Title: | Letter, ? To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 13 November [1634?] |
Ref: | 11/1/13A-B |
Notes: | Letter has been dated 1624 but appears to be part of correspondence dated 1634. |
[11/1/13A]
Hac hebdomada nullas abs te accepi literas, accepturus tamen [proculdubio?] intra biduum quo tardius proficiscuntur [nunc?] tabellarij. Cæteras omnes, quas hactenus scripsisti, rectè accepi. Dum hic fui, locum communem de precibus duabus elaboravi concionibus, methodo planè nova et rebus ac quæstionibus per multis ad praxin veram hujus loci per quam necessarijs, in quibus videntur valde deficere nostri vulgares loci communatores Etiam Anglos ex Saints cordiall consulebam, sed in plurimis deficiebant.
Vale 13 [numerals deleted] Nov. [1624?].
Tuiss.
Mirabilia Dei hoc anno [patrata?] judicia.
1. Wallsteini stupenda ruina
2. Nordlingana clades et sequuta Germaniæ vastatio
3. Danicus casus mirabilis
4. Inundatio Hamburgensis.
5. principum præcipuorum in Saxonio inferiori mors
6. Gallici fratris mirabilis evasio. etc.
7. Lues tam epidemica. Adde
Quod tot mala subito conversa sint in pacem communem. Id enim spero fore
[11/1/13B]
A Monsieur
Monsieur Samuel Hartlib
à
Londres
to bee found at Mr Bournes
shop neare the royall
exchange.
[above address:]
[red pencil mark?]
[150?]
[seal]