The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Comenius To Hartlib, In Latin
Dating:22 February 1658
Ref:7/111/10A-B
[7/111/10A]

         [Greek: CHRISTOS]
Nihil à Vobis altera jam hebdomade accipimus: proinde qvoque ante octiduum ipsi non scripsimus. Neque Dominus Rulicius hodie scribit (salutat tantùm) propter labores sacros. Ego paucis, tametsi qvoque valdè distentus. Summa eorum qvæ hodie communicanda habemus, est, Fulmina Septentrionis fragore terribili vicina sibi sternere potenter, novoque Bello impositum speramus finem. Qva de re tumultuarij qvidem adhuc solùm advolant rumores (Svecis in opere progredientibus, neque adhuc de se qvidquam ad suos Hamburgum renuntiantibus) qvos fugitivi spargunt, de re tamen ipsa nemo dubitat amplius. O amice, mitte mihi recusum apud Vos Panegyricum illum primum, rogo: seqvi enim necesse est plures, hîc autem apud neminem reperio. Mitte & à Schaumio traditum scriptum Felicitas Gentis speculo exposita iis qvi num felices sint &c &c ad Georgium Racoci Transylvaniæ Princeps. Mihi meum perijt, Tibi non perijsse spero: promittebas enim ad lucem promovere t[empore] suô. Liberabo Te ista curâ, si ad me remiseris: sed ut ne forte in Via pereat, curâ priùs describi, ut apographum apud Te retineas. Mitte verò illud rectè obsignatum ad manum Domini Rulicij, si fortè me abe[sse] contingat. (Fortè enim mihi ad mensem, Vel ultra, profectio ins[tat nescio?] qvo aliâs.) Hiemis rigorem inauditum accusant undique (Vidi autem Hamburgo scriptum, Dei esse opus, illius Dei, qvi Mosi cum populo suo viam per mare paraturus immisit Ventum acutum, mareque dissecuit: nunc autem immisso Vento mare constrinxit, & construxit pontes): sed apud nos hodie dissolvi incipit. Promitto primis cum navibus Didacticorum Exemplaria 4, qvæ nomine meo Universitatis & illustri Mæcenati offeras: decem autem præterea qvæ poscis Tibi dono mitti promisit, & per[solvit] Mæcenas, ut nobis (& publico) inserviendo ne lassescas. Addam [page torn, word missing] exemplaria Lucis in Tenebris (qvæ in Gallia benè operatur, Iansenistæ plura poscunt exemplaria) cum appendicibus suis. A Schaumio (& alijs, de hero suo) nihil adest, exspecto in dies.
                Vale   Raptissimè 12/22 Febr. 58
                                          IC
[7/111/10B]

               [squiggles]
                  A Monsieur
               Monsieur Samuel
                    Hartlib
             [squiggles]
                    à Londres
               Neare charing crosse over
                 against Angel Court