The Hartlib Papers

Title:Copy Extracts In Hartlib'S Hand, Dr. Horne To ?, In Latin
Dating:15 September 1652, 12 September 1652
Ref:64/4A-B
[64/4A]

               Dr Horn's Experiment de Multiplicatione
                           Frumenti
2)          Ex Lit. 5/15 Sept. 1653./
     Nunc de Seminum maceratione cui ego multum tribuo, id addo, sumopere cavendum, ne in aqua calida multo minus ad ignem macerentur et coqvantur. Retulerunt mihi harum rerum gnari omnem vim seminis et fertilitatem perire si coqvantur, vel etiam aqua calidiore macerentur. Causam illi ignorabant. Existimo autem hanc esse. Virtus seminalis in Sale consistit. Hic Sal liquescit et resolvitur adeoque aquæ calidæ miscetur vnde granum Sale cassum moritur. Quod si in illa aqua cui grana incocta sunt, postquam refrixit, recentia grana macerentur, attrahent ex aqua Salem incoctum et Virtute crescent. Vnum enim granum Sal multorum, vi magnetica attrahet. Vnde etiam patet cur granivoracium fimus ad fertilitatem commendetur, sicut tu olim recte in tuis, quod vita media vegetativa et seminum in stercoribus illis restitet exaltata: Vnde grana aliquo aeris vitio corrupta non sunt abiicienda, etiamsi enim non conducant ad
[64/4B]

victum tamen excocta vim suam reddunt aliis [gravis eaque? MS corner damaged] macerata multiplicant.
     1.)     Dr Horn 12. Sept. 1652.
   Secretum multiplicandi frumentum gratissimum fuit. Publicæ turbæ mihi hanc æstatem cripuerunt, quo minus Experimenta mea tentarem   Ego etiam hanc rationem existimo fore vtilem. Frumentum eligatur ponderosum et masculum. Hoc enim solum in terram tanquam [fuminam?] conjectum, vim generationis habet. Hoc ita electum imponatur in aquam fimi equini pinguem et fætidam in qua tot Libræ Salis Terræ, quot jugera seminanda erunt, dissolvantur. Maceretur per 24. horas. Hoc si fuit media frumenti ad sementem pars sufficiet aratri duntaxat vinius labor, neque vlla stercoratio necessaria erit etiam in terra sterilj. Frumentum inde vno ante messem mense maturescet, et ab salis terræ commixtionem, decennio conservari potent. Te hortor vt porro huic negotio insistas ac promoveas hoc Cereale Artificium.