The Hartlib Papers

Title:2 Copy Letters, Nicolaus Mercator To Jacobus Usserius Armachanus
Dating:14 March 1653/1654
Ref:56/1/2A-9B:   2B, 3B, 4B, 5A, 6B, 7B, 8B-9B BLANK
[56/1/2A]

   Reverendissime atque illustrissime Domine.
Duo sunt spectanda in Cÿcli cujusque inventione, primum congruentia cum motibus, coelestibus et alterum commoditas; quæ quidem ambo ea industria temperandæ veniunt, ut neutrum alteri deroget, sed periodus evadat utroque commendabilis. Secundum hæc facile pronunciatur de præstantia cujusque periodi. Nam julianus quidem annus Gregoriano multo commodior, sed minus accuratus est; unde certamen etiamnum hodie viget uter utri præferendus sit, cum uterque suum commodum [habeat? altered] adverso incommodo junctum. Apparet [autem?] [Greek: Tes akri theias] habita ratione potius quam facilitatis, Gregorianam periodum [Tetraeteridj? altered] Iulianæ a multis [prælatam?] fuisse, quamvis centuplo majorem. Quod si igitur Hebdomecontaeteris inceniatur Triacontatrieteride non paulo accuratior; propter hoc ipsum præferetur, quamvis duplo et octavii propemodum parte major: Præsertim cum longe infra Tetracosieterida subsistat, cujus partem sextam non multum excedit, ætatis humanæ modulo contenta, quam Solon apud Herodotum 70 annis circumscribit. Sed accuratiorem esse Hebdomecontaeterida, probo ex Tabulis, quotquot post exquisitas Tÿchonis observationes prodierunt in lucem. Nam Solstitium hÿbernum verum, currente Periodi Iulianæ anno 714 incidit secundum Parisinas, Lansbergianas, Philolaicas die 20 Ianuarÿ: Deinde anno post Christum currente 5000 bruma secundum easdem, nec non Rudolphinas atque Danicas, congruit 17 Novembris. Anni tropici interjecti sunt novies mille, dies autem 3287186. Atqui totidem dies colligunt ætates 128 et anni 40, hoc est, anni IXM. civiles nostro modo in Hebdomecontaeteridas tributi. Verum triacontatrieterides 272 et anni 24, constituentes et ipsæ annos IXM, continent dies solum 3287182. Ergo IXM annorum spatio triacontatrieteris[altered], quatriduo solido deficit a coelestis annis quantitate exacta. Tetracosieterides autem 22´ numerant dies 3287182´. Vnde patet meum Cÿclum et Gregoriano et isto 33. annorum perfectiorem esse. Nam et æquinoctium vernum verum anno post Christum 2001 contingit juxta Rudolphinus, Parisinas, Philotaicas die 7. Martij; et rursus anno post Christum 9001 juxta easdem die 16 januarij. Anni intercedunt 7000 tropici, dies autem 2556700: Totidem vero dies constituunt nobis centum ætates præcise. Sola igitur periodus LXX annorum inventa est, quæ inde a condito mundo, et ab hoc tempore porro referret solem quotannis eodem die ad initium Capricorni; sola, quæ æquinoctium vernum verum dies stato affixum retineret in posterum per tot annorum millia. Nam Gregorianæ rationes, quemadmodum et Triacontatrieteridis, VIIM annorum decursu a coelo aberrant integro fere triduo; Quod in Gregoriana periodo eo minus ferendum videtur, quo ipsa est prolixior, quippe quæ vix ter vel quater replicari possit, quin errorem continuo sensibilem incurrat. Vt taceam, quod ipsa in[catchword: tercalandi]
[56/1/3A]

