The Hartlib Papers

Title:Letter, Martin Grundman To Hartlib, In Latin
Dating:29 October [1650?]
Ref:10/5/1A-2B
[10/5/1A]

       Salutem et amorem ab ipso fonte Salutis
               et amoris Christo.
Clarissime Domine Hartlibi, certiorem te reddere volui me venisse incolumen quò vellem, et propediem in auspiciis fore muneris mei quod suscepi. In quo si quæ molestiæ erunt fortassè (imo quia erunt, ut sunt res humanæ) sustinere eas magno animo et vincere constitui, aspectu isto duplici quod et mea in eo cura ad gloriam ipsius DEI altissimi, et ædificationem proximi primariò spectet: et quod homines variâ laude, candore, pietate non ficta sed sincerâ et fide sanâ, imò et hac nostra litteraria celebres invenerim, cum iis sermones habuerim, et hoc brevi tempore magis efficaciam Spiritus Sancti in corde meo <magis> senserim quàm unquam alias. Mi Hartlibi, mihi crede, quo propius et diutius res humanas, traditiones, superstitiones et fictam sanctitatem multorum è nostris Theologis Germaniæ, ut et Præsbyteribus Angliæ intueor, magis aspernari et fugere eas libet et toto alio orbe disjungi. Heu vanitates, heu malitias, heu ineptias etiam quas ubique locorum vidi! et nunc per gratiam Dei magis considero et perpendo: Deum patrem meum cælestem animitus orans ut consideranti mihi et perpendenti adspiret, quò ad pleniorem Redemptoris mei Iesu Christi cogniti-
[10/5/1B]

onem pervenire possim. Hanc enim anima mea desiderat, hanc anhelat, non dubitans gratiam et efficaciam Spiritus Sancti de die in dies magis magisque in corde meo operaturam, quò reverâ appareat me esse membrum sanctorum, meque in Christo esse et Iesum Christum unicum meum gaudium in me, per gratiam Spiritus Sancti, qui me Christo per fidem salvificam inseruit. O utinam nos omnes tempus vocationis nostræ gratiosum agnosceremus! O utinam propius Creatori, Redemptori et Servatori nostro accederemus! O utinam Iesus Christus unicè esset summum illud bonum animæ nostræ! O utinam tandem saturi abeamus, et theatri mundani portas spectemus, animumque ad superas, altas et beatas illas cælestis patriæ portas extollemus, ubi Iesus Christus est ad dextram Patris intercedens pro infirmitatibus nostris. Sed quorsum tendo? Nihil melius, nihil carius, nihil amabilius hâc materiâ hoc tempore habui quod communica rem. Ut igitur promissioni satisfacerem hæc pauca raptim communicare placuit. Interim unicum mihi est orandus; si Grammaticam ad compendiosum facilitatem, celeremque praxin, ex veteris naturalis didacticæ legibus concinnatam diuque expectatam cum Lexico Etymologiaco aut ullo alio tractatu tandem à Comenio accepistis, ut haud gravatim [aliquot? altered] Exemplaria mihi transmittas, pretiumque (quàm citò eorum particeps factus fuero) cum gratiarum actione expectes. Si enim Grammatica est talis qualis expectatur, crede mihi, nullam aliam sum docturus, imò quantum potero imitabor in omnibus Comenium donec planior et facilior apparebit via. Sex ad minimum poteris mittere Examplaria Gram-
[10/5/2A]

matices per Bibliopolam Domini Powels habitantem prope Excambium in Popes head alley at the Crown hac admonitione ut primo bajulo (with the carryer of Wrexham) ista transmittat sine morâ ad Dominum Powell viventem at Readcastell in MountGomeriechaire ubi et ego nunc vivo. Hoc faciens non solum modò me vicissim ad omnia humanitatis et charitatis officia studiaque paratissimum invenies, verum etiam precibus meis assiduis in omnibus tuis negotiis te jurabo. Salve et vale Christo Regi nostro cum omnibus amicis totaque tua familia commendatus. Dabantur raptissimè 29 Octobris Anno [MDCL?]
Charitatis Tuæ
                            Studiosissimus
                           Martinus Grundmannus
                             [2? words illeg.]
PS. Responsionem proximo Celeri sive tabellario expecto et tùm plura ad te ut et ad Dominum Unmussius et reliquos amicos honorandos quos omnes quàm officoisè et honorificè cum Reverendo Domino Duræo et Domino Hackio salutatos peto. Vale.
Quantum constet Antibecanus Iohannis Crocii Cassellani et an Londini haberi possit, ut [clarit? altered] tua certiorem me reddat, obnixè peto.
[10/5/2B]

For his honoured Friend
  Mr Samuel Hartlieb
   at his house in Chare
   in Crosse these
[another hand: 6d]
                    London
[seal]