The Hartlib Papers

Title:Letter, John Jonston To Hartlib, In Latin
Dating:26 December 1634
Ref:44/1/9A-B
[44/1/9A]

         Salutem et officia.
Paucis ago, nec quicquam, cuius non ante fecerim mentionem   Cygni an haberi possint? quanti libri de quibus scripsi: Quid Dominus Rouse responderit: totum est quod peto. Addo. Quid responsi, tum a Domino Riche, tum a Comite Carleolino. Metuo quidem, ne nimis sim molestus Tibi homini occupatissimo. Sed quid agas? Fiduciæ Tuæ peccatur, quam prolixa benevolentia conciliasti. Reculas nostras incolumes recepimus; sed tardè. Sat tamen citó si sat benè. De Domino Comenio ne verbum quidem; imo ne syllabam Lesna habeo. Metuo ne multis id acciderit, quod mortalitatem tandem manere solet. Campanella huc venit ex Italia profugus, quem hisce diebus invisam: & quid ille vir gerat, si primo colloquio percipere potero, scribam. Est jam LXX annorum. Gratissimum facies, si mihi Iudicium ipsius scriptorum transmiseris. Prodiit etiam hic nuper Lutetiæ paradoxus de Lapidum origine sed gallicè, quem in linguam Latinam exercitij gratia transferre potero. Subsequentur plures ejusdem Authoris de bituminibus sale sulphure.&c Virum hunc forté allocutus sum. Est autem nostræ religionis. Medicus & doctus. Si quid apud vos pendet singulare, qso certior fiam. Non malé pones officium in hominem, qui se dicit
                        Tuum totum
                             II. MD.
Lutetiæ 26 Decembris 1634.
Adjunctas ut Domino Hunniadi transmittas
quam primum peto. Sunt enim alicuius momenti.
Literæ cum nonnullis quas apud Te discedens
Londino reliqui, nondum Lugdunum pervenere. Si
penes te adhuc sunt, vel ad me mitte, vel Londinum.
Nec obliviscaris meæ Historiæ quæ sine Isofanio reputo;
nec sine jactura magna perdam si perierit. Quod Deus avertat.
  Iam enim 60 Coronatorum pretium pro illa habeo.
[44/1/9B]

               A Monsieur
         Monsieur Samuel Hartlieb
                    a Londres
                  a Dukesplace
       par amÿ que Dieu garde