The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Scribal Hand A, Benjamin Worsley To Hartlib
Dating:undated
Ref:42/1/18A-25B
Notes:English copies at 26/56/1, 26/56/5.
[42/1/18A]

     Exemplar Literarum Benjamini Worslæi,
             ad Samuelem Hartlibium.
Dignissime Vir.
   Non obliviscar in solidum, uti spero, qvas imponendas mihi duxisti partes, qvod pertinere videatur ad uberiorem disqvisitionem de liqvoribus vinosis qvibuscunque, & illorum affectionibus, qvæque accidere illis solent intemperiebus variis; et qvæ meditatus eram circa conservationem illorum, qvo pacto celerem illorum motum, seu fugam morari, & dyscrasian ac corruptionem prohibere conveniat.
     Cui fini obtinendo necessarium erit qvodammodò scrutinium exactum aeris, & ejus qvalitatum, temperamenti ac motûs, nec non inqvisitio efficaciæ & virium, qvas habet in omnia ejusmodi corpora. Atque hoc ipsum me monet, ut unum te rogem discedens, ne desinas videlicet instare diligenter apud Dominum Street, qvoties & qvandocunque tibi occurret; qvi Vir intentione studiorum pariter ac modestiâ & simplicitate ingenij æmulatur plurimùm, qvem in pretio habemus uterque, amicum nostrum N. qvi licet differat fortè à priori ratione Methodi suæ, vel ornatu qvodam cultioris doctrinæ; attamen haud temerè mihi persvadeo, fieri posse, ut concilientur facilè in potioribus, neque enim possum, qvin expectem fore, ut asserendæ ac perficiendæ Theoriæ Planetarum eximium qvid & minimè vulgare inter illos propagetur. Id qvòd tantò magis optem, qvantò plures eruditi hunc defectum sentiunt, ac de eo conqveruntur, qvantoque ipsi, ut conjicio, se necessitate quâdam adigi deprehendent, ut, cùm tot habeant exempla aliorum, qvi idem conati sunt frustra, novam aliqvam, selectam & irrefragabilem hypothesin stabiliant; qvò invitentur eruditi ad faciliùs admittendas illorum opiniones: qvanqvam id operis ob alias qvoque causas non minùs erat necessarium.
[42/1/18B]

   Qvoad enim Theoria Planetarum legitimè constituatur, et rationibus minimè dubijs demonstretur; nunqvam immunes erimus ab erroribus et opinionum conflictu, circa motûs eorum, & motuum supputationem.
     Porrò si aberremus in horum alterutro; necesse est, ut deviemus qvoque à verô loco, quem Planeta qvisque in coelo obtinet, vel constanter obtinere debebat. Sin erremus in debito illis loco assignando, neque adspectus Varios, nec influentias mutuas vel, qvas harum ope in se mutuò vires exerunt, ullo modô asseqvemur: atque hoc pacto usus horum motuum physicus planè intercedit, vel incertitudini saltim perpetuæ fit obnoxius.
     Et certè si motûs horum corporum nullum omnino præbeant vsum hujusmodi, qvem physicum appellare liceat, ad prædicendas et qvodammodo determinandas affectiones, dispositiones & alterationes, qvæ introducuntur in res varias nobis propinqvas nullo medio intercedente, vel saltem in aerem proximè ratione cursûs superiorum istorum corporum: non parùm hoc minueret apud me pretium laboris, sumtuum, vigiliarum, exercitiique & studii continui, qvod impenditur obtinendis exactis in Astronomia Observationibus: siqvidem cùm omnia fecimus, & assecuti sumus præter meram & nudam illarum cognitionem, nullum alium finem, beneficium, usum vel emolumentum afferre possumus, qvî compensentur labores, qvos in iis (vel saltem qvibusdam earum) acqvirendis exantlârimus nullâ qvidem reali vel particulari relatione inter nos & illas relicta. Qvod si ita est; Tantùm scimus illas, ut sciamus.
     At nos impræsentiarum statuemus contrarium, ideoque postulabimus veniam dicendi: Licet objectiones variæ afferan- [catchword: tur]
[42/1/19A]

