The Hartlib Papers

Title:"Dispositiones Oratoriae", Part 3, In Latin
Dating:undated
Ref:38/5/23A-35A
Notes:Document is divided between 3 files.
[38/5/23A]

  Dispositio Orationis rephensoriæ, [qoâ for qvâ]
  Samuel populo Israël petenti Regem peccatum hîc
  commissum ob oculos ponit. 1 Sam: 8. juxta pcepta
            cap: 16 Rh: Specialis.
[38/5/23B]

Exordium benevolentiam captet ab accidente Subjecti, sudio nimirum Samuelis erga populum, cuius commodum perpetuò spectaverit. Ratio ab Effectis: quia à juventute suâ usque ad istum diem gubernans populum ita versatus sit in Republicâ & conspectu omnium ut de singulis & universis benè mereri conatus, vel ipsis testibus nulli injurius fuerit, qvemadmodum per partes hoc declaratur 1 Sam: 12 v. 2, 3, 4. Conclusio Exordii: non igitur pbuisse se causam populo petendi Regem & DEUM petitione eâ offendendi. Tractationis argumentum 1. sumatur â proprietate populi Israel, qui â DEO segregatus & electus ex toto genere humano non debeat exæqvari cæteris gentibus Regem habentibus, cum ipse DEUM habeat Regem. Amplificetur â majori, quod petendo Regem, & gubernationis formam qvâ hactenus DEO volente usi fuerint repudiando, non Samuelem sed DEUM rejecerint. Rursus dilatetur comparatione huius facti cum perpetua major consvetudine, qui â die eductionis ex Ægypto DEUM deserere & alienis diis adhærere soliti fuerint. 1 Sam: 8, 8. 2. A circumstantiâ temporis, quod faciant id â Deo tàm diu miraculosè gubernati. Declaretur & dilatetur ab Antecedente, commemoratione boni status Reipublicæ sub Indicibus, & liberationum per Mosen, Gedeonem, Simsonem, Iephtem, Samuelem. 1 Sam: 17, ver 8 & sequentibus.
[38/5/24A]

3. Ab Effectis istius facti, nimirum incommodis & oneribus Regiæ dominationis: [generale?] censentur 1 Sam: 8 a v. 11 usque 18. Qvod amplificari potest ab opposito, remotione videlicet Objectionis de divino adversus onera injusta auxilio; quia nempè Deus non sit eos vicissim exemturus regiæ potestatis jugo, sed sub eo relicturus, dicto capite ver 18, ut qui spontè Regem elegerint nullâ coòcti necessitate. Qvod rursus dilatetur comparatione minoris periculi â Naaso Ammonitâ cum aliis majoribus, è quibus anteà divinitus fuerint liberati. Peroratio ex pcedentibus inferat malè eos fecisse petendo Regem & mutando statum Politiæ suæ, quam Deus singulari modo hactenus rexerit. Addatur hortatio ad poenitentiam Deique timorem & purum eius cultum, in qvo si constantes manserint, DEUM habituros propitium, secus unâ cum Rege suo perituros. 1 Sam: 12 à ver 14 usque ad finem capitis.
  Tractatio Orationis objurgatoriæ, qvâ Iehu Propheta
  utitur ad Regem Iuda Iosaphat, cum opem tulisset Achabo
  impio Regi contra Syros 2 Paralip.[altered] 19,
  instituenda secundum pcepta cap: 16 Rh: Specialis.
Exordium sit abruptum sine tractationis successione mox ad ipsam propositionem properans: qvod malè fecerit Iosaphat conjungendo arma cum impio Rege Achabo. Potest autem majoris vehementiæ causa figurari interrogatione: ut in textu
[38/5/24B]

Biblico fieri videmus. Tractationis 1 Argumentum sit â proprietate Subjecti seu personæ dicentis, quod nimirum â Deo missus iram eius ipsis annunciet. Amplificetur per comparationem â minori: expavescimus audientes potentiorem aliqvem irâ adversus nos exarsisse bellumque nobis minari: multò igitur magis expavescendam iram DEI cuius potentiæ nemo resistere possit. 2 argumentum a proprietatibus facti ipsius: qvod primùm conjunctio Iosaphati cum Achabo non fuerit necessaria: ratio; quia Syri non inferebant bellum regno Iudæ. Dilatetur ab Opposito nimirum Objectione: cum vicini domus ardet accurrendum esse ad restingvendum incendium. Responsio objectionem solvens exemplis superiorum temporum quibus regnum Iuda & Ierosolymam Deus contra omnem vim tutatus sit: cum Idololatricos Reges Israëlis hostibus obijceret. Altera facti istius proprietas est, quod Deus conjunctione eâ maximè sit offensus: illustretur â simili: quod Principes pro hostibus habeant eos qui conjungunt se cum hostibus ipsorum: jam verò Achabum esse in impietate suâ perseverantem esse hostem DEI cuj opem ferre Iosaphat non potuerit sine magno peccato. Amplifetur â conseqventi, quod propterea infelix fuerit ea expeditio ipseque fugâ salutem qrere sit coactus. Illustretur exemplo Davidis qui conjungens se cum Palæstinis, sæpius sit periclitatus 1 Sam 2, 27 & 29. 3 argumentum â proprio personæ eius qui peccavit, nimirum
[38/5/25A]

