iterum Plato: Si habitus animi sapientiâ et prudentiâ constans, quod omnes hodiè Philosophi aiunt: Quomodo repugnabit Theologiæ, cui ea etiam omnia attribui possunt. Amplificetur per partes.
3 Argumentum Ex causa [Effectus?] remotâ. Scire causas rerum, scire discrimina virtutum et vitiorum, honestam vitam amare: Hæc certè bona sunt; â DEO igitur sunt: Philosophia igitur â DEO est. Theologiæ quod non repugnabit. Num enim DEI donum pugnat cum Theologiâ.
4 A causa [Effectus?] proximâ. Philosophia est â noticijs naturalibus. Hæ sunt reliquiæ imaginis divinæ: Imago autem divina non fuit absque Spiritu Sancto.
5 A materiâ. Philosophia versatur circa hominem scientijs informandum, et virtutibus civilibus ornandum: Num reprehendit hoc scriptura? imò iubet potius.
6 Ab Effectis. Vsum triplicem Philosophiæ in Theologiâ Vide apud Gerhardum Tom: 1 fol: 155. Et apud Meisnerum parte 1 Philosophiæ sobriæ f: 22. Occupatio. Dicis rationem reprehendi in sacris, ex quâ fluat Philosophia. Respondeo Non ipsa ratio reprehenditur alias ipse actus intelligendi naturalis reprehenderetur: sed abusus rationis culpatur. Amplificetur contrariâ argumentatione. Vbi est fides ibi est Noticia: vbi est noticia[altered] ibi est ratio Ergò ubicunque fides est ibi etiam est ratio. Ratio puta illuminata, castigata, limata, uno verbo Christiana. Credis DEVM esse Trinum in Unitate? hoc sanè scis et hæc scientia nonnè est in ratione tuâ?
[38/3/68B]

Occupatio 2da. In Philosophia multa absurda continentur. Respondeo Artificis error arti non est imputandus. Nobis Philosophia non est Aristotelica, Stoica, Platonica, sed quodcunque[altered] ab his sectis rectè dictum sunt est, illud totum selectum est Philosophia, veritatis videlicet inquisitio, vitiorum fuga, virtutum amor. Introducatur per Prosopopoeiam ipsa Philosophia ut Matrona canitie venerabilis et sanctissima quæ conqueratur de calumnijs, quibus impetitur.
Conclusio. 1 Per Recapitulationem pcipuorum Argumentorum 2 per Admonitionem etc:
                       DISPOSITIO.
   Continens variarum rerum et personarum comparationes
           cum Christo in Veteri Testamento.
Exordium ex eo sumatur, quod doctrina de Christo in Veteri Testamento etiam fuerit. Fasciculus enim mÿrrhæ inter ubera Ecclesiæ Veteris et Novi Testamenti pendet et commoratur Cant: 1. Par autem utrique Testamento claritas non adfuit: Velamen enim super faciem Moysis in Vetere Testamento positum est. Hinc dici solet, quod fons Novi sit Vetus; lux autem veteris sit novum. In illo enim occultatur Novum; in hoc revelatur Vetus: illud est luna q ab hoc tanquam â Sole pendet illustratur. Addantur commodis verbis utriusque Testamenti 1 Convenientiæ. 2 Differentiæ.
Propositio. De omnibus autem Iesu Christi actionibus vaticinia plurima in Vetere Testamento inveniuntur et plurimi imprimis typi, quibus eius nativitas, vita, passio, resurrectio, ascensio ad coelos et officium, tam Regium, quam Sacerdotale luculenter describitur: Paucissimis autem ego paucos huius generis typos afferam ut doctrinæ coelestis divitias paulò accuratius intueri possitis.
Ipsa Tractatio instituatur per coòcervationem plurium typorum (1) Sicut Melchisedeci pater non invenitur in sacris literis consignatus et sicut absque matre etiam ponitur: ita Christus quoque absque terreno patre et coelesti matre est genitus (2) Integra eius vita per agnum Pashalem et cætera sacrifi-
[38/3/69A]