tur vulgò contra usum talem & applicationem horum corporum, illorumque facultatem, influentiam & motum, qvibus ansam præbuêre partim errores manifesti et incertitudo, qva prædictiones hujusmodi laborant; partim qvòd inexplebilis[altered] sit via & modus, qvo alius alium afficiant, qvæ res, ut multi existimant, non admittat facilem, evidentem ac familiarem demonstrationem: attamen omnes hæ objectiones, si diligenter excutiantur, neqvaqvam, ut modestè sustinemus, tollunt & perimunt possibilitatem rei simpliciter: sed oppositæ sunt potiùs enormitati & defectui illi, qvem adesse non negamus; et certum esse potest nihilominùs, qvòd coelestia hæc corpora (respectu angulorum, qvos inter se efficiunt, maximè ad Solem, & Tellurem, in nostro Meridiano, sive ad hoc vel illud punctum coeli) habeant vim producendi hos vel illos motûs, mutationes & alterationes (fortiores vel debiliores pro Natura Anguli) qvarum extremitates tandem à qvolibet nostrum percipiantur. Atque hoc liqvere potest, Primùm, per experimenta certissima sumta non modò ab inanimis & vegetabilibus, sed indubitatis qvoque observationibus Medicorum in varijs morbis, cum chronicis[altered], tùm acutis, præsertim verò in Lunaticis cunctis, Epilepticis, Paralyticis atque Lethargicis. Deindè licebit idem qvoque demonstratione qvâdam confirmare. Nam si extremi motûs Physici sunt generatio & corruptio, intermedii autem rarefactio & condensatio; tùm concesso, qvod hæc corpora nonnihil conferant ad promovendos hosce motûs medios, Rarefactionis inqvam, & Condensationis:
[42/1/19B]

haud difficulter sanè convincemur, fieri nullo modo posse qvin eadem viribus in hæc sublunaria polleant efficacissimis. Atque hoc ut intelligatur meliùs, exponam Tibi largiusculè, cogitationes meas, nimirùm:
     Generationem & corruptionem accipio, propriè & simpliciter loqvendo, ut sint extrema motuum potiùs qvàm motûs ipsi; etenim scopus atque intentio vel effectus omnium motuum physicorum (strictè sumtorum) pertinet solummodò ad horum finium alterutrum, generationem videlicet vel corruptionem. Et hæc duo vicissim terminant atque limitant omnem motum; nam ultra has metas nulla datur progressio Physica, qvare necesse est, ut hi sint genuini duo Termini à qvo, et ad qvem, omnium istorum motuum, qvandoqvidem omnia corrumpuntur, ut generentur, et omnia generantur ut aliqvando corrumpantur.    Sed si hi <sint> termini, et extrema motus potiùs, qvàm motus ipse: fatendum est, Naturam alliis qvibusdam motibus uti, tanqvam medijs inter hæc extrema, et medios hosce motûs oportet æqvè oppositos esse alterum alteri, ac ipsa extrema; alioqvin nunqvam certi essemus, utram in partem Natura motu suo tenderet, sed & dicendum foret, unum atque eundem cursum, vel unam[altered] atque eandem rem in Natura simpliciter & per se causam esse proximam generationis et corruptionis, vitæ & mortis[altered] duri & mollis &c. qvod absurdum est & impossibile.
     Iam verò, qvemadmodum duo hi motûs Rarefactionis et Condensationis sunt oppositi alter alteri, sicut reqviritur, ita qvoque congruunt cæteris omnibus [catchword: Naturæ]
[42/1/20A]