Iosaphati, qui non debuit se exponere periculo contrà oraculum divinum per Micham editum. Amplificetur ab Opposito, Objectione videlicet quod fuerit bellum justum pro patriâ Respondeo plus fuisse tribuendum voluntati divinæ per Micham editæ indicatæ 3 Paral: 18, & 1 Reg: 22, quam judicio humano de patriâ defendendâ: deindè Achabum malè suscepisse bellum sine ullâ poenitentiâ, quin etiam cum persecutione Michæ Prophetæ Domini. Hic attexatur Peroratio, etiam justa et in specie negotia qvando non cogit vocatio divina non esse susp <suscipienda> cum sociis impiis.
  Tractatio invectivæ in Hannibalem, ob cinctam obsidione
  Sagunthum Hispaniæ urbem atque ita foedus cum Romanis
  ruptum; habitæ ab Hannone ad Carthaginienses apud
  Livium dec: 3 lib 1. juxta pcepta C. 16. Rh: sp.
Exordium ducatur â voto: ut sententia eorum valuisset, qui fideliter svaserant ne bello Annibal pficeretur. Indè ad tractationem mox fiat gradus: cum factum jam non possit fieri infectum; id restare ut ad extingvendum qvod sine causa homo effrenis excitarit incendium omnes accurrant. Seqvantur argumenta tractationis. 1. ab Effectis, ipso nempè facto Annibalis qui exercitu ad Sagunthum obsidendam adducto Carthagini machinas admoverit qvibus moenia eius diruantur. Amplificetur comparatione superioris temporis, ubi contra foedus Siciliam ipsi invadentes & Italiam etiam tentantes, bellum funestissimum
[38/5/25B]

concitarint, quod totos 24 annos variâ fortunâ gestum tandem maximâ cum ipsorum clade sit confectum. Exaggeretur hypotiposi per Apostrophen ad Carthaginienses: ut ob oculos sibi ponant Agates insulas, ad qvas classis ipsorum â Romanis partim demersa, partim in potestatem sit redacta cum exercitu; ipsi dominio Siciliæ, Sardiniæ & aliarum inter Africam Siciliam & Italiam insularum exuti, maximâ insuper summâ pecuniæ multati pacem vix magno labore impetrarint. Vndè inferatur, nunc qvoque metuendam esse ultionem violati foederis. Atque hoc rursus amplificetur alio Hannibalis facto, quod Legatos Romanorum in castra missos, qui ipsi denunciarent ut ab Sagunthinis[altered] sociis populi Romani abstinerent, non admisit, atque ita jus gentium sustulit, qvo legatis, etiam hostium exponendi mandata sua & agendi facultas datur. 2. ab objecto, hoc est personâ eorum qui isto facto sunt læsi, attexatur per illationem ex priori: quod Annibal injuriam Saguntinis factam contumeliâ Legatorum cumulans magis irritarit hostem: ubi â proprietatibus Romanorum ostendatur, non vulgarem eum esse hostem, sed primùm potentiâ terribilem; quod non tantum omnes Italiæ populi â Romanis subjugati, sed Sicilia qvoque & Hispania doceat: idque amplificetur etiam victoriâ Romanorum de ipsis Carthaginiensibus: deindè esse cautum in negotio suscipiendo, sed acrem in perseqvendo: quod probetur
[38/5/26A]

psenti ipsorum exactione, dum ab Annibale depulsi non mox ad arma concurrerunt, sed Carthaginem prius iverunt qstum <qvestum> de eo: & amplificetur ab oppositis per ominationem quod verendum ne qvò lenius agunt ac segnius incipiunt, eò cum coeperint perseverantius sæviant, claudatur Epiphonemate: quod grave admodum sit hostem habere tàm consideratum & circumspectum. 3 argumentum â Subjecto sive personâ Hannibalis, qui factum perpetravit, cum fine pcedentis connectatur per antithesin, quod temeritas & pcipitantia juvenis incogitantis difficiliora faciat omnia. Amplificetur comparatione Patris Amilcaris, qui vir longo rerum usu eruditus & Dux fortissimus adeò ut Mars alter diceretur: tamen â Romanis sit victus; atque indè inferatur, nihil melius sperandum, quin peiora omnia expectanda â juvene imperito & non tam forti q temerario ac pcipiti. Claudatur affectu destestationis â pdictione perorantis, ipsius nempe Hannonis. qui per Deos foederum arbitros ac testes monuerit ne Annibalem ad exercitum mitterent, quod metuent ea q nunc fiunt. Peroratio generatim repetitis argumentis tractationis concludat, Annibalem ruptorem foederis dedendum Romanis ad poenam deposcentibus: atque hoc amplificetur argumento â minoribus comparatis, quod etiamsi nemo deposceret eum, devehendus esset in ultimas maris terrarumque oras, ablegandusque eò, undè nomen famaque
[38/5/26B]

