The Hartlib Papers

Title:Copy 'Instrumenti Theologorum Brittannorum', In Hartlib'S Hand, In Latin
Dating:undated
Ref:6/6/7A-8B: 8A-B BLANK
[6/6/7A]

                       COPIA
                  INSTRVMENTI THEOLOGORVM BRITTANNORVM
                    Sive Exemplar Literarum
     Quibus ad promouendum Pacis et Concordiæ
     Ecclesiasticæ Negotium, Eximii quidam per Angliam
          Theologi se obstrinxerunt.
Cum non solum optare sed quærere, non solum admittere appropinquantem, sed insequi quasi fugientem Pacem Nos jubeat Apostolus Petrus, neque id cum aliquibus, sed cum omnibus Hominibus, neque perfunctoriè, sed quantum in Nobis est, id fieri jubeat Apostolus Paulus: Nos quorum hic subscripta sunt Nomina, postquam rescivimus pio Sanctoque Voto atque ardenti desiderio, Reverendos quosdam Theologos ac Viros per Germaniam illustres hoc vnicè flagitare. Primo vt ad Concordiam ineundam atque Vnionem Ecclesiarum Evangelicarum conciliandam, Pii omnes Doctique in Ecclesiis Dei sparsim degentes provocentur; Dein vt communicatis suo tempore Consiliis collectisque Piorum Symbolis, vulnera illa, quæ ex intestinis Ecclesiarum dissidiis orta sunt, et cursum Evangelii liberum impediverunt, sanentur, salvaque Veritate ac dissidentium Conscientia, Pax et Concordia coalescat ac stabiliatur: Voluimus idque libenter et alacri animo, testatum facere omnibus,
[6/6/7B]

quibus hasce præsentes videre continget, promptum ac sincerum ad hæc pia Concordiæ promovendæ studia affectum nostrum; piè Doctos ac omnes in Veritate Pacis Studiosos enixè rogantes, vt si quid eis Dej Spiritus, qui non Confusionis sed Pacis Author est, revelaverit, quod ad hunc scopum erit accomodatum, ne graventur illud nobiscum communicare, sed dextras potius auxiliares nobiscum jungentes, non solum in precibus ad Deum Nobis [Greek: synagonizetai], sed etiam Ecclesiasticæ Reconciliationis Cogitationes ac Meditationes Veritati Pacique consentaneas, suscipere fouere elimare, perficere, ac nobis atque Aliis suo tempore re ipsâ atque Supremi Magistratus Authoritate id ipsum postulante vtiliter communicare velint. Quod ipsum et Nos pro virilj facturos spondemus fideliter. In cuius rej fidem præsentibus hisce manus nostras apposuimus.