Naturæ instrumentis & phænomenis, dum scilicet respondent, dum scilicet respondent calori alter, & alter frigori; his duritiei, compactioni, aciditati; ille lenitati, mollitiei, dulcedini, maturitati, &c.
     Qvapropter ob has & multas alias rationes, qvæ si opus foret, ungeri poterant, concludimus (submittentes nihilominùs rem totam meliori judicio;) generationem & corruptionem, rarefactionem et condensationem esse analysin omnium simplicissimam planissimam & verissimam, qvam in Natura pro motu physico, utpote ad qvarum aliqvam nullus non motus purè physicus ultrò[altered] & maximè (ut modestè sentimus) referri, et in qvas omnes pari modo & facilitate resolvi qveant.
     Et posito hoc veluti secundo Argumento, dicimus tertiò, negari non posse, qvin omnes affectiones & dispositiones, humiditatis, caloris, frigoris, siccitatis, vicissitudines ventorum omnium, tempestates, tonitrua, & si qvo Natura utitur præterea ad producendos generales hosce duos & vniversales effectus Rarefactionis & Condensationis magnam partem, et forsan vnice dependere & gubernari à cursu, moto, positione, situ vel aspectibus superiorum ac cælestium corporum, sive Planetarum, &c.
     Ac proindè dicimus qvartò: Planetam qvemlibet habere proprium lumen; ac qvemadmodùm aliud est lumen Solis, aliud Lunæ; ita Planeta qvivis peculiare habet lumen, differens à cæterorum omnium lumine: Iam vero altervtrum fateamur necesse est; vel puram putam qvalitatem esse hoc lumen, cujus ultimus finis et vsus sit illuminare tantùm, nec ulterius præstare qvicqvam (qvæ sententia hu- [catchword: milior]
[42/1/20B]

milior est, qvàm ut Viris doctis conveniat) vel certè nullum esse lumen, cui non conjuncta sit aliqva facultas, virtus, seu tinctura, qvæ illi sit propria: qvo concesso, discemus utique, lumen qvodque peculiarem habere indolem, nec non tincturam et colorem proprium, virtutemque & facultatem suam specificam: et pro ratione ac numero diversorum corporum lucidorum, diversas esse proprietates, tincturas, et facultates; et qvemadmodum stella differt.à stella ratione gloriæ & splendoris (secundùm Apostolum) ita qvoque Stella & Planeta qvivis differt ab altero virtute, colore, tincturâ ac proprietate. Ac proindè eximias illas stellas, et Planetas, qvi in æthere visuntur, non esse nobis aspiciendos ut inertia, et virtute Vacua corpora, quasi candelarum instar accensa tantùm et oculis nostris exposita forent; sed ut corpora plena motûs proprij, nec non peculiaris operationis et vitæ. Qvandoqvidem Sol non illucet modò Planetis cæteris; sed vivo calore suscitat ac stimulat motûs, facultates & vires cuilibet eorum proprias. Qvamobrem respectu angulorum, qvos efficiunt cum Sole, et prout Magis vel minùs illuminantur ab illo; nec non prout eodem tempore rectiùs vel obliqviùs, longiùs vel propiùs positi sunt respecti nostri; oportet vt effectus facultatum, virtutum & tincturarum, qvibus præditi sunt, magis vel minùs à nobis sentiantur.
     Qvintò, qvod attinet ad modum, qvo Planetæ trans- [catchword: mittunt]
[42/1/21A]

