The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, Pastors & Professors Of Transylvania To Archbishop Of Canterbury, In Latin
Dating:7 February 1634
Ref:59/10/151A-152B
Notes:For recipient see 59/10/1.
[59/10/151A]

                                       [right margin: 27]
         Gratia, et pax à DEO patre nostro, et
Domino Iesu Christo.
Reverendissime in Christo pater, idem ferè in Ecclesiâ, quod in navi usu venire solet. Quemadmodum enim hìc vento secundo remiges, et classiarij non usquequaque sollicitè sua obeunt munia; at verò si
    Una Eurusque, Notusque ruant, creberque procellis
      Africus, et vastos tollant ad littora fluctus,
tum demum certatim sua quisque faciunt officia: sic[altered] ibi, quoties DEUS concedit suis grata halcyonia , sopor quidam, ac torpor illis obrepit. At ubi persecutionum fluctus ingruunt, remiges sacri, siue in prorâ, siue in mediâ navi, sive in puppi, nihil non faciunt, quod spectet ad istum Christi naviculam in portu sistendam. Cujus quidem rei luculentum exemplum in Ecclesiâ Reformatâ superioris, et hujus nostri seculi se offert. Nam illic rebus
[59/10/151B]

extra periculi aleam constitutis cæperunt classirij, remiges, proretæ, et Legati classis in utramque quasi aurem stertere, sociasque aliorum operas minimè requirere; imò naviculam istam intentissimis<intestinis> odiis perforare: hic verò, quia Naupegus, et Nauclerus Christus suos ministros ex veterno isto excitavit, immissâ sævâ bellorum tempestate, tandem aliquando evigilârunt, et exemplo discipulorum Christi Luc.5,7. periclitantium mutuas operas implorare aggressi sunt. Hoc inter alia intellectum est nobis ex iis, quæ Reverendus, et Clarissimus Vir Iohannes Duræus, Symmista noster dilectus de pacificationis Ecclesiasticæ Negotio ad nos transmisit. Quæ cum primum vidimus, et uti par est, expendimus, non solum, qualecunque nostrum consilium hac super re cum ipso, et Theologis quibusdam Brittannis communicare voluimus, sed etiam à T. R. D. primas Reverendissime,
[59/10/152A]

per quicquid possumus contendere, ut hoc Unionis sanctæ Negotium pro suo erga DEUM, et Ecclesiam Zelo promovere sustineat. Quocirca pater Reverendissime per DEI gloriam, per Amorem Iesu Christi, per Sanctorum [right margin: NB] communionem T. R. D. obsecratam imus, ut pro suâ pietate, quâ pollet, et gradu, in quo per DEI gratiam collocata est hanc sacrorum Argonautarum navigationem quàm calidissimè commendet Regi suo, utpote fidei Defensori, et ipsi Author, atque Hortator sit, ut Iasonis instar reliquos Evangelicos Reges, principes, Respubli, ceu LIV Duces hujus expeditionis ad aureum sacræ unionis vellus asportandum excitare, animare, consociare quàm fortissimè dignetur. Faciet hac in re Rex Serenissimus, quod decet hujus navis patronum. Faciet T. R. D. quod sacrum celeusten facere Christus jussit. Et ita DEUS nobis remos impellentibus, et rimas naviculæ
[59/10/152B]

obstruentibus ex alto benedicet. Hunc ex intimis animorum nostrorum sensibus veneramur, ut T.R.D. largiatur vegetam senectam, ac sanctos labores bono Ecclesiæ felicitet: nostras denique meditationes super pacificationis Negotio [left margin: NB] accuratæ ipsius censuræ submittimus. Datum Albæ-Iuliæ 7 Feb. Anno 1634.
          Reverendissimæ Dignitati Tuæ
               Addictissimi
            Pastores, et professores in Transylvaniâ.