The Hartlib Papers

Title:Letter, Johannes Morian To Benjamin Worsley, In Latin
Dating:27 January 1651
Ref:9/16/1A-2B: 2A BLANK
[9/16/1A]

         Immanuel 27 Ian: 1651. [Ambsterdam?]
Domine Worsley amicorum exoptatissime
Rectè mihi redditæ sunt literæ Tuæ in quibus carpis silentium meum trium aut 4 mensium. Equidem fateor me satis diu ad Te ipsum literarum dedisse nihil: verum quum ad Hartlibium nostrum frequentius scripserim, exisimavi quo ad communia si ad amicorum unum scriberem (quorum omnia sunt communia) illud ex æquo ad unum quemque pertinere, atque hac ratione me satis defungj officio meo: etenim quo ad microscopia semel atque iterum significavi cui ea tradiderim, nimirum Nautæ cuidam Londinensi Iarvis Mitchel. cuius navis Aureo Angelo insignis, qui cum Dominum[altered from Dominus] Panther iter inivisse existimo. tradidi autem per dominum Bridgeman, dies erat 21. xbris. quo ipso die abiturus erat nisi frigus incidisset similiter etiam domino Hartliebio notum fecj Tuas ad Mr [Golban? MS edge] rectè venisse qui et ipse responsum ad Te suum monenti mihi erat pollicitus. Attamen de Philosphicis aut metallicis tanto temporis intervallo nihil quicquam ad Te dedj. Fateor verum quid agas in re nondum satis perspectâ, maximè apud Eum qui nor spe vanâ sæpissimè huc usque delusus, morarum impatiens, rem totam si non omninô deseruisse, saltem (nec planè abs re) fastidire creditur? Eum incertâ spe diutius lactare iniquum sit et impium. Ut non omnis fert omnia Tellus; ita non sunt ad omnia omnium jngenia comparata, Mihi, de Rei veritate plenius convicto. facilius fuerit [letters deleted] vasti huius Maris difficultates superare, quâm ei, qui de portu an alicubi sit adhuc ambigit aut potius, nusquam esse, certo jam statuit. quod si omnia experimentorum et tentaminum <discrimina> quæ interim subivimus ex quo Te caremus, enarranda mihi fôrent, vix caperent (ut ille ait) omnes pelles Madian. nec usque dum optatum portum sumus ingressj, quem tamen subinde præsentem aspicimus, mox retroactj è longinquo prospicimus, nunquam tamen non cernimus. qui quidem contrarius et constans aspectus vel solus in causa est, quod ab incepto non desistimus, in quo alioquin peristere tantum non foret impossibile. sed ne planè sis inscius quid hîc fiat maxime quum aurem dormientis jam vellices, mutabo [nonhil?] propositum. Scias igitur Dominum Kufflerum et
[9/16/1B]

Aurifabrum mecum toto ferè tempore occupatos fuisse in perficiendo Stanno. per infinita quasi tentamina toto cælo inter se discrepantia, quamvis ex eadem prorsus materia eâdem via præparata, semel novem [decimæ? altered] partes Stannj in Argentum abierunt alias ex centum libris, 27. libræ, 16. 12, in argentum mutatæ sunt nunquam nihil, nec minus sesqui librâ, in tantâ rei inconstantia hucusque hæ simus et hæremus, causæ tanti discriminis ignari. eô tamen res deducta est ut jam constanter duas libras cum dimidia ex centum libris perficiamus, quam obrem aurifaber tam est confidens ut propè domum meam locum emerit pro 12 florenorum millibus. ibi non tantum domicilium pro familia sed laboratorium etiam ædificaturus in quo hoc negotium agatur in magno furno quem Stickofen appellant. Propediem ad nos venturus est ex parte Kuffleri quidam Arnhemio, qui in majori copia rem nobiscum experturus. quod eô usque Te celare constitueram nisi silentij, propositum interupisses. Plura quæ scriberem haberem quidem sed non est hujus temporis aut instituti. [letter deleted] Cum Stanni fodinis vestris nihil nobis est negocij. habemus ex Germania etiam vilioris pretij. Scorias tamen vestras dudum frustra desideravj causam desiderij jam facile divinabis. Dominum Borell ex Te salutabo quam primum ipsum convenero. vale amicorum optime et quod facis amare perge
                              Tui cupidissimum.
                                Ioh: Morian.
[9/16/2B]

for Mr Benjamin Worsley
 secretaire of the Councel
  of Trade.    at.
in charing Crosse by Mr Sam:
    Hartlieb.
              London.
[another hand: letters/numerals illeg.]
[above address, other way round, another hand:]
[538?]