cia pfiguratur, qimmaculata esse debebant. (3) Caro eius vivifica per arborem vitæ in Paradiso depingitur. (4) Sicut porrò Aaron sanctuarium ingressus est: ita quoque ad passionem Christus Hierosolymam ingredi voluit. (5) Vti Ieremias â Sacerdotibus populi sui accusabatur Ier: 18, ita quoque coram Caiphâ Christus accusatus est. (6) Achitophel infidelis Danielis Consiliarius perfidissimus suspendio vitam finivit. 2. Sam: 17: et Iudas Proditor Salvatoris nostri laqueum infelici collo adoptavit. (7) Abel â Caino educebatur in agrum, atque â fratre interficiebatur: Christus ad locum Calvariæ â Iudæis fratribus interficitur. (8) Atque ita hirco emissario Levit: 16 est simillimus, qui iniquitates filiorum Israël in desertum deportabat[altered]. (9) Serpens æneus suspendebatur, ut qui illum intuerentur, â morsu serpentum conservarentur. Et Christus tale remedium contra peccati venenum nobis pstat, si vulnera eius intuemur. (10) Ipse illud est Sacrificium et victima pstantissima, cuius typum omnia sacrificia Mosaica præ se tulerunt. (11) Huc pertinet vacca ruffa. Rom: 19. q extra castra mactanda et comburenda erat: eodem enim modo Salvator noster extra urbem Solymorum morti tradebatur, et nostri causa iræ divinæ igni sese subijciebat. (12) Nec propitiatorium illud, quod Exodi 25 describitur frustrà est arcæ superimpositum[altered]: sicuti enim illud expiationem peccatorum, et simul orationum exauditionem exhibebat; ita Christus morte suâ expiavit et abstulit peccata nostra, patremque coelestem placet, ut in omnibus exaudiamur. (13) Sicuti Israëlitæ hyssopo sanguini agni pashalis immerso postes suos aspergebant: ita fidei nostræ robore sanguinem Salvatoris nostri nobis applicemus, ut transeat Angelus mortis, nosque intacti maneamus. (14) Iam cumulentur breviter adhuc alij typi. Exempli Gratiâ Ionæ, qui per triduum in ventre piscis latitans, Christum tribus diebus in ventre terræ latitaturum significabat. Item Funiculi Rahab, qui sicuti
[38/3/69B]

salvavit Rahabam; ita etiam Christi meritum sanguine consumatum nos efficaciter salvat.
Conclusio. Sed ne ego coeteris tempus pripiam; hanc qstionem enodatam cupio: Quinam in Vetere Testamento excellentissimum Christi typum gesserit: Vos Collegæ conatum vestrum cum meo coniungite et eligite vobis singuli singulos, quibus Christum antitypum conferatis.
                   DISPOSITIO 2da.
       Continens Comparationem Adami et Christi. Exordium. Sumatur ab ijs Apostoli dictis; in quibus Christus dicitur secundus Adam et Adamo primo opponitur. Propositio. Non igitur video, quisnam in pluribus cum Christo possit comparari, quam Adam primus homo.
Ipsa Comparatio. Adam non agnoscit in terris superiorem, sed illi omnia subiecta sunt; ita etiam Christo potestas data est in coelis et in terris. 2 Adam ex terrâ quidem corpus, sed ex coelo vel ipso etiam DEO accepit animam: ita Christus quoad naturam humanam ortum quidem trahit in tempore ab hominibus mortalibus: sed quoad divinam naturam genitus est ab æterno <â> Patre coelesti. 3 Adam fuit ad imaginem DEI conditus, DEOque charissimus: ita Christus splendor est gloriæ et [Greek: apáuchasma] sive figura substantiæ DEI.in quo ei unicè beneplacitum est. 4 Adam cum dormiret ex latere suo accepit coniugem; sic etiam Christus cum moreretur, latere suo lanceâ[altered] aperto sponsam dilectissimam, Ecclesiam puta, accepit: ideoque uti ille dormivit ita hic morte separatus est: ille adiutorium accepit cum quo humanum genus propagaret; hic Ecclesiam nactus est, quæ filios et filias in lavacro Baptismi adducit. 5 Eva ex costâ Adami ædificata consors facta est imaginis et similitudinis DEI, radijsque mariti fulsit: et Ecclesia sanguine Christi renata consors redditur omnium bonorum Christo concessorum: Eius enim cohæredes sumus. 6 Vt Adam et Eva una caro fuere, et, ut lo-
[38/3/70A]

