Title: | Copy Letter In Hand ?, Bishops Of Kilmore & Ardagh To John Dury, In Latin |
---|---|
Dating: | 21 November 1640 |
Ref: | 5/21/1A-4B: 4A BLANK |
[5/21/1A]
Reuerendo et sincera charitate dilecto fratri
Iohanni Duræo
S. P.
Sub finem mensis Iulij Reuerende Frater accepimus exemplum literarum quas Hamburgi a d. 12a. Maij ad nos communes cum Reuerendissimo Archiepisco Armachano dedisti. Autographum penes eum in Anglia relictum est. In ijs Apographa quædam commemorabas literarum à Ministris Bremensibus ad Præsules Theologos Anglicanos, quæ ante 20am. septembris ad manus nostras non peruenerunt, inde adeo factum est, ut hæc responsio moram traxerit expectatione tua fortasse longiorem. De spe successus in negotio Concordiæ quod narras apud Suecos, Danos, Bremenses, Brunswicenses et Luneburgenses tibi et Ecclesiæ gratulamur, nobis gaudemus, Deo Patri <Pacis> gratias agimus. Vtrum[altered] uero tibi decorum sit, alijs ibi sanandis manum medicam adhibere, dum nos domi ulceribus scatemus tui judicij facimus. Nam quod flauescentibus jam campis operarios nostri similes immissos optas in agrum Dominicum, uide quantum te ratio fugit. Nos enim <simul> cum tota natione Episcoporum tanquam serui inutiles et cessatores exigi periclitamur è famulitio Domini, Nec in uestra Scotia tantum, sed Britannia et Hibernia et quæ ubique est christi Ecclesia. Quod si nostra de causa exorta sit hæc tempestas, quæ nauiculæ in qua sumus tam grauis [catchword: in-]
[5/21/1B]
incumbit, dicemus cum Iona nauicularijs, Projicite nos in mare, ut deinceps tranquillum uobis fiat. Sed nimirum (quicquid homines Politici prætexunt) non tam de religione hic agitur, quam re, et immunitate publica, cui tentandæ
[5/21/2A]
denuo subeamus. Crudelitatis etiam <another hand: et> tyrannici[altered in another hand from tyrannicæ] <another hand: dominatur> in pares nobis jure diuino Presbyteros, insimulamur. Est in Anglia jam dudum, nunc etiam in Hibernia tribunal quoddam pro causis Ecclesiasticis supremum. In eo delecti Iudices interueniunt, præsules quidam, sed et regis consiliarij, nobiles, Iurisperiti. Hic seueré nonnunquam judicia exercentur, et habet omne magnum exemplum aliquid iniqui, quod publica tranquillitate compensatur. hoc totum quicquid est præsulibus ascribitur. Prostat liber, cui titulus præfigitur [Greek: Praxeis ton [episkopom?]]: in quo popularis quidam noster suas miserias deplorat, fortunis et libertate ab hoc consessu spoliatus, ob defensam (ut ait) Ecclesiæ nostræ doctrinam, legis prærogatiuam, Presbyterorum cum Episcopis paritatem. Viderint quos hæc tangunt, siue Episcopi fuerint, siue alij. Nam Episcoporum aut omnium aut solorum hij Actus non sunt proprij, ut nec Barnabæ et Petri simulatio Iohannis et Iacobi ambitio, imo Iudæ proditio Actus Apostolorum. Nec de [Episcoporum?] et Presbyterorum imparitate una est Episcoporum omnium sententia. Sunt qui licet propter schismatis remedium jam inde ab initio unum cæteris [catchword: Pres-]
[5/21/2B]
Presbyteris præpositum putant in Ecclesijs, cui postea Episcopi uocabulum usus Ecclesiæ Episcopi nomen proprium fecit, honoris tamen hoc nomen fuisse existimant, non imperij, et gradus non ordinis, seque cum suis compresbyteris communi consilio Ecclesias administrare, et oportere et cupere profitentur. Verum (dicendum est enim quod res est, cum ad sanitatem parum juuet ulcus obtegere) sublata apud nos Pontificis Romani tyrannide, mansit tyrannidis satellitium et instrumentum omne: itaque ijsdem [institutissimo?] modis et uijs (seu uitijs potius) quibus antea, Ecclesiastica negotia apud nos tractantur. Episcopi sumus nominetenus, cæterum Ecclesiastica jurisdictio penes Vicarios in spiritualibus, officiales, Commissarios, registrarios pené tota residet. Et ualentiores sunt nobis isti [Zezuiæ?] filij, quos nec amouere, nec in ordinem cogere possumus. Interea quicquid ab his auaré crudeliter aut superbe fit, nostro nomini inscribitur, et ex ueteri uerbo alius peccat, alius plectitur. Sunt hæc iniqua, sed multó magis illud, quod non tantum pro alienis malefactis, sed et pro nostris benefactis cudimur [left margin, another hand: cædimur]. Quale est illud cum Reuerendissimo Cantuariensi cri- [catchword: mini]
[5/21/3A]
mini datur, quod negotium Concordiæ quod à te geritur studiosé promouerit. Patimini ueró in hujus criminis consortium et societatem uenire nos alios Episcopos. Atque utinam omnes, Et qui de actu nostro et uestro judicet Dominus, qui manifesta faciet occulta cordium, et tunc sua cuique laus erit à Deo. Vides Reuerende Frater quanta quamque impotens sui sit ubique factio contentiosorum, quibus obsisti non potest, ne pergant sibi et alijs molestiam exhibere. Nostrum est (quod te uel ipsum nomen tuum admonere debet) durare, et per boni operis patientiam, gloriam, honorem et immortalitatem quærere cum lenitate eos qui ex aduerso sunt instituentes, sicut hortatur Apostolus. Hoc te canone incedere, et hunc characterem Reuerendis isthic fratribus probari, libenter cognouimus.
Cæterum quod scribis de casibus à Theologis Bremensibus propositis, uidimus et perpendimus Declarationem trium Articulorum, De morte et merito Domini et Seruatoris nostri Iesu Christi. De diuina reprobatione, et De priuata Communione. Eamque doctam et orthodoxam [catchword: et]
[5/21/3B]
et
Tui studiosissimi
Dublinij }
Nou. 21 }
1640 } Guiliel. Kilmoreus
stylo ueteri} Ioh. Ardagh
[5/21/4B]
To our Reuerend et louing
Brother Mr Iohn Duree
deliver these
[another hand:]
The Bishops of
Kilmore}
& } to mr Dury 21 Nov. 1640
Ardagh }
[another hand:]
Extracts. Subsribed.