The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Fragment Of A Letter, Comenius To Hartlib, In Latin And German
Dating:25 January 1658
Ref:7/111/8A-B
[7/111/8A]

<another hand:         25 Ianuarij 1658>
        Salutem Plurimam
Nihil iterum à Vobis, sicut & ante octiduum: qvanqvam ibi Venit à fratre meo Adamo Hartmanno, postridie qvam posta ad Vos abierat, Nescio an cras iterum aliquid venturum sit. Ecce responsum ad Schaumiana typis exscriptum (personalibus omissis) ut servire possit pluribus. Bittet Herr Rulicius (neben mir) dieses alzbald bekant zu machen denen daran gelegen: putat enim interesse, ne hæc ignorentur. Percurre ipse primò, & si dignum judicabis (uti nos judicamus) aut defer aut mitte, nulla interposita mora. Ausz Schlesien hab ich nichts mehr. Ab Hesenthalero heri accepi, ubi scribit Viennâ scribi Turcarum m<sub>/80</sub> ad Albam Græcam colligi, nesciri qvô fine.   Item Principis sui patruelem (Hertzog Ulrich) relictis (qvos annis aliqvot secutus fuit) Hispanorum tra[nsi]jsse ad Gallos, Parisijsque in dies expectari cum ingenti pecuniæ vi, ad colligendum aliqvot millia militum Germanorum. Domini Hubneri socer heri scripsit, Protectorem Angliæ & Suecorum Regem offerre Dano ingentia si Austriacis & Polonicis resignet foederibus, ut Protestantes soli inter se foederati sint. Sed excludi tamen velle Holandos etiam: eô qvod Hispanorum partibus mordicus adhæreant divellique nolint. Avdiemus tamen brevi, qvid sint ad ea dicturi qvæ secum Dominus Protectoris Legatus adfert, heri (ut ajunt) ingressus Hagam. Iamjam alioqvi conclusuri erant auxilia Dano, vel concludent adhuc. Aliud nihil habeo præter qvæ Petrus Figulus scribit: ecce! Responde qvæso qvid amplius in ea causa sit actum, aut propositum. Item quid Schaumio in causa heri sui respondere habeam.
[bottom of leaf cut away, with loss of at least one line of text.]
[7/111/8B]

[right edge of MS cut away]
                                    A M
                                     M
                                        Hart
                                    [squiggles]
                                      A Londo
[seal]