eius accedens sollicitare quietæ civitatis statum posset. Qvod rursus dilatetur â causa Effectiva quod Annibal non publico motus commodo ista agat, sed cupiditate regni, ad quod hanc unam cernat viam, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat.
   Adumbratio Accusationis q Iudæi contrà Paulum
   Apostolum in judicio coram Felice pside Romano
     instituunt Act: 24, tractandæ juxta pcepta
                 cap: 16 Rhet: sp:
Exordium breviter captatâ benvolentiâ â personâ primùm Iudicis, cuius virtutem & merita in Rempublicam pdicat; deindè ipsorum actorum gratis [animus?] id agnoscentium mox ad rem ipsam pergens petit attentionem. Sequitur accusatio Pauli: quod seditiones movere & omnia turbare conetur. Argumenta accusationem probantia sunt 1. â proprietatibus & effectis facti â Paulo commissi, qui desertâ lege patriâ cuj â primis annis fuerat innutritus, adjunxerit se, quin antesignanum & Ducem jam pbeat inquietæ ac turbulentæ sectæ Nazarenorum, qui Iesum Nazarenum seqventes, doctrinâ populo, legi, templo noxiâ & damnosâ passim turbent tranquillitatem publicam & periculosos excitent motus. Amplificetur ab exemplo Magistri ipsorum, qvem hoc nomine â Sacerdotibus & senioribus populi accusatum Pilatus in crucem egerit. 2. â circumstantiâ loci, quod in templum introduxerit
[38/5/27A]

gregales suos, utpotè locum opportunum ejusmodi molitionibus, propter turbam variorum hominum ibi confluentium. Id amplificetur ab Opposito, nempè facto Iudæorum ex Asiâ qui eum conspicati in templo talia molientem oppresserint & prohibverint cap: 21, ver 27. 3. â testimonio Lysiæ tribuni, qui eum propterea vinctum ad psidem miserit, â qvo etiam de isto Pauli facinore plenius edoceri ipse possit. Addatur testimonium psentium Iudæorum idem uno ore asserverantium. Peroratio primùm repetitis breviter pcipuis probationis momentis; non contemnendum esse conatum istum ostendat exemplo Theudæ Ægyptii Act: 21 ver 38 & 5 ver 36; qui non ita pridem â parvis initiis eò sit progressus, ut factionem haberet 4000 hominum ac non sine periculo tandem sit sublatus; deindè exaggerando bona pacis qvâ psidis beneficio fruatur, conciliare Paulo odium psidis conetur, ut qui per seditionem turbare gubernationem ipsius & multitudinem adversus Romanos velit concitare.
   Tractatio Oratoria deprecationis in persona filii
      prodigi Lucæ 15, instituendæ juxta pcepta
              cap: 16 Rhet. specialis.
Exordium sit abruptum, ac agnitione & confessione culpæ q deprecationi pmilti solet; nempè indignum esse facinus quod in conspectum patris prodire ausit. Et hoc exaggeretur primum â subjecto sive personâ illius, qui officii illius oblitus potestati patriæ se subduxerit ideòque jam dignus non sit ut filius eius dicatur; 2do â causa effectivâ
[38/5/27B]

quod non errore aut casu, sed consultò id fecerit. 3tio â proprietate facti & effecti, quod luxu & intemperantiâ decoxerit patrimonium. 4tò ab Objecto, quod peccato suo non tantum maximè offenderit DEUM, pcipientem ut liberi parentes honorent, sed etiam patrem senem deseruerit bonâ facultatum parte extortâ. 5tò â Conseqventi, quod ipse ad extremam paupertatem redactus sine re & spe jam vivat. Hinc fiat gradus ad ipsam deprecationem: q constet primùm argumento generali, â communi accidente seu conditione imbecillitatis humanæ; cuius ipse exemplum sit factus miserabile. Deindè seqvantur argumenta specialia duo. Prius â subjecto sive personâ ipsius & proprietatibus nimirum poenitentiæ motu. Amplificetur ab opposito, quod nunc demum agnoscat se aliter facere debuisse. Alterum ab Objecto sive personâ & proprietatibus Patris; qvem confidat non omnem erga se [Greek: sargùn?] exuisse. Amplificetur â Comparatis minoribus, nempè servis, qvos multos domi suæ liberaliter alat: fiat accommodatio, ut iis patiatur ipsum annumerari: additâ ratione ab accidente, quia paupertate compulsus jam anteà factus sit servus & quidem subulcus. Atque hoc rursus amplificetur â comparatis, quod in eo servitio fuerit deteriore conditione quam porci. Tandem claudatur oratio repetitione pcipui deprecationis argumenti; ut vel infimo inter servos loco sinat ipsum esse; boni consulturum, quicquid ex patris benignitate obtigerit.
[38/5/28A]

