The Hartlib Papers

Title:Letter, John Dury To [Caspar Streso], In Latin
Dating:27 January 1635
Ref:11/1/1A-B
Notes:According to G.H. Turnbull (Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 166), the letter is to Caspar Streso.
[11/1/1A]

[right margin, another hand:] Dieser brieff hab ich nicht bekommen, sonder dis ist mein erstes dz ich weis dz er noch im lande.
[Dury:]
        [Hebrew letters: alef, [lamed, lamed?] yod]
                   Gratiam et Pacem
Scripsi ad te in strezo ante duas septimanas per hungares quosdam studiosos qui hinc ad vos tendebant; ab eo tempore nulla fuit oblata scribendi vel potius <litteras> mittendi commoditas; quod fluida glacies &imperuius quo hæc insula cingitur fluvius, nuncijs aditum negauerit &agressum: nunc tandem Haga venit aliquis, qui hanc scribendi occasionem obtulit, quam lubens arripui ut certiorem te de meis rebus redderem &hasce inclusas simul mitterem. si priores meæ ad hungaris traditæ ad te non perlatæ fuerunt ex hisce intelliges me huc appulisse 8vo/18vo die huius mensis; atque eo die aliquot horis antequam huc veneram nauem soluisse in Angliam; sequenti die tanta vis glaciei innatabat aquis ut naues quæ in profluenti ad Anchoram stabant coactæ fuerint sese intra portum recipere; ita duæ quæ in Angliam vela facere constituerant frigore constrictæ hic iacent, &nobiscum expectant leniorem aeris temperiem. præter me plures hic sunt Angli mercatores &milites consortes huius carceris; quo forsan detinebimur usque ad Nouilunium; nam gelu vix ante illud tempus solutum iri subuereri licet: tum etiam nisi ventus faueat (qui hactenus frustra nobis fuit propitius) diutius forsan hic erit expectandum. eo die quo Haga discessi nisi ad Dominum Hartlibium litteras quibus ipsi significabam me in procinctu tum fuisse ut huc venirem arreptum [primam?] transfretandi commoditatem; eam necdum oblatam fuisse ex inclusis hisce percipiet &ex tuis si voles. petij antehac ut si quid velles mihi per litteras signficatam eas huc mitteres &ad Dominum Cloppenburgium dirigeres mihi tradendas; contraxi cum eo familiaritatem, vir est Doctus &humanus, qui quondam meo parenti fuit notissimus: Sed iam tamen expeditior &non minus certa via erit: si primo Rotterodamum ad Dominum Petræum mittas; qui per Anglos nautas vel alios (qui sæpius huc inde commeant, postquam concreta glacies sibi constitit &iter facientibus patuit) ad me cum hac inscriptione tuas mittere poterit: Aen J. Durey ghelogeert by Giles wall engelsman in den Briel. vir notus est [catchword: omnibus]
[11/1/1B]

omnibus, &præsertim nautis. nisi tamen dignum operæ pretium indicaueris; &coniectura possis assequi me hoc in loco adhuc fore quando tuæ litteræ deferentur; non existimo consultum ut temere scribas: nollem enim rem aliquam maioris momenti fluctuare &in aliorum manus me absente incidere. nihil habeo quod amplius addam nisi ut me precibus tuis commendem &Dominum Goræum Dominum Alers Tuum Discipulum &hospitam Salvere meo nomine iubeas. Vale dabam Brilæ 27 Ian stil. vet. 1634.
                          Tuus in Christo
                           Iohannes Duræus
Constitueram cum hasce scribebam ad te mittere litteras quas Domino Hartlibio destinaueram; sed iam mutato consilio illas ad Dominum Balmfordium ministrum Hagiensem decreui tradere; citius enim ab illo Londinum mittentur Haga quam a te Leida. hoc me fecisse si Domino Hartlibio significes feceris illi ut puto rem gratam &mihi non ingratam. iterum vale.
[left margin, same hand as marginal note on 11/1/1A:] Ich bin bey H. Balmfort gewesen vndt nachgefraget, er hatt aber diesen brieff nicht bekommen, sonsten zugesagt solcher zu senden so bald er ihn bekomt.