mittunt has proprietates et vires, qvibus alia corpora afficiunt, nihil sanè postulatur vel reqviritur, qvod hominis captum aut fidem superet; siqvidem,
  1. Non asserimus ullam proprietatem, operationem, virtutem aut vim transmitti ab aliqvo dictorum Planetarum, nisi qvæ descendit cum illius lumine, et est ejusdem luminis proprietas realis.
  2. Nemo mortalium existimat, lumen alicujus Planetæ, vel ipsius Solis refringi, vel alio qvovis modo debilitari aut impediri[altered] ab æthere (sive substantiâ illâ, qvæ spatia inter Planetas interjecta replet) dum illum trajicit; sed directè & sine ulla refractione descendere usque ad nostram atmosphæram.
  3. Sed enim qvicqvid recipitur ab atmosphæra, idem qvoque recipitur à tenui & subtili aere, qvi est atmosphæræ contiguus. Qvare necesse est hunc aerem omninò aptum esse, qvi moveatur, stimuletur, alteretur, & imprægnetur, ab his proprietatibus[altered], virtutibus atque luminibus, singulas ejus partes penetrantibus.
  4. Non aer modò obtenuitatem ac subtilitatem suam aptus est penetrari, moveri et alterari à Planetariis hisce virtutibus ac luminibus; sed & spiritus nostros ac cæterorum omnium<TRANS SWITCH="2"></TRANS> corporum<TRANS SWITCH="1"></TRANS> necesse est æqvè pati impressionem qvandam ab iisdem luminibus, nec minùs oportunos esse alterationi, motui, agitationi, & infectioni ab illis suscipiendæ, atque aerem ipsum: Qvin potiùs, ut spiritus nostri propiori cognatione analogi sunt lumini, qvam aer; ita pro- [catchword: niores]
[42/1/21B]

niores qvoque sint et faciliores ad recipiendam impressionem oportet. Qvod si igitur Spiritûs nostri ac cæterorum corporum mixtorum omnium alterari possunt, immutari, moveri et impressionem recipere à superioribus corporibus, illorumque proprietatibus, cùm spiritûs hi sint unicum principium energiæ omnis facultatis, virtutis et vitæ in qvibuscunque inveniuntur corporibus: fieri certè nullo modo potest, ut alterentur & immutentur spiritûs, qvin alteratio simul accidat in ipsis corporibus. Ac proindè arctiores virtuti, operationi, ac potestati superiorum corporum in inferiora, limites vel termini assignari non possunt, qvàm qvi desinant tandem in ipsis corporibus.
  5. Confirmaturus hoc ipsum & probaturus ulteriùs respectu saltem nostri, proponam Tibi considerandos affectûs nonnullos, qvi sæpè accidunt hominibus aeris solius operâ, ut convulsiones, spasmi, flatûs, resolutiones nervorum, defluxiones, qvorum non pauci ad extremum usque vitæ durant, qvique multis qvandoque acerbis cruciatibus infestant hominem, nullo interim deprehenso excessu notabili caloris aut frigoris in aere, unde nec ad ullam in aere causam referri qveant, nisi ad virtutem harum proprietatum et operationum cælestium corporum, de qvibus nobis sermo est. Atque hoc communis experientiæ arbitrio committimus.
     Postremò: Qvemadmodum Sol, dum illucet Planetis cæteris, non lumine modò perfundit illorum corpora, uti diximus; sed præterea qvoque facultate, [catchword: virtute]
[42/1/22A]

virtute & activitate suâ, qvâ præditus est, suscitat, erigit ac stimulat proprietates et dispositiones qvæ stabulantur in singulis variæ ac diversæ, qvò efficaciùs ac vividè magis ad nos propagentur: ita qvoque credere oportet comparatum esse cum hoc nostro Planeta, qvæ est Tellus, qvæ non modò illuminatur, & fæcundo calore fovetur à facultate, virtute & influentia Solis; sed propriam qvoque virtutem Magneticam & Planetariam fermentari sensit, stimulari, agitari & excitari, qvam retorqvet unàcum reflexo lumine Solis, & cum hac magnetica et Planetaria Telluris proprietate, qvam Sol stimulando irrîtat et erigit, suscitantur unà seminales dispositiones, odores & fermenta, qvæ regioni cuique peculiaria in sinibus ac locis propriis delitescunt et pariter remittunt atque diffundunt per aerem qvalitates varias, et pro Natura qvodque sua diversas, cùm benignas & gratas, tùm vero malignas, congelativas & septicas. Hinc igitur concludimus, licet aeris temperamentum, dispositio & qvalitas in genere consideranda sit ratione motuum, influentiarum & aspectuum superiorum corporum: attamen particularis salubritas vel insalubritas alicujus loci, mala dispositio aeris vesperi noctu, manè, qvibusdam in locis magis qvàm alibi notanda; abundantia pluviarum, procellæ, siccitates & aliæ tempestates alicui regioni peculiares, neque in aliis finitimis perindè observandæ; omnia hæc accepta ferenda hisce odoribus, vaporibus, et exhalationibus, qvæ virtute Solis vel aliorum Planetarum eliciuntur, è peculiaribus suis sedibus in aerem è sinu ipsorum Planetarum.
[42/1/22B]

