The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin
Dating:30 September 1657
Ref:56/1/79A-80B: 80A BLANK
[56/1/79A]

Magnifice Domine Hartlibi,
Cùm proficiscatur aliquis ex nostris Londinum, obtinui, ut cum illo mitterem, quod postulat Dominus Rochefort; nimirum curatum est à familiari quodam nostro, ut accipiat 5 istas libras, quas postulat, à quodam habitante Londini, cui nomen Mr Robert Vÿner, otherwise Mr Smithier at the Vÿne in Lombard=street by Order of Mr Orlando Gee; quare rogo, ut Dominus Rochefort haut gravetur istum Mr Smithier convenire in dicto loco, et apud illum nomen suum profiteatur, dicatque sibi by Ordre of Mr Orlando Gee numerandas esse quinque libras; nam perscripsit ad dictum Smithier noster Mr Gee, ut Domino Rochfort postulanti illas solveret; itaque si quando libeat petere, habebit; et meminerit apud istum Smithier chartulam relinquere, quâ fateatur sibi meo nomine (Nicolai Mercatoris) à Mr Gee per dictum Smithier solutas
[56/1/79B]

fuisse illas quinque libras, quas à Monsieur Gerhardo Treschovio mutuò acceperam. # <left margin: # idemque significet Domino Treschovio per literas.> Tu verò, integerrime, me excusabis, qui te semper meis tricis onero; sed bonitas tua et charitas, ut experior, non defatigatur, ipsa sibi merces. Quàm vellem opusculum meum Chronologicum, vel immaturum protrudere! sed adhuc deliberandum est. Doleo saltim, quòd neminem habeam sincerum, et intelligentem, quîcum conferam; nam difficile <est> alterutrum horum seorsim invenire, nedum utrumque in uno homine: quare omnis consultatio et deliberatio mihi mecum instituenda est. Vale et Salve à
                          Tuo
 Petworthi 30 Sept.         Nicolao Mercatore
    anno 1657.
[56/1/80B]

               For his very much
               honoured Friend
               Mr Samuël Hartlib
                         at
                      London
                   near Charring=Crosse/
[seal]