The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Comenius To Hartlib?, In Latin
Dating:13 October [1656?]
Ref:7/111/27A-B
[7/111/27A]

Salutem Plurimam. Amicissime Vir, ad binas Tuas rescribere habeo: ignosce qvòd seriùs. Serius sum in rebus agendis, scriptionibus epistolicis vacare profectò non vacat, præsertim sæpe, & densè, sicut jam fit, è Silesia (à dispersis) Francofurtô, Hamburgâ, Dantisco, Noribergâ etiam, intervenientibus epistolis. Ubi ergò prorsus non est necesse rescribi, silentiô respondeo: aut per alium, ut ad Te per Dominum Rulicium bis jam feci. Hodie ego scribo, non ille: post octiduum (si vivere dabit Deus) ille, non ego: atque sic alternatim, sicut & Tu poteris jam ad me jam ad illum, ad utrumque nihil opus, dum sumus unâ, & (per Dei gratiam) unum. Etiam sumtus compendifaciendi causâ. [deletion] Qvod compendium Tibi nuper intimavimus, & approbasti: cur ergò non seqveris? Heri enim uterque à Te accepimus, [seorsivas?] <qvisque>, pretiumque duplicatum est: illô 17 stiveros solvente, me totidem. Ecce duo ferè floreni Hollandici! ad qvid perditio hæc? Atque si qvid Amanuenses Tui scribunt, breviter scribant, neque chartam sigillent: harpyiæ enim illi simul atque contrectando alias esse inclusas sentiunt, pretium duplicant, nihil in contrarium audiendo; ut heri factum propter contrectatum Vetteri epistolio additum sigillum. Cautione itaque adversus istos opus. [deletion] Nec ad Figulum seorsim scribi opus, aut sub sigillo: qvicqvid ad me mittis, communicabitur illi: aut ad illum, perlectum ego obsignabo & mittam. Ita Tibi, nobisque & marsupio erit compendium.     Sed ad rem.    Prima Tua, responsum adhuc reqvirens, fuit 12/22 Septembris data: ad cujus contenta respondebo qvantum necesse. 1. Amanuenses nihil ferè adhuc aliud nisi Excidium Lesnæ descripsisse miror: qvô enim id usu? dum exemplar completius affuturum significassem. Excusum hîc est, mittendum per Dominum Dureum (vel centum exemplaria, ut scribis) sed ille qvando ad Vos sit rediturus sit, nescio. Fuit nuper hîc (mihi non conspectus, Rulitio [deletion] perexiguum) sed illicò discessit, nescimus qvô   2 Visiones premi silentiô (somnia intelligo Sartoris illius) benè svadet Dominus Op der Beck: premantur. 3 Transylvanus qvid faciat nescio: nihil illinc habui à Julio, sed expecto indies. 4 Inventionem tachygraphiæ suam prodidit mihi Dominus Lauterbach jam ante mensem, cùm primùm me huc venientem salutasset: promisit redire, & mihi arcanum detegere, sed non comparet hucusque, nec ubi eum qværam scio, nec ambio multorum conversationem. Si qvid de illo invento cognovero, communicabo.   4 Herculis Methodum Linguarum non curo, nec meliorem æstimo Bodinianâ: memoriæ carnificina est, facilitate apparenter titillans, in fumos desinens. Nobis methodus realis est, [deletion] cujus ope Linguæ cum Rebus docentur & discuntur meliùs, si agnoscere Mundus velit; sicut agnoscere incipiunt Hungari. (Venerunt nuperrimè studiosi qvidam, qvos Ultrajecti vidi, jam demum florere incipere Scholas Patriæ nuntiantes: sed --)   5 Schoofius me Groningæ per triduum subsistentem salutavit aliqvoties. Ille nostra pressè [deletion] vestigia tenet: fortè huc vocabitur, postquam determinata fuerint consilia, qvæ nunc (propter absentiam primariorum Consulum, Domini Grævij & Domini Tulpij) pendent. 6. De Vestro Legato ad Protestantes (Pro universali foedere fundando) qvid sentiat Dominus Arnoldus (Legatorum Hollandiæ apud Svecorum Regem Ecclesiastes),ex adjuncto intelliges (No 1) Communicavit hoc mihi Gener meus (ad qvem hoc scriptum) proximè, suum interim prodens desiderium ut citiùs fiat, ne post festum! 7 De associandis alijs Gentibus declarari Tibi vis qvomodo fiat? dicerem, si adesset amicus qvem ad Vos rediturum nosti. Qvanquam & dubitare incipio, an id usu aliqvo futurum: cùm is tantum sua videatur agere, ijsque sic intentus ut alia
[left margin, Hartlib: Sed quid audio Te etiam in bene opulente Terra et Urbi inopia pati? nec alio Vestitu quam illo vetustissimo gaudere ad Woytam?]