Atque hoc modo tetigi, qvâ datum fuit, solutionem omnium phænomenon, qvæ comitantur hanc materiam, qvæque in mentem mihi venire potuerunt.
     Qvæ si omnia vera sunt; tàm certè negligere penitùs physicum hunc usum, et considerationem motûs horum corporum, vel rejicere propter superstitionem, qvæ illi adhæsit, vel omni curâ & scrutinio ulteriori destituere tanqvam rem indagine nostrâ prorsùs indignam, id vero non minùs peccatum sit in alteram partem, & error, qvi reprehensionem inter viros doctos effugere nullo modo debeat.
     Non exspectabas, sat scio, me descensurum ad defensionem adeò particularem Astrologiæ, neque id propositum mihi fuerat ab initio, cùm inciperem hanc epistolam, neque nunc sanè animus est, mihi probandi qvicqvam ulteriùs, qvàm qvod propriè & forsan necessariò cadat in contemplationem Philosophiæ Naturalis; qvandoqvidem multa svadent profectò, ut credam, modò Theoriæ Planetarum exactè adeò constitutæ forent, et tàm perfectè & solidè demonstratæ ut certi esse possemus, nos rectè intelligere locum, cursum et positum uniuscujusque istorum corporum in cælo: tùm fore, ut doctrina hæc reliqva de physico illorum usu, nec non pretium illius ac valor, extensio, dignitas aut vilitas citò seipsam proderet ac confirmaret evidentiâ suâ, ut testimonio domestico, præsertim si cui libeat hunc laborem sumere, ut motus hosce in usum privatum calculo subducat ad Meridianum, ubi degit, ac deindè comparet hos [catchword: cum]
[42/1/23A]

cum observationibus propriis circa vicissitudines aeris, et mutationem ejus in dies singulos: qvæ res procul dubio qvemadmodum viam patefecit antiqvis efficaciam illorum deprehendendi (dum inqvam, observationes hujusmodi constanter acqvisitas in Diarium referebant) ita si repeteretur hoc nunc denuò et concinnaretur primùm Historia qvædam vel Diarium Observationum circa tempestates & vicissitudines aeris omnimodas, ac deindè rationarium locorum, motuum, & aspectuum, qvos corpora coelestia qvotidiè suggerunt, & qvoties ista inter se congruunt, vel nonnisi dubiè consentiunt, vel planè dissentiant, id qvod necessariò indè colligi poterat, adnotaretur; futurum utique erat, ut in re maximi momenti, qvoad facultatem et usum illorum physicum, delectatione pariter et fructu mactaremur non pænitendo.
     Et commoditas hujus rei quoad Oeconomica nostra, et civilia negotia, in colendis agris & hortis, nec non medicinâ faciendâ, & ad producendos multos effectus alios planè stupendos, fortassè non æqvè credi vel discerni potest nunc, qvàm si planum aliqvod hujusmodi fundamentum jactum, et demonstratio virtutis horum corporum generatim substrata foret, qvod, ut mihi videtur, tanto alacriori animo suscipere debebamus, qvanto ad eam rem instructiores sumus, qvàm ulla ætas superior, propter inventum nostro seculo eximium illud & rarum instrumentum, qvod Thermometrum appellamus.
     Et certè, cùm recogito, qvomodo res maximi monenti persæpè dependeant à vulgaribus admodùm Observatio- [catchword: nibus]
[42/1/23B]

