The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Scribal Hand ?, Henry More To Rene Descartes, In Latin
Dating:13 December 1648
Ref:67/1/7A-10B
Notes:Another copy at 67/1/11; printed in A Collection of Several Philosophical Writings of Dr. Henry More (London, 1662).
[67/1/7A]

<hand Y:                  Dr More to Descartes>
Qvanta voluptate perfusus est animus meus Vir Clarissime in scriptis tuis legendis, nemo qvisqvam præter te unum potest conjectare. Eqvidem ausim asseverare me haut minus exultare in recognoscendis intelligendisque præclaris tuis Theorematis quàm ipse in ingenij tui inveniendis æqveque charos habere atque deamare pulcherrimos illos ingenij tui fetus at si proprius eos enixus esset animus. Qvod et certè fecisse aliqvo modo mihi videtur, exerendo sese atque expediendo in eosdem sensus ac cogitationes qvos generosa tua mens præconcepit ac præmonstravit. Qvi sanè istiusmodi sunt, ut, cum intellectui judicioque meo adeo sint congeneres, ut non sperem fore ut incidam in qvisqvam conjunctum magis ac consanguineum, ita sanè à nullius ingenio alieni esse possint. cujus itidem ingenium non sit à rectâ ratione alienum. Libere dicam qvod sentio. Omnes qvotqvot exstiterunt aut etiam num existunt
[blank] naturæ antistites si ad magnificandam tuam indolem comparentur pumilos planè videri ac Pygmæos: meque cum vel unicâ [blank] evolvissem lucubrationes tuas, Philosophicas, suspicatam esse illustrissimam tuam discipulam serenissimam Principem Elisabetham, universis Europæis, non fæmininis solùm, sed viris etiam Philosophicis longe evasisse sapientiorem. Qvod mox evidentius deprehendi, cum inceperim scripta tua paulo penitius rimari & intelligere. Tandem enim clare mihi assulsit[affulsit?] Cartesiana lux id est libera, distincta sibique constans ratio, qvæ naturam pariter ac paginas tuas mirificè collustravit, ita ut aut nullæ aut paucissimæ supersint latebræ, & loci, qvos non patefecit nobilis illa fax, aut saltem vel levissimo negotio mihi cum libitum fuerit mox sit patefactura. Omnia meherculè tam concinna, in tuis Philosophiæ principijs, Dioptricis
[67/1/7B]

Meteoris, tamque pulchrè sibi ipsis naturæque consona sunt, ut mens ratioque humana jucundius vix optaret latiusvè spectaculum. In Methodo tuâ lusorio qvodam sed eleganti sanè modestiæ genere talem te exhibes virum, ut nihil indole genioque tuo suavius & amabilius nihil excelsius vel fingi potest vel expeti. Qvorsum autem hæc? Non qvod putarem Vir Clarissime aut tui interesse aut Reipublicæ Literaria ut hæc conscriberem, sed qvod mirabilis illius voluptatis ac fructûs <left margin: qvem> ex scriptis tuis percepi, conscientia, extorqveret hoc qvodcunque est animi in te grati testimonium. Præterea ut certum te facerem, eos etiam apud Anglos esse, qvi te tuaque magni æstiment divinasque animi tui dotes vehementer suspiciunt & admirantur: Neminem autem hominem meipso impensiùs te amare posse eximiamque tuam Philosophiam [blank] amplexari. Sed revera, Illustrissime Cartesi, ut nihil dissimulem: qvamvis pulcherrimum illud Philosophiæ tuæ corpus ac essentiam valde depereo, fateor tamen paucula excidisse in secunda Principiorum parte, quæ certè animus meus aut paulò habilior est qvam ut capiat, aut ut admittat, aversatior. Sed præclaræ tuæ Philosophiæ summa nihil inde periclitatur, cum hujusmodi ista sint, ut, cum aut falsa meritò, aut incerta saltem judicari possint, ita nihil ad Essentiam Philosophiæ tuae ac fundamenta pertinere, illamque sine istis optimè posse constare. Qvæ vero ea sint, si tibi non sit tædio, breviter nunc exponam.
[left margin: Artic. 4 et 11.] Primò Definitionem Materiae seu corporis instituis multo qvam par est latiorem. Res enim extensa Deus videtur esse atque Angelus
[67/1/8A]