tercalandi tarditate minus prompte subveniat necessitati restitutionis; Causa vero istius [aberrationis MS torn] manifesta est motus apogæi Solaris; Nam vestræ rationes quantitatem anni mediam exprimunt, meæ veram. Illa semper manet eadem, undecunque annum ordiamur: Hæc alia est, si initium repetamus a bruma; alia si ab autumno. Nos Romanorum consvetudinem probantes auspicamur annum civilem a bruma, quam Calendis Ianuarÿ, et æquinoctium vernum, tanquam anni Lunaris et Ecclesiastici metam, Calendis Aprilis affigimus. His igitur duobus cardinibus, rationes anni adstringendæ fuerunt, ut Congruerent ipsi brumæ quidem inde a primordio rerum, propter insignem utlilitatem, quam hæc anni forma Chronologiæ præstat; æquinoctio vero non nisi in futurum ut celebritati Paschali consuleretur. Quid enim? annon Concilij Nicami temporibus æquinoctium a Patribus in XXI Martij die defixum fuit, ita ut propter Iuliani quadrantis [Greek:anomalian ] XX. et XXI diem occuparet? Quemadmodum loquitur Petavius lib: V de doctr. temp: cap: 3. Deinde cum ad Nicænam stationem æquinoctium medium (cur medium docet potius, quam verum nihil video) revocari placuisset, decem dies prætereundi ac[altered from ad] dissimulandi fuerunt. Verine æquinoctij est Nicæna illa statio, an medij? Vel potius, quænam est Nicæna statio? annon XX ac XXI dies Martij? Atqui huic stationi non medium æquinoctium congruebat Nicæni Concilij tempore; sed verum. Cumque emendatio Gregoriana ad XX ac XXI. diem Martij revocarit æquinoctium verum, non medium; Cur obsecro, adscita quantitate anni media potius quam vera, dilabi rursus patitur æquinoctium verum ab illa statione, quam affectaret tantopere? nam ad retinendum in statione æquinoctium verum, opus est quantitate anni vera, quæ a media, si fixus esset Apogæus, nulla re differret; ac[altered from ad] nunc VIIM. annorum spatio divertit propemodum triduo: Quandoquidem apogæum moveri evincunt inter alia antiquissimæ tres eclipses Babÿlone observatæ, Archonte Athenis Phanostrato, et anno proximo post eum Evandro, quarum intervalla nisi quatuor vel quinque horis abludunt a vero, quod non puto quenquam existimare velle, necesse est, ut apogæus moveatur; Seu recte assignata fuerunt, ut hæserit istis temporibus circa priores partes Geminorum. Perspicuum est igitur, qua ratione quæstio de Solaris apogæi motu huc pertineat, et quod Cÿclo meo LXX annorum nullus detur accuratior: Superest ut commodior quoque ostendatur isto 33 annorum. Nam per ætates supputare tempora, perquam oportunum est, nec infrequens Divinis oraculis, quæ non solum exitum Israelitarum ætatibus; sed ætatem hominis LXX annis; et LXX annis sabbathum terræ sanctæ; et totidem annorum [catchword: hebdomadibus]
[56/1/4A]

Vnctionem Messiæ præfiniunt. Proinde, quemadmodum Hebræorum Iubilæi septies [septenis MS torn] annis distinguebantur: ita nostra ætas septuagenis, et Cÿclus feriarum septies septuagenis annis absolvitur. Imo si Matthæus Evangelista præcipuas mundi ætates generationibus distinguit, atque in eo septenarium numerum affectat: licebit et nobis mundana tempora ætatibus metiri, et septenarium sacrum sponte oblatum amplecti, qui Naturæ humanæ familiaris est adeo, ut non solum integram nostram ætatem coronet, sed in partes digestam insuper Climactericis insigniat. Deinde promptum et facile est cuilibet in Arithmeticis leviter versato progressionem septuagenarij numeri memoriter continuare; quod in 33 annorum periodo vix procedat; Quemadmodum et distributio cujuslibet annorum summæ multo facilior est in Hebdomecontaeteridas, quam in triacontatrieteridas: nam æque facile est multiplicare vel dividere per 70 atque per 7, nec minus facile per 7 atque per 4; quare [operandi?] facilitate Cÿclus septemorius vix cedit ipsi quatuor annorum periodo. Ac licet ex 33 et 37 annorum Cÿclis componatur meus LXX annorum; hujus tamen, utpote rotundi, observatio commodior accidit imaginationi, quæ naturaliter non acquiescit prius, quam imparem numerum multiplicando ad rotunditatem perduxerit. Postremo, quanquam periodus feriarum [Greek: apokatasatike] sequitur ultro Cÿclum LXX annorum, etiamsi nemo illud curet, adeoque nullam prolixitudine sua difficultatem parit; tamen absque hoc foret, periodus septem ætatem non tantum æque facile, sed commodius etiam, sive per literas conservatur, sive traditione propagatur, atque ista 231 annorum qua videlicet [Greek: enaiathetotera?] atque ideo corruptioni vel abolitioni minus oportuna est. Hisce, o decus ingens Angliæ, velificari in præsens debui sublimi tuo favori, quo ut porro asspirare meis studijs digneris, supplex oro.
Hasniæ: Martij 4/14    Reverendissimi atque illustrissimi
1653/4                          Domini mei
                            Devotus Cultor
                           Nicolaus Mercator./.
Viro Reverendissimo Domino Iacobo
Vsserio Armachano, Domino suo
qua per est observantia colendo.
               Londinum/.
[56/1/5B]

   [Hand Z: Merchant]
[56/1/6A]

[56/1/7A]

[56/1/8A]

[another copy of the same letter]