The Hartlib Papers

Title:Letter, Paul Tossanus To John Dury, In Latin
Dating:26 November 1632
Ref:5/53/6A-B
[5/53/6A]

  S. Reverende vir, frater in Christo honorande: Ad postremas tuas 23 Novembr. datas distuli respondere, quod exspectarem; si forté quidam ex Consiliariis Serenissimi Regis Boemiæ, pié nuper defuncti, aut Dn. Streithagius de litteris jussu Suæ Majestatis nuper à me conscriptis aliquid mihi significaret: quod à nemine ipsorum hactenus factum esse miror, cùm non ignorent, in negotio tanti momenti expresso mandato opus esse. Nihilominùs, ut videas, in me nullam fore moram, et me negotium, quantum in me est, omni studio promotum cupere, tuo testimonio acquiescam, et paratus sum litteras illas, quas nuper à Dn. Kolbio accepisti, simulas eas recepero, describere, consignare, et tibi reddere, ut eas in Angliam perferas. Inseram quoque loco commodo, illas à Rege Boemiæ, sanctæ memoriæ, fuisse approbatas. Nomen Regis Sueciæ, cujus in litteris illis mentionem feceram, omittendum erit. Eum Regem nobis subtractum esse doleo, quòd per ipsum potissimúm, [humanitus?] loquendo, negotium pacis Ecclesiasticæ in Germania confici, et ad optatum exitum perduci posse sperarem. Interim de successu non est desperandum, et faciamus, quod erit nostrarum partium, eventum Deo committentes. In hoc autem negotio utendum erit cumprimis, meo negotio, <iudicio,> Politicorum, hoc est, Principum et Consiliariorum Opera, quorum plerique pacis sunt studiosi. A Theologis enim Lutheranis, nisi auctoritate sui Magistratus compescantur, vix aliquid moderati in multis locis exspectandum erit. Cæterum mortuo Rege Sueciæ, procul dubio brevi sollemnis Evangelicorum conventus in Germania habebitur, ut de bello deinceps contra communes hostes gerendo deliberent, et foedus antehac Lipsiæ initum confirment, pluribus in illud adscitis. In eo commodé quoque de negotio pacis Evangelicæ agi posse putarem: quo nomine optarem, te tuum in Angliam iter maturare posse. Vbi litteras à Wetteravicis Comitibus, quarum spes tibi facta est, acceperis, non video, quid illud retardare queat. Ad Ludovicum Principem Palatinum, futurum Tutorem et Administratorem[altered], non arbitror opus esse, ut huius negotii caussâ proficiscaris. Nam sufficit, fratrem, Regem Boemiæ, suum consensum et auctoritatem in eo interposuisse. Hæc mea est sententia: tu facies, quod placebit, et tibi é re futurum maximé videbitur. Vale, Reverende Dn. frater. Hanoviâ 26. Novembr. 1632.
                                 Tuus omni studio
                                      Paulus Tossanus D.
[5/53/6B]

         Reverendo et doctissimo viro
         Dn. Iohanni Duræeo, Presbytero
          Anglo, Domino ac fratri
               plurimúm honorando.
                        Francofurtum.
                       In Herrn Wilhelm
                       Fitzers behausung
       Franc:/:        in der Hellergassen
                           zu liffern.
[Dury's hand:]
         1632
    Dn. Tossani
Scr. Ha 26   Nov.
Ac Fr. 26   Nov./6 10br.
[seal]