imo verè res qvælibet per se subsistens, ita ut ejusmodi finibus claudi videatur extensio, atque essentia rerum absoluta, qvæ tamen variari potest, pro essentiarum varietate ipsarum. Atque eqvidem, qvod Deus extenditur suo modo, hinc arbitror patere, nempe qvod sit omnipraesens, & universi mundi machinam singulasque ejus particulas intimè occupet. Qvomodo etiam motum materiæ imprimeret, qvod fecisse aliqvando, & etiamnum facere ipse fateris, nisi proximè qvasi attingeret materiam universi, aut saltem aliqvando attigisset. Qvod certè nunqvam fecisset nisi adfuisset ubique singulasque plagas occupavisset. Deus igitur suo modo extenditur atque expanditur ac proinde est res extensa. Neque tamen ille corpus istud est sive materia, qvam ingeniosa illa artifex, mens tua scilicet, in globulos striatasque particulas tam affabrè [blank].
     Qvamobrem Res extensa latior corpore est. Animumque mihi ulteriùs addit, ut à te hac in re dissentiam, qvod ad confirmationem hujusce tuæ definitionis tam scævum adhibes argumentum, & fermè Sophisticum. Qvod utique corpus possit esse corpus, sine mollitie, vel duritie, vel pondere, vel levitate &c. illis enim aliisque omnibus qvalitatibus, qvæ in materia corporea sentiuntur ex ea sublatis, ipsam integram remanere. Qvod perinde est, ac si dixeris, librum ceræ, cum possit esse libra ceræ, qvamvis spoliatur figurâ sphæricâ, vel cubica, vel pyramidali &c. sub nulla figurâ posse remanere integram ceræ libram. Qvod tamen impossibile est. Qvamvis enim hæc vel illa figura non tam arte cohæret cum cerâ qvin illam exuere possit, ut tamen cera semper sit figurata necessitas summa & arctissima
[67/1/8B]

est. Ita qvamvis materia non sit necessariò mollis, non [durus?], nec calida, nec frigida, ut tamen sit sensibilis, est summè necessarium; vel si malles tangibilis, prout optimè definit Lucretius.
     Tangere enim & tangi nisi corpus nulla potest res.
Qvæ certè notio minus debet à mente tuâ abhorrere, cum Philospia[sic] tua omnem sensum, cum Antiquis illis apud Theophrastum [Greek: peri aideseos] Tactum planissimè constituat. Qvod verò verius esse ipse facillimè admittam. Sed si minùs placet corpus definire ab habitudine ad sensus nostros: tangibilitas hæc latior sit ac diffusior, & significet mutuum illum contactum tangendique potentiam inter perficiorum duorum pluriumve corporum immediata juxta positio. Qvod est aliam innuit materiæ sive corporis conditionem, qvam appellare poteris Impenetrabilem, nempe qvod nec penetrare alia corporea, nec ab illis penetrari possint. Unde manifestum est discrimen inter naturam divinam & corpoream, cum illa hanc, hæc verò seipsam penetrare non possit. Unde sanè felicius mihi videtur cum Platonicis suis Virgilius philosophari, qvam Cartesius ipse cum ex illorum Sententiâ sic cecinerit.
     - - - - Totosque infusa per artus
     Mens agitat molem, & magno se corpore miscet.
Mitto alias insigniores divinæ extensionis conditiones, cum non opus sit hoc loco explicare vel hæc pauca suffecerint, ad demonstrandum multò tutius fuisse, materiam definivisse substantiam tangibilem vel modo suprà explicato, impenetrabilem, qvam rem extensam. Dicta enim vel tangibilitas, vel Impenetrabilitas competit corpori [blank]., tua autem definitio peccat in legem [Greek: katholou proton], neque est Reciproca cum Definito.
[67/1/9A]

