The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin
Dating:[9?] June 1657
Ref:56/1/63A-B
[56/1/63A]

Magnifice Hartlibi,
Ex quo redditæ mihi sunt vestra 18 Maji scriptæ, paro me seriò ad iter, ac licèt unâ forte die quis credat expediri potuisse, quæ me morantur, evaserunt tamen illi dies tres vel quatuor. Cras igitur, annuente Deo, hinc egrediar, quod paucissimis significandum duxi, ne penderetis animo, aut exiguam hanc moram ægrè ferretis. Quod restat, gratias Tibi, et Illustrissimo Brereton, quibus obstrictus sum un perpetuum. Sunt alij Viri egregij, qui similem conditionem non recusarent, utpote Dominus Borel, quem Te præeunte salutare mihi contigit. Is veniet in Angliam itidem [vocatus? hole in MS], ut ego, quemadmodum mihi retulit Mauritius nostras, quo de antè scripsi.
Videor mihi tranquillitatem nacturus, ut tandem aliquando fruar me ipso, nam suave est bonæ arbori multos fructus ferre, quod vel ex Scripturis sacris liquet. Unum nunc opto, ut quam optimè valeas Tu, quem nunquam oportebat mori; sed quid dixi? Non morieris, sed vives in æternum. Vale igitur et fave
  Parisijs 27 Maji/9 Iunij 1657
                                   Servo tuo humilimis
                                     Nicolao Mercatori.
[56/1/63B]

          For my much honoured
          Friend Mr Samuel
          Hartlib at
               London
            at his house at
            Charring-Crosse/
          <another hand: [9d?]>
[seal]