   Dispsitio Orationis Politicæ commissoriæ filii
    legitimè succedentis in Regnum juxta Canonem
              cap: 22 Rhet: specialis.
Exordium ducatur â voto: quod optet successor ut duitius pesse potuisset Regno pater, frater, aut agnatus cui nunc succedat. Deindè per adversativam inferens necessitatem voluntatis divinæ liberrimè omnia moderantis ostendat: quod Regnum jure hæreditario ad se devolutum accipiat; simul affectum suum exprimat; quod Regnum justo titulo adeptus justè clementerque administrare ex usu omnium publico & privato singulorum cogitet. Hinc ad alteram orationis partem transiens, in subditis affectum fidelitatis moveat. Primùm ex parte ipsorum â proprio: commendatâ eorum perpetuâ & constanti ergà Reges observantiâ & fide singulari: Deindè ex parte sui ab accidente gemino, qvorum prius sit quod Regnum jure optimo possideat â Majoribus longâ serie ad se transmissum: ad alterum accedat per occupationem, quod prudenti, justâ, moderatâ & clementi gubernatione dignum se Regno sit declaraturus.
   Dispositio Orationis Principis commendantis ordinibus
   Regni filium successorem ad officium Principis 2dario
         spectatum, relatæ ad cap: 22 Rh. sp:
Exordium habeat brevem commemorationem benevolentia & fidei qvâ in ipsum
[38/5/28B]

fuerint, cum indicatione spei, quod eâdem filium sint prosecuturi, subjungantur mox causæ cur id facere debeant. 1 Efficiens principalis, â jure hæreditatis, quia sit legitimus hæres, cuj jure divino & humano competat successio: quod breviter poterit declarari & dilatari exemplis. 2 Impulsiva externa â collocatione natalium & educationis; quia ut ad Regnum sit natus, ità etiam ad rectè obeundum tantum munus accuratè educatus & institutus. Amplificetur distributione institutionis in lingvas necessarias isti fastigio, politicæ prudentiæ cognitionem, & quo caput est, veræ sapientiæ pietatis doctinæ. 3. Impulsiva interna, â spe vitæ inculpatæ, prudentiæ & integritatis in omni administratione (sic educatum, sic institutum minimè dubium est ut tali vos Rege beatos fore spes sit) Hîc tandem addatur peroratio, repetens admonitionem de benevolentiâ & fide Regi suo pstandâ.
    Dispositio Orationis Politicæ supplicatoriæ, qvâ
    Israëlitæ post obitum Salomonis 1 Reg: 12, â
          Rechaboamo filio successori petunt
                  levationem onerum.
Exordium ducatur â circumstantiâ temporis: cum indicta sint Sichemum comitia inaugurando novo Rege occasionem tam psentem negligere se noluisse: sed q sibi necessaria essent in solenni isto omnium ordinum conventu exponere. Addatur ratio â causa impulsivâ geminâ: primò qvod tali tempore subditi soleant &
[38/5/29A]

commodè possint proponere q ad ipsorum sublevationem pertinent. 2dò quod de clementiâ novi Regis optimè sperent. Seqvatur jam ipsa tractatio, constans narratione & probatione. Narratio breviter percurrat gubernationem Salomonis plenam Sapientiæ: qdilatetur ab Effectu, quod eo nomine innotuerit exteris & longissimè dissitis Regibus ac populis, qui sapientiam eius admirati sint & venerati: Qvod rursus amplificetur distributione enumerante pcipuas gubernationis partes: cultus divini constitutionem, aulæ Regiæ magnificentiam, totius Regni administrationem. Deindè per adversativam inferatur has tantas res sine maximis imperiis nec inchoòre ipsum nec tueri potuisse. Declaretur id distributione pcipuorum operum ipsius, ut sunt ædificatio templi sumtuosissima, structura Palatiorum Regiorum, munitiones urbium destinatarum repositioni frumentorum aliorumque necessariorum & defensioni Regni classis ad publicum navigationis usum exstructio. Hìnc inferatur factum esse, ut tributa imponerentur populo ad sumptus istos rectius tolerandos. Idem amplificatio â connexo; avaritiâ ministrorum Regiorum onera illa nobis <novis> additionibus subindè augentium & exasperantium. His ità commemoratis ponatur petitio, ut onera & exactiones istæ mitigentur. Dilatentur ea per Occupationem: quod sciant in omni gubernatione ferenda esse onera qdam;
[38/5/29B]

