The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Copy Petition In Scribal Hand H?, Comenius To Charles Ii For Moravian Exiles
Dating:undated
Ref:7/89/1A-2B: 1B-2B BLANK
[7/89/1A]

     Ad Serenissimam Regiam Majestatem Magnæ Brittaniæ
                    Supplex Vox
  Afflictorum pro Christo ex Bohemia, Moravia, Polonia,
                    & Hungaria
     Serenissime REX Magnæ Britanniæ Monarcha,:
                   Fidei Defensor!
Benefacere omnibus, vnius Dei est. Omnium Conservatoris: multis autem benefacere, eorum est quos Deus suo in Terris loco esse jussit, sublimeque Throno locavit: At benefacere pijs propter Deum miseris, maximè illustre Beneficentiæ genus est, illustrè præconio celebrandum in ultima Mundi Panegyri, Matth.25.34.
     Magne Rex, ecce in Tua manu est demereri Deum & homines! deque Benedictione illa quæ Beatam inchoabit Æternitatem participare: beneficentiæ partem in eos, qui alibi pro Fide Christi afflicti ad TE quoque FIDES DEFENSOREM confugiunt extendendo. Quorum pars nos è Bohemia, Moravia, Poloniaque pro Fide Christi extorres, extraordinaria nuper passi, commiserationem in Ecclesijs Regnorum Tuorum repereramus; ut beneficentiæ suæ non tantùm Confratres nostros Pedemontanos, sed et nos è Bohemia & Polonia pulsos participes esse voluerint: sed cujus pars adhucdum in manibus eorum, quibus res commissa fuit, remanet nec injussu Tuo, quem Magnus Deus Regno & Ecclesiæ Caput restituit, dispensari potest.      Iube igitur UNCTE DEI (verbo tantùm Regio hîc opus) ut destinatum semel pijs usibus opus finem assequatur suum, augescentibus denuò per bellum in Hungaria Turcicum, persequutionemque ibidem adversùs Protestantes susceptam, calamitatibus nostris.    Estote misericordes, sicut Pater Vester in Caelis misericors est, inquit Salvator (Luc.6.36.) Estoteque imitatores Dei, quem donorum suorum pænitere non solet, (Ephes.5.1. Rom. 11.29.) Non ignara mali miseris succurrere disco, dixit ad patriâ profugum Æneam Regina Dido: exemplo ijs, qui miserias, passi miseris succurrere didicisse debent. Sed majus est quod Apostolus de commune omnium Miseratore Christo, omnium loco miserias omnes perpesso, dicit: Non habere nos Pontificem, qui non possit affici sensu infirmitatum nostrarum, sed tentatum similiter. Heb. 4.15.
     IESU CHRISTE misericors Pontifex da CAROLO Britanniæ Monarchæ, Servo Tuo, Cor Tuo simile, misericors, ad succurrendum miseris! Et repende postea Illi misericordiam misericordiâ! Effundens super CORONAM Ejus omnem benedictionem promissam Davidi, aliisque Sanctis Regibus, Psal.XXI. Amen!
            Ita corde toto suo et Fratrum suorum nomine
            vovet, optat, orat, suspirat
                   DEI et Majestatis Tuae
                                     humillimus Servus
                   Iohannes Amos Comenius, dispersarum
                   Ecclesiarum (quæ Fratrum Bohemorum
                   dictæ fuere) Episcopus indignus, suo
                   et suorum nomine manu propria ./.