The Hartlib Papers

Title:Christianæ Societatis Pactum, By Dury, Hartlib & Clodius, In Dury'S Hand, In Latin
Dating:18 August 1652
Ref:7/110/1A-2B: 2A BLANK
[7/110/1A]

          Christianæ Societatis Pactum.
Cum in Momentaneo, Fragili & Ærumnoso vitæ huius curriculo hoc unice nobis propositum sit, non nobis ipsis solum viuere; aut nostris aliorumque hominum voluptatibus atque ambitioni, sed Divinæ voluntati; & proximi secundum Dei voluntatem vtilitati, ac piorum inprimis qui Christo nomen dederunt ædificationi atque consolationi inferuire: cunque in hoc scopo presequendo Divinæ Prouidentiæ ductum & fauorabilem nutum potius spectemus quam vires aut industriam nostram (scimus enim omnes nostros conatus plane irritos & inanes fere in re qualibet sine eius benedictione & manuductione) ideo adoramus hoc tempore singularem eius erga nos benignitatem & gratiosam manuductionem per quam effecit ut ex tam dissitis mundi partibus nos in mutuam deveniremus invicem notitiam & conspirantes ad eundem scopum affectus & cogitationes faueremus, petimusque ab ipsius infinita misericordia & Clementia, ut dignetur porro dirigere deliberationes & actiones nostras ad optatum studiorum vitæ Christiano nomine dignæ finem, nempe Gloriam suam; piorum solatium, nostramque salutem.
     Ne autem occasionibus in posterum rei ex voto bene
gerendæ, & publico vnaminiter inserviendi desimus; consultum nobis visum est in timore Dei & ea qua decet Christianos in conspectu ipsius (qui secreta cordium in illa die revelabit) constitutos sinceritate nobis invicem compromittere & stipulata manu fideliter polliceri quod coniunctis operis deinceps res publico utiles procurare, nosque invicem privatim iurare pro virili annitemur, atque hoc fine sequentes coniunctorum studiorum rationes obseruare, & constanter prout decet viros honestos & cordatos excolere recepimus & per presentes recipimus.
     1. Quod correspondentiam per literarum commercium inter nos constantem fouebimus quotiescunque locorum intervallis disiuncti erimus in qua nobis invicem exponemus cui rei, quo consilio, & quo successu studia nostra impendimus: quando autem eodem loci erimus frequenter conveniemus ut consilia communicemus de rebus agendis.
     2 Quod tam absentes quam præsentes omnia quæ divina
beneuolentia nobis suppeditabit secreta tam lucrifera, quam alterius generis, quæ miserijs hominum levandis inseruire queunt, nobis invicem aperte & fideliter communicabimus, præsertim illa quæ ipsi comperta habebimus.
     3. Quod non temere & promiscue alijs illa secreta communicabimus aut evulgabimus: sed prout habita deliberatione præmia super re qualibet inter nos conventum erit. [catchword: 4.Quod]
[7/110/1B]

     4. Quod nostræ huius consociationis contractum nullis alijs patefaciemus, nisi ijs de quorum candore, prudentia, & fide nobis omnibus liquido constabit, ideoque antequam huiusce contractus tenor ulli patefiat recipimus nos communicato in antecessum inter nos consilio & non aliter id facturos.
     5. Arcana maiora quæ Divina benignatas reuelare nobis dignabitur dispensanda sunt cum expressa cautela; etiam erga eos, quos ad notitiam nostræ consociationis admittemus, ne forte per imprudentiam propaletur id quod occultum esse debebat, atque ita nosmet aliorum invidiæ, maleuolentiæ, suspicacitati, & ambitiosorum hominum Tyrannidi, aut magnatum auaritiæ atque potentiæ obijciamus.
     6. Iuvabimus nos invicem non tantum consiliorum & secretorum quorumlibet aperta communicatione; sed etiam re et opera pro re nata et prout facultates & opes cuilibet nostrum suppeditabit Dominus.
     7. Res publico utiles siue ad virtutes hominum animis implantandas & propagandas, siue ad morbos pellendos; siue ad mala publica euitanda, aut ad paupertatem leuandam & industriam in communi promouendam quæ magnatibus & verum publicarum rectoribus communicandæ videbuntur: primo & ante alios Duci Helsatiæ & non nisi per Dominum Clodium, quæ vero Reipublicæ Angliæ insinuabuntur non nisi per Dominum Hartlibium; & quæ Ecclesijs offerentur Evangelicis non nisi per Dominum Duræum comunicabuntur.
     8. Inter alia autem societatis nostræ studia atque instituta, hoc in primis ab oculos nobis erit ut amicos Christianæ Concordiæ vias inter omnes Christi nomen professos, præsertim vero inter Euangelios sectemur; & ut Scholarum Reformationem scientijs humano generi utilibus, ac virtutibus Pietati consentaneis iuventutis animo implantandis necessariam meditemur & promoueamus.
     9. Quonam autem in omni officio præstando Divina Prudentia inoffensam officij dispensandi rationem Dei filijs commendat; ideo diligentem adhibebimus circumspectionem ne conatus hi quibus publico prodesse cupimus cuiquam præiudicio sint aut ullius commodis obsint sigillaturi vero Domino Stirkio non tantum ut non desint ei curam adhibebimus; verum ut honori & commodis euis inseruiant ut operam dabimus.
     Quod autem hasce Christianæ fraternæque societatis nostræ rationes constanter, sincere & fideliter erga nos invicem tanquam in timore & conspectu Dei, a quo benedictionem in vita reliqua expetimus obseruare velimus, testatum hisce nobis invicem fecimus: & in eius rei fidam hanc mutuam compromissionem manus nostræ subscriptione confirmauimus.
Actum Westmonasterij
Anno. 1652. Augusti. 18.            Iohannes Duræus
                 [Hartlib:]          Samuel Hartlibius
                 [Clodius?]         Friedericus Clodius
[7/110/2B]

[another hand:]
No: 6
     x      Christianæ Societatis pactum