ideòque non detrectent omnia, tantum tributa laxari petant. Subjungatur Probatio. 1 â causa impulsivâ internâ, eqvitate videlicet Regiâ: quia jam non requirabtur isti sumptus regno, ædificiis & aliis rebus necessariis instructo. 2do, ab impulsivâ externâ, nempè inopiâ subditorum qvorum facultates valdè sint accisæ, ut tolerare exactiones istas amplius non possint. Tertiò, â conseqventi gemino: recreatione populi, ut colligere se non nihil possit viresque recipere: & obedientiâ ejus ac fide in Regem majore: in cuius etiam pollicitatione oratio terminetur.
    Oratio Politica ad statum internæ turbatum pertinens:
    qvâ Princeps restingvere conatur seditionem â
      subditis motam, ex cap: 22 Rhet: specialis.
  Instituenda ad imitationem Orationis qvâ Scipio
  seditionem in exercitu se decumbente motam
  restringit[altered], apud Livium Dec: 3. lib: 8.
Argumentum Orationis sit tale: Princeps leges fert sumptuarias de luxu in vestitu & conviviis moderando. Harum transgressoribus dùm poena constituta irrogatur â Magistratu, illi Principe absente obedientiam detrectantes, auxilio pactionis suæ Magistratum urbe expellunt: gubernationis summam ad Autores seditionis, homines improbos deferunt. Princeps igitur firmo præsidio ur-
[38/5/30A]

bem occupans populum ad concionem vocat & multitudine ob seditionem excitatam reprehensâ Duces atque Autores capitali supplicio damnat.
     Oratio militaris, qvâ supremus copiarum Dux
     alloquitur exercitum in acie stantem & ad fortiter
     dimicandum animat, ex cap: 22 Rhet: specialis.
Initium sit abruptum, ab objecto sive reipsâ, inopinato nempè hostium adventu: qui consilium subito capere cogat, non diu qrere sinat. Max. seqvatur Propositio amplificata testimonio Livii: cum in rebus asperis fortissima quæque consilia sint tutissima, nihil esse tutius quam ut fortiter pugnent.
Probationis argumenta sint duplicia; partìm â causa impellente seu inevitabili necessitate: partim ab effectu sive spe victoriæ. Necessitas probetur primùm â connexo, celeritate nimirum hostis qvâ facilè sit oppressurus cunctantes & cessantes. 2do â circumstantiâ loci inq iniqvi, undè evadere nisi ferro sibi viam patefaciant non possint. Declaretur id hypotyposi istius loci, â tergo est psidium hostium munitissimum: antè nos exercitus instructissimus & pugnæ cupidissimus, ad dextram ager [deletion] hostilis, ad sinistram mare, naves autem nullæ. Spes victoriæ ostendatur ab Opposito: quia hostis militem triduano eoque celerrimo itinere fessum & fame sitique exhaustum
[38/5/30B]

in aciem educat: quod amplificetur a Genere: Deum solere excoecare qvos vult ad poenam trahere. 2. Cum hâc sententiâ connectatur alterum argumentum â causa procatarcticæ poenæ; crudelitate videlicet hostis, qui in itinere propugnaculo ipsorum in deditionem accepto, cum psidiarii pacti essent incolumitatem vitæ, & rerum suarum conservationem, pter fidem datam ad unum omnes trucidavit. Peroratio breviter revocat propositionem, pcipuis momentis argumentorum, aut fortiter hâc horâ pugnadum, aut patriam, vitam, vxores & liberos perp perdendos esse: siquidem spes fugæ nulla, hosti fides nulla.
   Oratio Politica, pertinens ad regimen imperfectum qva
   M. Marcellus Consul in Senatu ait, ne Cajo Iulio
        Cæsari absenti consulatum petere liceat
              ex cap: 22 Rhet: specialis.
Exordium ducatur â causâ impulsivâ psentis consultationis, summâ nempè necessitate Reipublicæ cuius libertas nisi pvideat Senatus novis exemplis introductis labefactabitur Ratio ex loco Individui â facto Cæsaris; qui Galliam gubernans & exercitus adhuc in potestate habens, consulatum absens petere audet. Propositio: Non est hoc permittendum Cæsari. Probationis Argumentum primum â causâ effectiva sive lege; q velit[altered] absentis rationem habere in petendo Magistratum. Amplificatio â
[38/5/31A]

