The Hartlib Papers

Title:Letter, Paul Tossanus To John Dury, In Latin
Dating:22 December 1632
Ref:5/53/8A-B
[5/53/8A]

S.    Reverende vir, frater in Christo honorande: Tuas XIX Decembr. Fridburgo ad me datas heri accepi: ad quas cùm responsum pararem, ecce alteræ tuæ Francofurto XXII ejusdem mensis datæ adveniunt. Quæ prioribus ad Dn. Boysium, et posterioribus ad Dn. Pareum insertæ erant, eas ipsis tradidi. Quoniam igitur prioribus illis significabas, te negotiis Fridburgi confectis in animo habere Principem Ludovicum et Ducem Bipontinum convenire, et petebas, ut litteras ad unum et alterum ex amicis, quos illic habeo, scriberem; quibus id, quod præ manibus habes, qualicunque mea commendatione promoverem: hac in parte libenter tibi gratificari volui. Habeo nunc in utraque aula affines, unum D. Iohannem Fridericum Schloërum, Consiliarium Palatinum et Hannovicum, qui nuper à Principe Ludovico hinc evocatus est, et jam apud ipsum commoratur: alterum D. Pastorium, Consiliarium Bipontinum. Ad hunc et illum hîc litteras habes, quibus cúm de rebus privatis, tum de caussa tuæ ad Principes supradictos profectionis scribo, ad quos ut tibi aditum procurent, rogo. Si quas ad te litteras ab iis, quos Fridburgi compellasti, aut ab eorum Theologis accepero, eas tamdiu servabo, donec cognoscam, quó illas mittere, aut cui tradere debeam, ut tibi reddantur. Quod de Boemis scire cupis, de eo Dn. Pareus se ad te scripturum in se recepit. Quare plura nunc non addo. Vale, vir Reverende, et animo meo charissime. Hanoviâ, XXII. Decembr. M DCXXXII.
                                     Tuus omni studio
                                        atque officio
                                       Paulus Tossanus D.
[5/53/8B]

          A Monsieur
           Monsieur Iehan Duræus fidele
             Ministre du St Euangile, pour
              le present à
                               Francfort
                            Bey Herrn Wilhelm
          Franc:/:          Fitzer Buchhòndler in
                            der Hellergassen zu erfragen.
[Dury's hand:]
            1632
        D. Tossanus
Scr. Han. --------- 22 Xbris
Acc. Francfurt ---- 23 Xbris
[another hand:]
 Tossanus
[seal]