[left margin: Artic: 18.] Secundò. qvando innuis me virtute qvidem divinâ fieri posse ut proprie dictum existat vacuum: Et, si omne corpus ex vase tolleretur, qvod latera necessariò coirent, ista profectò mihi videntur non solum falsa, sed minùs consona antecedentibus. Si enim Deus motum materiæ imprimit, qvod supra docuisti, an non ille potest contrà obniti, & inhibere, ne coeant vasis latera. Sed contradictio est vasis latera distare, & tamen nihil interjacere. Idem non sensit literata antiqvitas. Epicurus, Democritus, Lucretius, aliisque. Sed ut leviusculum illud argumenti[altered from argumentum] genus missum faciam, divinam contendo interjacere extensionem, tuumque hic suppositum infirmum esse, materiam solummodo extendi. Latera tamen ut anteà coitura, non necessitate logicâ sed naturali. Deumque solum hanc coitionem inhibere posse. Cum enim particulæ, primi primi præsertim secundique elementi, tam furibundo motu agitentur, necesse est, qva ceditur, eò ruant præcipites, aliasque sibi contiguas secum abripiant. Infeliciter igitur successit, qvod tam bellum Theorema, de modo rarefactionis & condensionis, qvod certè ego alijs de causis verissimum esse censeo, tam lubrico suffulcias fundamento.
[left margin:.Artic:20] Tertiò, singularem illam subtilitatem non capio, qvâ atomos, id est particulas suâ naturâ indisibiles[sic], non dari evincas. Ut enim, inqvis, effecerit Deus eas particulas à nullis creaturis dividi posse non certè sibi ipsi easdem dividendi facultatem potuit adimere qvia fieri non potest, ut propriam suam potentiam imminuat. Eodem argumento probaveris, Deum nunqvam fecisse ut hesternus non esset ortus; nec vilissimam posse muscam occidere. Si modo qvi perijt, non perijse potest, qvod scitè de seipso Ovidius. Aut materiam non creasse cum sit divisibilis in semper divisibilis in semper divisibilia, ac proinde Deum nunqvam posse absolvere ac proficere hanc divisionem. Pars enim semper restat indivi-
[67/1/9B]

divisa, qvam vis divisibilis, atque ita perpetuò eluditur potentia divina, nec plenè se exercere potest, finemque sortiri.
[left margin: Artic:21] Quarto, indefinitam tuam mundi extensionem non intelligo. Extensio enim illa indefinita vel simpliciter infinita est, vel tantum qvoad nos. Si intelligis extensionem infinitam simpliciter cur mentem tuam obscuris vocabulis nimium suppressis ac modestis. Si tantum qvoad nos infinitam, revera erit extensio finita. Neque enim mens nostra aut rerum aut veritatis mensura est, ac proinde, cum alia sit simpliciter infinita Expansio Divinae utique Essentiae, materia tuorum vorticum à centris suis recedet. Atque herclè eò magis hic admiror modestiam tuam atque metum, qvod adeò tibi caves à materia infinitudine, cum particulas actu & infinitas & divisas ipse agnoveris, articulis 34 & 35. Qvod certè si non fecisses, extorqueri tamen posse videtur hoc modo. Namque cum qvantum sit in infinitum divisibile, partes actu infinitas habere oportet. Ut enim cultello aliove qvovis instrumento in partes palpabiles, qvæ non actu sunt tales mechanice dissecare prorsus est [Greek: amekhanon], sive impossibile, ita vel mente qvantitatem, dividere in partes toti realiter actuque non inexistentes planè [Greek: alonon] est, ac rationi absonum. Qvibus insuper adjungi poterit, Hypothesin hanc, qvod mundus simpliciter ac revera sit infinitus, æqvalem vim habere ad explicandam juxtà ac confirmandam rationem rarefactionis & condensationis, qvam supra <pro>posuisti Artic: 6.7. atque istud Principium, solius corporis esse extensionem, & nihilum non posse extendi. Qvod enim ibi præstat Logica seu contradictoria necessitas, idem hîc necessitas Physica vel mechanica certissimè præstabit. Cum enim omnia in infinitum usque materiâ seu corporibus sint plena ac referta, penetrationis lex impediat, ne fiat ulla distantia in rarefactione corporibus nuda, vel accessio partium ad se invicem in condensatione, sine interjacentium particularum expulsione.
     Atque hactenus qvæ à me dicta sunt rationi mentique meæ [..ore?] maximè videntur perspicua, tuisque placitis longè longesque certiora. Cæterùm à nulla tu-
[67/1/10A]