causa finali propter quam Majores legem eam tulerint libertate nimirum suffragiorum, q impediri ab armato & potentiâ [instrusto for instructo?] facilè possit. Qvod rursus amplificetur ab Antecedente, gubernatione videlicet Galliarum Galliarum qvas Cæsar in decimum jam annum cum imperio obtineat, & multis ibi bellis gestis, maximos habeat exercitus quibus etiam per vim extorqvere populo possit suffragia nisi conatibus eius seriò obviam eat Senatus. 2. ab effectu sive incommodis secuturis ex violatione istius legis: q vult, ut psentes & quidem privati, nullâ muniti publicâ potestate petant Magistratus; quo nimirum aliæ etiam leges postea violabuntur, vndè metuenda sit boni publici ruina. Amplificetur ab Opposito, quod observationi legum & consvetudinum â Majoribus acceptarum hactenus floruerit Respublica & ad istam magnitudinem excreverit. Peroratio summam probationis breviter repetens moveat affectum indignationis contra Cæsarem, cum potentia ejus periculosa sit Reipublicæ ut Senatus successorem ei mittat, cui tradat exercitus: atque ita privatus redeat ad urbem, et coram petat consulatum.
   Oratio Iuridica, ex 1 Reg: 3. In personâ Salomonis
   Regis, controversiam duarum mulierum de infante
   litigantium proponens, & rationibus utriusque partis
   examinatis decidens, ad cap: 23 Rhet. specialis
                   referenda.
[38/5/31B]

Exordium ducatur â psentis controversiæ accidente, difficultate nimirum propter defectum testimoniorum, q in factis dubiis requiruntur. Fiat transitus ad tentandam rei dijudicationem per adversativam; sed in tali casu semiplenam probationem ex conjecturis probabilibus sumtam sufficere.
Seqvatur ipsa Tractatio examinans conjecturas. Harum prior sumatur a circumstantia temporis: quod ea q triduo ante peperit, plurium dierum spatio certiora potuerit in suo infante observare indicia undè eum â supposititio dignosceret, quam altera q recens enixa sit. Amplificetur â causa instrumentali per remotionem falsæ causæ quod notitia externorum corporis ac faciei lineamentorum in sobole, parentibus non sit naturalis, sed consvetudine paretur. Altera conjectura firmior petatur â causa [Greek: proegoumenu] sive impulsivâ internâ, nempè [Greek: sorgu] naturali q in alterâ muliere maximo cum animi motu se exerat, dùm pro infante vivo tàm anxiè intercedit & deprecatur ne mactetur; alterâ sine ullo [Greek: sorgus] indicio divisionem infantis urgente. Amplificetur ab Effectu amoris, qui in cordibus Parentum ergà sobolem flagrat. Hinc tandem concludatur, infantem vivum illius esse, in qvâ materni amoris indicia tàm sint manifesta, eique restituendum.
[38/5/32A]

   Tractatio Oratoria Chriæ, secundum pcepta
               cap: 24 Rhet: specialis.
    Eruditionis radices amaræ sunt, fructus dulces.
Exordium ducatur ad Accidente sive æstimatione huius Chriæ, q inter alia de eruditione prudenter & oppositè dicta, juventuti vel ideò sit diligenter observanda, quod de causis eius & Effectis utiliter moneat. Seqvatur ipsa tractatio Chriæ indicatæ, primò declarans Metaphoram in Vocabulis Radices & Fructus: deindè argumenta quibus explicatur resumens. Ac prius argumentum â causis sumitur; studio nimirum & exercitatione: quibus tribuitur ista proprietas, quod sint difficiles & hominibus ingratæ. Hoc declaretur ab accidentibus earum, quia sunt magni labores & quidem perpetui, habentque multas molestias, primùm in tædiosis literarum rudimentis percipiendis, deindè in audiendo vivos & legendo mutos Magistros; tum in peregrinationibus, si domi commoditas discendi non detur. Alterum argumentum ab Effectis sumitur, utilitate nimirum & voluptate, è quibus, ut hæc privata verè est, sic illa publicè etiam servit aliis in omnibus vitæ generibus. Amplificetur utrumque argumentum a generale, sententiâ videlicet Hesiodi, qui (in primo operum) virtutem sudore parari d.. <docens:> longam ait esse ad eam & arduam viam, primoque asperam; ubi verò ad summum ventum fuerit, facilem. Peroratio moveat affectum amoris & admirationis ergà eruditionem: cuius
[38/5/32B]