[7/111/27B]

non curare videatur. Sed de hoc agere non hujus fuerit loci: nec miror, ipse qvoque sic animatus ut mihi ad mea agendum relinqvi, alijs non distrahi, optem. Si Dominus Schletzerus veniet, & è re videbitur , illi poterunt qvædam committi.   8 Jonas Medniansky non est falsus de Mosci proposito nuntians: sed hic Vertumnus fuit instabilis, ab alijs (non ita ut nostri dormitantibus) ad alia consilia [deletion] subitò tractus.   9 Qvas Domini Cancellarii Oxenstiernæ ad Vestrum Protectorem communicasti literas, hujusque ad [Belgii?] Ordines, pergratæ fuerunt, communicatæque mox iterum sunt [deletion] Schaumij hero. Solche sachen haben mer krafft vnd safft sind communicirens werth. Additi quoque sunt à me stimuli: etiam illi primò, per Generum: sed nescio qvàm timeam sinistros progressus eorum, qvi suis malunt quam divinis agi consilijs. 10 Collationem inter Rabbi Menasse Ben Israel & Dominum Despange cum voluptate legi: optem velitationem id genus institui sæpiùs, ut convictus iste tandem gloriam det Deo, victasque manus Veritati, cum reliquijs Abrahamidum tantâ cæcitate laborantium. 11. Tuum de [deletion] <resumendo cum> Huebnero[abbreviation mark over 'u' deleted] literarum commercio consilium seqvi nondum libet: tum ob causam priûs memoratam, qvia non sufficio tot correspondentijs, tum qvia illum [deletion] suô tantùm sensu abundare scio, Ministerijque contemtorem pertinaciter agere intelligo.
Posterior Tua (reddita heri, data 26 Septembris/5 Octobris) responsum urget potissimùm ad priora: qvod jam habes. 2 Publica communicasti per Dominum Rulitium, qvæ grata fuerunt, sed & terrorem non nullâ parte incusserunt, per ea qvæ Legatum [Galliæ?] apud Vos intonare scribis. Certum est filios sæculi melius invigilare rebus suis, quam filios lucis: & profectò nisi pro suis vigilaverit custos Israelis actum erit de nobis. 3. Vettero si apud Vos provideri non potest, ut studijs vacet, veniat ad me! Aut illi providebo, si potero, ut in Academia vivat (Leydensem Tu commendas, ego Ultrajecti malim, ubi cum Professoribus nuper aliqvam inivi notitiam): aut si id non poterit, vivat mecum, pane meô contentus (jam enim acceptâ familiâ novam immigravi domunculam, propriamque instituo oeconomiam) meosque juvet[deletion] labores.   4 Hartmannum non habeo mecum, per tres jam hebdomadas in Selandia morantem, exiguo (ut ex literis video) adhuc successu, spe tamen adhuc aliqva pendente. Cùm redierit deliberabo qvid facto sit opus: ille qvidem Vestram adire Angliam flammantissimo tenetur desiderio, sed deliberandum an id ullo futurum commodo sperari possit. Differam verò adhuc ea de re consilium. (Nota Bene. Vetteri præsentia posset eô qvoque servire, ut correspodentiæ nostræ sit instrumentum, me alijs intento: immergere enim me Pansophico Operi reparando penitùs cogito.) 5 Triumphum C...... Regis (mediam enim vocem legere non possumus, nec ego nec Dominus Rulitius) excusum Francofurti qvæsivimus apud Bibliopolas, unum & alterum, nesciunt: scribe expressiùs qvid libri sit: 6 Schaumianum debitum solvam, si ostenderis viam: nempe cui hîc numerari debeat ista pecunia, ut Tu eam accipias per cambium, [deletion] doce, Atque jam Vale, salutatus ab amico Domino Rulicio, & Genero meo, à qvo communicata nova en adjungo! (No 2.) Ipse innuit eam iniri rationem, ut non semper ad me & ad Te scribat, sed vel ad me solum, Tibi qvoque communicanda: vel si ad Te, mihi priùs legenda. Fiat ita, Tu imitare: Compendia utique bona sunt: hîc inprimis attendam illud: Cui multum agendum est, illi pauca loqvenda, activè & passivè!    Vale. Oct. 3/13.
                                           Mens & Manus
                                                  nota.