nibus, et qvod summæ utilitatis res primordium fere capiant à communibus exiguis et proletariis experimentis; nolim eqvidem qvenqvam mortalium, cui suppetat otium, tempus et oportunitas, existimare negotium fore exile aut tenue, si occupetur in colligendis observationibus hujus generis; qvandoqvidem commendationem multò majorem meretur, si qvis conservet historiam sui temporis, vel in hujusmodi saltem vicissitudinum observatione, qvàm si dicat oblatâ qvâvis occasione; hoc tempus esse calidissimum, qvod unqvam viderit, hoc rursùs frigidissimum, hoc autem pluviis abundantissimum, hoc denique horæ anni omninò maximè vel minimè conveniens, cùm tamen fortasse non sit ita.
     Ac licet aliud nihil præstarent Observationes hujus generis, saltem conducerent multùm ad perficiendam Historiam Naturalem cujusque loci, qvemadmodum colligere licet ex Authore illo doctissimo, qvi scripsit Historiam Naturalem Brasiliæ, qvique ut probaret non modò habitabile esse illud Clima & regionem, sed & saluberrimum, exhibuit nobis temperiem aeris qvotidie, & multis annis continuis à se observatam, et consentientem cum eâ, qvam nos salubrem existimamus. At vero si qvis occiperet peragere accuratas Observationes amplorum & exactorum ope Thermometrorum,in diversis conclavibus collocatorum, vel decenti qvodammodò aeri ipsi expositorum; multò qvidem nobiliùs hoc institutum foret, et utiliùs longè, qvàm Si vulgari tantùm modo & viâ administrarentur.
     Duo eqvidem, si accuratè hoc perageretur, collocatis amplis et exactis vitris, iisque pluribus, vel unà, vel ad commodam à se invicem distantiam.
[42/1/24A]

Si qvidem dolendum est profectò, neque enim possum, qvin de hoc mecum ipse qverar, qvod inde à prima horum vitrorum inventione nemo exstiterit apud nos, vel usqvam alibi, qvantum rescire potui, qvi ad usum aliqvem notabilem illa adhibuerit (nisi fortè ut ornamenti loco suspendantur in conclavibus) cùm sint non pauca, qvæ ad omnimodam illorum perfectionem, meritò desiderari possint. Nam
  1. Nemo dedit nobis hactenùs proportionem optimam inter diametrum capitis, & diametrum corporis sive cylindri, licet hæc reverà prima sit consideratio, & ad usum hujus instrumenti maximè necessaria; etenim qvantò cylinder major, & caput minùs fuerit; tantò segnior & minùs perceptibilis erit alteratio et motus aeris: contrà, qvò amplius caput, & tenuior cylinder fuerit, eo celeriùs atque subtiliùs discernetur et apparebit qvævis exigua differentia aeris: qvorum utrumque cùm extremi cujusdam sit capax, debebat utique ad certam qvandam mediocritatem necessario redigi atque adstringi.
  2. Admissâ mediocri seu convenienti proportione inter duas hasce diametros, qvalis est 1. ad 16, vel 1 ad 24; proximo loco desideramus proportionem maximè idoneam longitudinis cylindri; qvam dubio procul variare oportet, prout variata fuerit proportio diametri; si qvidem tenuior respectu capitis sui cylinder reqvirit majorem longitudinem, sicut amplior cylinder minorem.
  3 Nullum vidi hactenus cylindrum probè divisum in gradus, qvorum non nisi 12 vel 16. reperiun- [catchword: tur]
[42/1/24B]

