The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, Henning To [John Dury?], In Latin
Dating:undated
Ref:5/14/1A-2B: 2A BLANK
[5/14/1A]

Venerandi in Christo Patres.
Quia literarum incredibilis amor hanc confidentiam meam commendat, in laude potius est quam vitio. Hactenus propitium quoddam numen misertum est quærelarum mearum, et vulnus à statu calamitosiore studijs tenellulis inflictum, opera medicantium coalescere velle videtur. Potissimum homines Patrij suadere mihi obstinatius, ut inerti vitæ subderem corpus, utque animum, quo excellentius nihil datum Mortalibus, eadem simul opera enervarem. Meritò hoc ipsis negavi: quia injustum esse censeo, sic animum subjicere corpori, ut decus illud suum et majestatem ingenitam amittat. Ita ergo in vanum abijt hic quidem ictus. Alius nunc non minus bonis ingenijs infestus comes (vocamus PENIAM) certamen movere incapit. Et hæc est fateor, quæ me sub gratissimo literarum onere aliquando dolentius ingemiscere facit, et in cursu ad Virtutem detinet. Quomodo enim fieri potest [Greek: ta kala prattein [achorecheton?] onta]. Si quis his bonis externis destituatur, [Greek: ouk ek paneudaimonikos]: felicitatis quippe splendor in eo obscuratur atque inquinatur. Ita est quidem; qui virilius philosophantur inter vera bona, externa non numerant: sed quotusquisque hodiè non cuivis lubentius quam excellentissimæ virtutis majestati assurgit. Vester tamen animus non sic vitiorum contagione spurcatur, quod me inprimis movet, ut fortunam meam vobis coloribus vivis depingam: Quæso igitur animadvertite. Id operam maximè dabo, qui cum mea salute verser olim im domo Dei: CHRISTIANOS decet, calcar addere in hoc sponte imminenti. Idem annus utrumque mihi Parentem eheu! abstulit; Genitore dum viveret, in Ecclesia Hanoviensi Germanica Antistitis munere
[5/14/1B]

fideliter defungente. De hinc à discessu tam chari capitis aliquid temporis in lapide Pædagogico volvendo exegi. Donec mente mea hisce remoris vehementer conturbata, Scholarum aditus denuo tentare placuit. Igitur bonis literis me onerarunt aliquot eruditionis Patroni, (inter quos Clarissimi DVRÆI Affinem honoratissimum honoris causa nomino) et locum mihi apud bonos omnes fieri voluerunt. Nihil magis doleo, quam præreptum sic mihi et ereptum Rever. Dn. DVRÆVM. Vtut enim causam meam sincerius agat summus ille gentis nostræ fautor, Optimus HARTLIBIVS: tantis tamen distinetur negotijs, inque tantum omnes in eo subsidunt expensæ pecuniariæ, ut hinc mihi fermè cum Egestate acerbius sit luctandum. Proin (ne diutius abutar benevolentia vestra) per vulnera Servatoris nostri, perque conscientiam illam vestram nullis sceleribus obnubilatam rogo Vos Patres, vos inquam rogo, subvenite misero mihi vel commodioribus studiorum adminiculis, aut (quod Deus prohibeat) repetendis laribus patrijs, benigniore viatico. Quod Si neutrum horum processerit: audebo aliquid, nec me magnis inserere diffidam. Vbi mortalis defuerit, æternus aderit Præceptor: à quo sunt omnes, et omnia ille fecit ingenia, et scientias, et magistros. Valete.
                           Reverentiar. Vestr.
                                         devotiss.
                                      Ægidius Henningius
                                        Orphanus.
[5/14/2B]

[another hand:]
Henningius./