plurimæ & maximæ utilitates summa cum voluptate conjunctæ molestias laborum pro eâ suscipiendorum facilè vincunt.
   Tractatio Oratoria [Greek: gnómus] apud Ciceronem in
   Orat: post red: ad Quirites; Qvod potior sit ratio
   gratiæ referendæ quam injuriæ ulciscendæ. Instituenda
        per pcepta cap: 24.   Rhet: specialis.
Exordium ducatur â Subjecto sive autore [Greek: gnómus], non tantum eloqventissimo sed & prudentissimo, quod tùm actiones eius in Republicâ Romanâ tùm scripta prudentiæ plena ostendunt. Hìnc commodè fiat transgressus ad psentem [Greek: gnómun], q amorem gratitudinis & vindictæ aversationem movens, ad illam hortatur, ab hâc dehortatur. In verbis per se claris hoc unum moneatur, Ciceronem non loqui de Rep: publicâ vindictâ, quam ex officio exercet Magistratus: sed qvemadmodum ad referendam gratiam singulos excitat, sìc â privatâ singulos avocare. Seqvantur jam Argumenta utrinque probantia 1. ab accidente: quia ulcisci inimicum est facile & cuivis etiam vilissimi; sed gratum esse ergà bene meritos, est tantum verè bonorum, quibus exæqvari longè magis arduum, quam improbis vindictâ superiorem esse. Amplificetur a generale, sententiâ nimirum Platonis q in Proverbium abiit, [Greek: dúskola tà k.tà] 2. â Causa effectivâ impulsivâ, nempè necessitate, q in ulciscendâ injuriâ sæpè nulla aut perquam exigua, in referendâ gratia semper maxima. Huius argumenti posterius mem-
[38/5/33A]

brum amplificetur ab Effectu, quod gratitudo invitet ad benefaciendum pluribus. Et hoc rursus dilatetur ab Opposito, nempè ingratitudine, q fontem beneficentiæ obstruit. 3. à proprio; quia ultio multis de causis omitti possit ac debeat, beneficii remunerationem nulla utcunque gravis causa tollat, quod utrumque suis causis nonnihil potest dilatari. 4 â conseqventi, quia non vindicans injuriam laudatur, non referens gratiam vituperatur. Cuius argumenti posterius membrum amplificat Cicero comparatione gratitudinis cum solutione debiti. Peroratio ex argumentis istis breviter colligat, gratitudini studendum, vindictæ autem cupiditatem moderandam esse: addito novo argumento â Scripturæ Sacræ testimonio; q ut gratitudinem requirit sìc vindictam severissimè prohibet...
Tractatio Oratoria textus generalioris ex cap: 10
     Matth. â ver 28 Ne metuatis vobis &c: usque ad ver
     34 inclusivè; secundum pcepta cap: 24 Rhet:
              specialis instituenda.
Exordium ducatur ab ipso Themate huius textus: quod est adhortatio Christi ad constantiam fidei. Addatur causa adhorationis gemina; prior, quia providebat futura mala; altera nè deficiamus malis illis obruti. Tractatio eruat argumenta probationis, q duo sunt potissimum. 1. sumitur â causa impulsivâ externâ, imbecillitate videlicet hostium; qui etiamsi aliquid possint in lædendo corpore, honore & bonis nostris:
[38/5/33B]

in animam tamen nihil habeant juris. Hoc amplificetur â Majori, quod nec in corpus vel minimum possint sine permissu Dei; rursus probetur â minori, quia ne capillum possint nobis adimere sine voluntate DEI, qui omnes numeravit: & illustratur itidem â minori, passerculis nempè non cadentibus in terram inscio & invito Deo. 2 Ducitur â conseqventi, compensatione videlicet constantiæ: quod amplificetur ab opposito, poenâ nempèe inconstantiæ & defectionis. Peroratio propositionem sive adhortationem & argumenta probantia breviter resumens concludat Christi amorem & gratiam majoris quam ullius hominis, utcunque sublimi loco positi, esse faciendam.
   Tractatio Oratoria textus specialioris sive legis
    nempè constitutionis Friderici Imperatoris, de
    singulari jure studiosorum l. 4 Codic. lit: 13
           secundum pcepta C: 24 Rh: Sp:
Exordium ducatur â causa Effectiva sive aut autore legis Friderico Barbarossa. et objecto eius duplici, eo cui lata est, ac de qvo lata est. Ipsa deindè tractatio summam legis primùm proponat in tribus membris consistentem: qvorum primum eximit studiosos â vectigalibus portoriis & aliis oneribus. Secundum liberat eos ab injuria q propter factum aut debitum provinciæ vel civitatis aliæ aliis peregrinantibus inferri solet ac potest, idque exaggeratur 1 â contrariâ consvetudine q in totum aboletur, deindè peculiari additâ sanctione in temeratores huius legis
[38/5/34A]

