The Hartlib Papers

Title:Letter, ? To Hartlib, In Latin
Dating:20 November 1634
Ref:11/1/14A-B
[11/1/14A]

                        S. P.
De privatis non habeo [quod?] scribam. Duabus jam continuis vicibus nullas â vobis [word deleted] accepi literas, ubi culpa sit dubito. Significavi antehac [quod?] 11 Imperiales [acceperim?] â Domino Cornu, pro quibus ut Domino Suatossio et socijs qui Cantabrigæ sunt, abs te numerarentur duæ libræ cum [dimidia?] rogabam. Literæ, q ad ipsos directæ meum continent chirographum, mecum adhuc sunt, mittendæ per Dominum Duræum, nisi ille tardius abierit. In eo enim casu [spopondi?] per tabellionem mittere ea lege, ut portorium de summa detrahas. De his et cæteris responsum tuum exspecto. Interea hic hæreo turbatus et ad studia ineptus. Istos 30 solidos Dordraco me accepturum spero indies. Hoc puncto â me Dominus Duræus Leidam discedit, perendie rediturus. De D. Altingo nihil constat Bremam venisse ajunt Caleto magis confisus navi Germanic [qu?] Belgic. Vale et saluta uxorem cum sororibus
20 Nov. 1634.
                       T
                           ex stylo.
[11/1/14B]

   A Monsieur
Monsieur Samuel Hartlib
             à
            Londres
[overwritten in another hand: letters/numerals illeg.] :4
  to bee delivered at Mr Bournes
   shop neare the royall exchange.
[above address, another hand:] 202 [squiggles]
[seal]