tur in vulgaribus Thermometris, cùm ad capiendas observationes accuratas reqvireretur divisio in 360 minimùm partes, qvanqvam meo judicio nec à ratione nec à praxi abhorreret, si qvod divideretur in 1000 partes, tribuêndo saltem 10 gradus unicuique pollici, qvæ divisio inusitata non est: hujusmodi enim aliqva multò rectiùs patefaceret non exiguas modò sed magis subitaneas et notabiles mutationes aeris (qvarum usus est præcipuus) qvam ulla alia vulga hodie recepta.
   4. Licet in his vitris nullus liqvor usurpari debeat, qvi congelari possit; nihil tamen certi habemus, qvi tandem liqvores aptissimi sint ad experimenta hæc accuratè peragenda, utrum ii; qvibus familiare est attrahere qvodammodò aerem atque ita conservare seipsos ut minimùm in pristinâ qvantitate, sicut oleum sulphurus per campanam, oleum vitrioli, liqvor salis tartari &c; An secundò, qvorum partes sunt tenuissimæ, subtilissimæ, et Naturæ aeris proximæ, qvalis est spiritus vini, spiritus terebinthinæ bene rectificatus, et, prout usus postulat continuò supplemento restauratus. an tertio hi, qvi sunt Naturæ mediæ, ut spiritus aceti vini acerrimus,an quartò loco horum, et propter hæc non sit optimum adhibuisse tantùm argentum vivum probè repurgatum.
     Atque hæ conditiones singulæ ut necessariæ sunt, & debebant primùm diligenter & certò determinari, ita non nisi præcedaneæ sunt experimentorum ipsorum.
[42/1/25A]

     Qvare in peragendis experimentis ipsis conveniens erat, primùm ut plura Thermometra ejusdem proportionis, longitudinis, ac divisionis, qvoad cylindros suos, omnibus modis et qvantum fieri potest congruentia, reponerentur unà in eandem thecam, eodem vel diversis liqvoribus impleta. Secundò: ut harum thecarum plures collocarentur in alijs atque aliis conclavibus, et nonnullæ exponerentur aeri ipsi sine medio, ita tamen ut convenienter defendantur à radijs actualibus Solis, et injuria procellarum, imbrium[altered], & ventorum.
     In historia ipsa non potest ulla cura aut diligentia esse nimia, ne fortè spiramenti aer, vel rima parietis, aut januæ, halitus virorum, & similia accidentia interveniant ad frustrandum observatorem; ideoque his omnibus sollicitè & circumspectè occurrendum.
     Argumentum hujus historiæ esse poterat, Proportio inter calorem diurnum & nocturnum, qvando constans est temperies aeris, consensus vel dissensus motuum aeris cum motibus superiorum corporum corporum, qvoties tempestas est incerta, varia atque inconstans; efficacia vel non-efficacia horum in prædictione ventorum & imbrium; dispositio peculiaris aeris, tempore tonitruum, uredinis, flatuum, præcipuarum eclipsium & conjunctionum, et multa alia hujus generis, qvæ ingenioso, industrio & intelligenti cuivis ultrò occurrent.
     Non digrediat nunc eò usque ut narrem Tibi qvid præterea præstari posset ope excellentis hujus instrumenti, qvandoqvidem id non est nostri Instituti: atta- [catchword: men]
[42/1/25B]

men certum est, qvod Drebellius, Mechanicus ille doctissimus, & planè singularis, ope hujus Instrumenti construxerit horologium automatum perpetuum, qvod constanter indicabat & horam diei, et cæteros motus cælestes; construxerit qvoque instrumentum Musicum automatum, inveneritque fornacem, qvam ad gradum caloris qvemlibet gubernabat: utrum vero hæc obierint unà cum ipso, an qvousque meditationes aliorum hæc prosecutæ sint, modestè refero ad inqvisitionem magis otiosam. Qvin si qvid hujus rescire potes ex qvoqvam eorum, qvibuscum Tibi necessitudo & commercium intercedit literarium; gestio sanè audire et discere qvicqvid illud tandem sit, qvod pertineat vel ad ampliorem usum et experimenta, qvibus parvi hujus, sed eximij Instrumenti commoditas enituerit; vel ad ulteriorem declarationem, [ventilationem MS edge] aut discussionem Theoriæ Planetarum; vel ad facultatem denique & usum horum corporum physicum, qvem hoc loco breviter delibavimus.