The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin:    
Dating:1656
Ref:56/1/43A-B
[56/1/43A]

Magnifice et Amplissime Vir,
Dices nunc mihi; Quid egisti tanto tempore? an tempus est aliquando nostri meminisse? ego verò et meminisse Vos mei, quod ex literis ad communem nostrum Hirschmannum datis intellexi, gaudeo, et meis conatibus favere, mihique ex animo cupere, ex ante factis satis persuasum habeo, neque enim istorum, si vel ingratus sim, oblivisci possum. Hoc saltim doleo, deesse facultatem, quâ votis vestris respondeam. Mihi quoque bonæ horæ multæ, quin potius omnes, malè pereunt; sed est animi fortis, etiam illud ferre. Cæterùm manebo hîc, opinor, donec aliunde spes melior affulgeat. Interim cupio scire; an prodierit opusculum Domini Wardi, cujus mihi spem videndi fecerat. Illustrem Dominum Brereton, nec non generum tuum, Virum optimum, salvere plurimùm jubeo, meque Vobis diligenter commendatum cupio. Raptim Lutetiæ die Sabbathi anno 1656.
                               Vester humilimus
                                     Mercator.
Astronomica nostra propemodum
affecta ad umbilicum deducere
non licet. Paucis pagellis efficerem,
ut tabulis omnibus Astronomicis,
quarum moles est hodie non exigua,
in perpetuum carere possemus. Sed
committo ista Deo et tempori. Valete!
[56/1/43B]

          For my much honoured
          Friend Mr Samuel
          Hartlib, at his house
          at Charring Crosse/.
               Westminster.