& in ipsos Magistratus locorum, qui hoc vindicare neglexerint. Tertium legis membrum continet privilegium fori: eis opinio, an coram Rectore conveniri & causam dicere velint, vel Magistratu municipali, additâ sanctione poenali in temeratores. Postea singula legis membra nonnihil evolvantur, comparatione aliorum qui vectigalia portoria tum de seipsis tùm de rebus suis pendere, ac alia onera civilia ferre coguntur, qui ob factum aut debitum provinciæ aut Civitatis suæ, arresto & mandato judicis impediri poβunt, ne vel ipsi vel ipsorum bona loco moveantur, donec satisfactu sint Actori; qui denique coram Magistratu municipali respondere tenentur. Tertio consideretur causa legis impulsiva; eaque vel immediata, quia scientiâ ipsorum totus illuminatur mundus & ab obediendum DEO & magistratui vita subjectorum informatur, quam comparatione generis amplificatam addit Imperator: cum omnes bona facientes, inquit[altered], Imperatoris laudem & protectionem mereantur, meritò qvâdam speciali dilectione hos ab injuriis defendi; vel mediatâ, quod voluntario exilio patriam relinqvant, quod de divitibus fiant pauperes, patrimonium studiis impendentes, quod vitam multis exponant periculis, quod non absint causa huius constitutionis, nisi qvatenus ad immediatam illam quasi media ad finem ordinantur ipso Imperatore limitante; quia faciunt ista omnia ac patiuntur
[38/5/34B]

amore scientiæ. Atque hoc Amplificetur â diversis & oppositis, quod hæc privilegia non juvent eos qui ad voluptuarium aliqvem scopum ista media dirigunt; non eos qui lucrum intendunt, minimè omnium verò eos qui in ipso scholarum sinu non scientiam qvâ totus illuminatur mundus sed otium & petulantiam quibus obscuratur mundus pro scopo habent. In peroratione tandem moveatur affectus æstimationis, ut legem istam magnoperè faciant studiosi: tantoque majori conatu id agant, ut digni progativa istâ inveniantur atque expectationi Ecclesiæ Reiquepublicæ respondere possint.
   Dispositio orationis adstrictæ responsoriæ ex cap: 25
   Rhet: specialis, qvâ C. Iulius Cæsar Senatui pro
   M. Marcello deprecanti respondet: cuius summa ex
   oratione Ciceronis pro M. Marcello colligi potest, & â
   Cicerone innuitur in Epistola ad Sulpitium q est
                4ta epistola lib: 4ti.
Exordium ducatur ab opposito, per occupationem excusans Cæsarem: quod M. Marcellus in exilio hactenus degat; non tàm Cæsari quam instituto Marcelli, vel temporum injuriæ tribuendum esse. Ratio â causis effectivis quia & Cæsar curis parandæ Reipublicæ ità destinetur ut aliorum omnium facilè obliviscatur, & Marcellus suo qvodam judicio exitium Patriæ profert. Hinc per adversativam gressus fiat ad rem ipsam: &si vehementer Cæsarem p cæteris offenderit, non tamen ita cupidum esse ipsum vindictæ, ut immortales cum eo inimicitias velit exercere.
[38/5/35A]

Narratio per Rejectionem, qvantâ in Consulatu adversus Cæsarem acerbitate usus sit Marcellus, meliùs nosse patres, quam ut commemorari opus sit, ostendens, breviter indicet offensiones Marcelli, quod ad Senatum retulit, ut finito jam bello Gallico Cæsari antè tempus succederetur: itèm, nè qvâ ratio eius absentis haberetur in petitione Consolatus, & ut colonis eius qvos Novocomum in Galliam deduxerat, civitas adimeretur: qultra pscriptum data fuisset. Ubi hoc etiam addatur, quod Sulpitius Marcelli Collega iniquitatem actionum ejus animadvertens ipsi restiterit. Propositio per pcisionem ostendat Cæsarem his omnibus oblivione sempiternâ sepultis, &si hoc Marcellus non expectat, tamen deprecantibus S. C. ipsum nunc in pristinum restituere. Confirmationis argumenta sint duo; prius â causa impulsivâ externâ, dignitate videlicet Senatus: cuj negare nihil debeat: alterum â causa impulsivâ internâ, amore Cæsaris in Rempublicam quam sapientibus viris optimè constitutam esse cupiat. Atque hæc amplificetur per occupationem, qverelâ de insidiis Cæsari metuendis: qvas tamen non magis cavendas quam Reipublicæ consulendum putet: quippè qui jam & naturæ & gloriæ satis vixerit &c: Peroratio breviter repetat pollicitationem de Cæsaris erga Rempublicam optimâ voluntate.