arum Opinionum, animus meus, pro eâ qva est mollitie ac temeritudine æqve abhorret, ac ab internecivâ illâ & jugulatrice sententiâ, qvam in Methodo tulisti, brutis omnibus vitam sensumque eripieris dicam: an potius præripieris, neque enim vixisse unqvam pateris. Hic non tam suspicio rutilantem tui negotij ingenij aciem, qvam reformido, utpote de animantium fato sollicitus, acumenque tuum non subtile solum agnosco, sed animalium genus vitâ ausit sensuque spoliare, in marmora & machinas convertendo. Sed videamus, obsecro, qvid in causa est, qvod in brutos <NB> <left margin: NB animantes qvicqvam tam severiter statuas. Loqvi utique non possunt,> causamque suam apud judicem dicere, & qvod crimen aggravat, cum nec loqvelam organis satis sint instructae, uti patet in picis & Psittacis, Hinc vitâ sensuque multandæ sunt. Verum enimvero qvomodo fieri potest ut aut psittaci aut picæ voces nostras imitentur, nisi audirent, sensuque perciperent qvid loqvimur? Sed non intelligunt, inqvis, qvid sibi volunt istæ voces qvas effutiunt imitando. Qvidni tamen ipsi qvid volunt satis intelligunt? cibum scilicet qvem à dominis hoc artificio acqvirunt, putant igitur se cibum mendicare, qvod istâ loqvacitate toties voti compotes sciunt. Et qvorum, qvaeso, illa attentio est & auscultatio in avibus cantatoris, qvam præ se ferunt, si nullus sit in ipsis sensus nec animadversio? Unde illa vulpium canumque sagacitas & astutia? Quî sit ut <NB> <left margin: vel minae vel verba ferocientes cohibeant belluas? Canis famelicus> cum furtim qvid abstulit, cur qvasi facti conscius, clam se surripit, & meticulosè ac diffidenter incedens nemini occursanti gratulatur, sed adverso pronoque rostro suam ad distans pergit viam suspiciosè cautus ne ob patratum scelus poenas luat. Qvomodo ista fieri possunt sine internâ [blank] demonstrare rationem inesse animalibus brutis, saltem hoc evincet, sensum ipsis memoriamque inesse. Sed infinitum esset tales narratiunculas hic attexere. Eqvibus scio bene multas istiusmodi esse, ut earum vim vel subtilissimum acumen possit eludere. Sed video plane qvid te huc adegit, ut bruta pro machinis habeas: Immortalitatis utique animarum nostrarum demonstrandi ratio, qvæ cum supponat corpus nullo modo cogitare posse, concludit ubicunque est cogitatio, substantiam à corpore realiter distinctam adesse oportere, adeoque
[67/1/10B]

immortalem, unde seqvi si bruta cogitent, substantias immortales sibi annexas habere.
     Et amabo te, Vir perspicacissime, cum ex istâ demonstrandi ratione necesse esset bruta animalia aut sensu spoliare, aut donare immortalitate, cur ipse malles inanimes machinas statuere, quam corpore animabus immortalitatibus[sic] actuata præsertim cum illud ut naturæ Phænomenis minimè consonum, ita planè inauditum hactenus. Hoc verò apud sapientissimos veterum ratum sit ac comprobatum, Pythagoram puta [blank] aliosque. Et certe animus hoc adderet Platonicis omnibus, persistendi in sua de brutorum immortalitate essentiâ sententiâ, cum tam insigne ingenium, eò angustiarum redactum sit, ut si animas brutorum immortales non concedat, universa bruta insensatas machinas necessariò statuet. Hæc sunt paucula illa, magne Cartesi, in qvibus mihi fas esse putabam à te dissentire. Cætera mihi adeo arrident atque adblandiuntur, ut nihil illis habeam magis in delicijs, adeoque intimis animi mei sensibus consona sunt & cognata, ut non solum tardioribus commodè explicare, sed etiam contra pugnantissimos qvosque feliciter si opus esset defendere posse me confidam. Qvod reliqvum est, Vir illustrissime operandus es, ut hæc nostra [boni?] consulas, nec me ullius levitatis vanæque ambitionis suspectum habeas, qvasi assectarem clarissimorum virorum familiaritates ac amicitias, cum & ipse si possim, haud cupiam inclarescere, rem tumultuariam famam judicans privatoque otio valde inimicam. Neque profectò qvamvis animo sim in te admodum prono ac proclivi id nunqvam tibi significassem, nisi ab alijs instigatus, sed te tuaque amore latenti tacitâque veneratione proseqvi contentus fuissem. Nec obnixè à te efflagito ut rescribas, utpote qvem contemplationibus summè arduis, vel experimentis faciundis maximè utilibus pariter ac difficilibus occupatissimum autumo. Permitto igitur hic tibi tuo jure uti, ne sim in publicum injurius. Qvod si tamen hæc nostræ[sic] qvalia qvalia fuerint, responsione qvalibetcunque cohonestrae[sic] dignatus fueris, rem herclè non ingratam præstabis
         Singularis tuae sapientiae cultori devotissimo
                                 H.Mor.