The Hartlib Papers

Title:Letter, Johann Crocius To John Dury, In Latin
Dating:9 September 1632
Ref:5/33A-B
[5/33A]

       Salutem & pacem à Domino Iesu. Amen.
Reverende doctissiméque vir, frater in christo dilectissime, miraris haut dubiè obfirmatum meum silentium. Num enim amicitia recens contracta citra literarum commercium constet? At mi optime Duræe, initia mearum molestiarum ipse coram vidisti. Ea in memoriam si revoces, spem veniæ non abjicio, imò propè certam concipio. Quam tu tanto lubentius esses daturus, [li?] de malis constaret, quæ ab eo tempore me exercuerunt. Illa, fateor, distrahunt animum meum tam varié, ut rebus utilibus & necessariis vacare ex voto non possim. Non tamen omnem sancti negocii, de quo inter nos sermo fuit, curam deposui. quinimo illmo. nostro principi alacriter in hoc stadio currenti Dn. Neubergerus & ego calcar addidimus, ut pergar alacrior. Consiliariis primariis, quos nobiscum de negocio deliberare sub [discretum?] jusserat, placet, conventum theologorum [left margin: reformatorum] institui, in quó de pacis ecclesiastica instauratione agatur. At ille his nundinis cogi non potuisset. Cum enim eam ad rem opus sit auctoriate publica, inter principes & magistratus prius communicanda sunt consilia quód in tanta temporis angustia fieri non poterat. Præsertim cum bello omnes fere fuit valdè occupati. Confido [autem?] nostrum Principem cum sereniss. Rege Bohemiæ coram deliberaturum & omne studium in eo positurum esse, ut sanctum institutum auctoritate superiore promoveatur. Nec dubito, quin jam aliquid factum esset, nisi hoste tam vicino omnes curæ cogitationesque in eum debellandum essent defixæ. A D. Bergio responsum non tuli. Tu si tulisti, rogo ut de eo me certiorem reddas. Quominùs ad Anglos theologos his nundinis scribam, faciunt multiplices molestiæ & curæ, quibus tantum non enecor. Ab iis quamprimum respiravero, officium faciam, modò deus vitam mihi prolonget. Nihil enim mihi est jucundius, quam viris piis & eruditis innotescere, eorumque comparare amicitiam. An diutius sis Francofurti commoraturus, scire cupio. Si discedas, [.autgravatim?] significabis, quò deinceps literæ fuit mittendæ. Amicitiam enim quam in domino semel inivimus, fovere decrevi. Vale vir eximie, frater in Christo dilecte ac ex me plurimum salve. Dabam Cassellis 9 d. Sept. Anno christi 1632.
                                      Tuæ pietatis
Clarissimo D.D. Tossano inscriptas     amantissimus
literas tuis includo, & peramanter    Iohannes Crocius D.
peto ut cum salute multa
ei exhibeas. Vale iterum
mi suavissimè Duræe.
[5/33B]

              Reverendo doctissimoque viro,
               domino Iohanni Duraeo Anglo,
                 servo IESU CHRISTI eximio,
                   amico & fratri meo in
                     Christo dilectissimo.
                              franckfurt
                                  am Mayn
               Bey herrn Iohann. Herff.
               burgern zu Franckfurt in
                   der bendergassen zu
                        erfragen.
               In hern Durei abwesen, von hern Doctore
                   Paulo Tossano zu erbrechen.
[Dury's hand:]
    A Domino Crocio
Scripta. Cassel. 9 Sept.
Accept. Francf: 28. Sept:
[seal]