quitur Spiritus Sanctus unus homo: Sic Christus et pij fideles etiam unum sunt: caro enim de carne eius sumus. Eph: 5. 7. Adam non fuit ab Eva, sed hæc ab Adamo: ita et Christus caput Ecclesiæ. 8. Vt vero Adamo nulla species fuit venustior visa quam Eva: ita nec Christo quicquam pulcrius ac carius est, quam Ecclesia 9. Sed Eva prior â Serpente seducta, fecit ut Adam quoque ex vetitâ arbore comederet, ut morti subijceretur: Et Evæ filij omnes, ex quibus deindè Ecclesia segregata, peccaverunt, suisque peccatis ut Christus morti sese subijceret, effecerunt. Hic autem monstretur simul dissimilitudo quædam, quod primus quidem Adam seductus sit, sed 2dus non item: quoque ille ob malitiam suam, hic ob peccata aliena sit mortuus. 10. Sicut igitur Adam primus mandati transgressione immortalitatem, iusticiam, sapientiam, innocentiam amisit: ita Christus illa omnia impletione legis et merito sufficientissimo recuperavit. 11. Et sicut ille, postquam peccasset, subiectus est miseriæ laborum, sudorum, maledictionum et ipsi denique morti: ita hic cum suscepisset in se hominum peccata, laboribus et doloribus mortis cruciabatur. 12. Eijciebatur post peccatum Adam ex Paradiso, et Christus in mortis articulo, quam nostri ergò in se derivavit, â DEO desertus et ex terra viventium ei.tus eiectus est. 13 Vt igitur Adam ex arbore vitæ mortem decerpsit: sic Christus ex arbore mortis induxit vitam. Ille clausit Paradisum, hic reseravit: ille Angelos hominibus fecit iratos, ut gladio flammeo eos terrefacerent; hic ijsdem eos associavit. 14 Magna hæc sunt, Auditores, mysteria: sed restant tamen longè adhuc plura, ex terrâ virgineâ, rubrâ et non commaculata creatus est Adam: et Christus ex virgine Mariâ natus est. 15 Absque Patre et matre erat Adamus: nec Christus quoad divinam naturam agnoscit Matrem; nec Patrem quoad humanam. 16 Ille ut crearetur, consilium totius Trinitatis initum est; huius etiam nativitatem et incarnationem ab æterno decrevit DEUS triunus. 17 Illi, cum creatus esset, benedixit DEUS, ut cresceret et multiplicaretur: huic etiam semper adfuit DEUS, ut ad Ecclesiam semper adderentur, qui crederent.
[38/3/70B]

18 Hinc et Adam intellexit omnes omnium animalium affectus, omnibusque nomina indidit: sic Christus est omniscius, sapientissimus, [Greek: kardiognósis]: id quod exemplis et testimonijs probetur. 19 Adam perfectam habuit DEI cognitionem cuius similitudinem in se gerebat et sentiebat. Et Christus qui est in sinu Patris cum voluntatem, tum essentiam eius exactissimè novit, nobisque edisserit. 20 Absque peccato erat Adamus ideoque et nudus: in quâ tamen nuditate pari modò non sentiebat vest vel æstum, vel frigora, ceu nunc oculi nostri ea non sentiunt; et quis Christum de peccato potest arguere? Sanctissimus enim est et iustissimus, et omnis iniquitatis expers. 21 Conditus est Adam ut coleret et defenderet Paradisum: Christus ut Ecclesiam. 22 DEUS post Adamum conditum quievit et sabbhatum ut in eo coleretur, sanctificavit: idem post exhibitum filium suum quiescit, nec ulterius irascitur, sed vult, ut in omnem æternitatem secum gaudeamus. 23 Adami filij non omnes pietati student; nec qui per Christum generati sunt omnes in fide permanent: quin ut Cain Abelem interfecit, ita impij in Ecclesiâ pios sæpè perseqvuntur.
Conclusio. Fiat per extenuationem ingenij, quod longè quidem plura in utriusque Adami personis lateant: sed quod omnia ea nec facilè considerare, nec absque prolixitate sermonis, quam nunc fugimus, proloqui possimus. Manifestum tamen est interea, non posse quenquam tot modis cum Christo comparari, quot Adam primus omnium parens cum eo comparatus est.
Sic et Iosephus cum Christo compari potest 1 â Genere.
(1) enim Iacobus Iosephum semper pro primogenito reputavit. (2) eum in delicijs habuit et p cæteris filijs amavit (3) cum tunicâ seu veste [polymiâ for polymitâ?] induit. (4) Pastorem fecit (5) ad fratres pessimos eum misit, ut voluntatem patris eis annunciaret.
2 Virtute. 3 Miseriâ. 4 Exaltatione. 5 Rebus gestis. 6 Parentibus.