The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, John Dury To ?, In Latin
Dating:4 September 1639
Ref:1/21/1A-B AND 6A-14B: 13B BLANK
Notes:2A-5B is a separate document.
[1/21/1A]

    Gratia, misericordia et pax tibi sit à Deo Patre in
    Domino nostro Iesu Christo per communionem Spiritus
         Sancti. Amen.
Reverende admodúm et summopere dilecte in Christo frater.
Dici non potest, quantopere Spiritum meum in Domino refecerint gratissimæ literæ, quas Dn. Iohannes Tanckmarus à te attulit et Gluckstadii ante mensem mihi tradidit. Video charitatem [Greek: anypokriton] et ferventem, qua me amplecteris; video curam atque sollicitudinem, quâ meis infirmitatibus opem ferre anniteris; video diligentiam atque promtitudinem animi, qúa onus meum humeris tuis imponis ut me illo leves, atque ita Christi legem erga me adimpleas; hoc fine suades, instruis doces, reprehendis, hortaris, mones, et eâ, quâ decet lenitate, prudentiâ, Zelo et pietate in viam rectam me reducere et confirmari conaris. Quid ergo retribuam Domino pro tam insigni fructu sanctæ in Spiritu suo communionis inter nos excitæ? Nihil habeo quod vel illi vel tibi rependam, præter me ipsum in illo tibi et in te illi dicatum: ut scilicet illud votum Christi Domini in nobis ad impleatur, quo petit à Patre in ultimâ precatione suâ, ut omnes credentes in ipsum sint unum, sicut tu Pater in me et ego in te; ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus me à te missum esse; et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Vide, quæso[altered], [quantam?] inter nos esse velit unionem spiritualem, et quam perfectam in charitate conjunctionem, et virtutis coelestis communicationem. Vide, inquam, qúalem esse velit animorum nostrorum in spiritu penetrationem intra nos invicem; non sufficiebat dixisse [semel?], ut unum sint, sed illud toties repetitur, ut pene tautologia in verbis Domini esse, videatur; sed nulla tautologia in tanto mysterio locum invenire potuit; verum rei perfectionem, et animi sui in re tantâ efflagitandâ Zelum atque instantiam expressit Dominus, quando summæ felicitatis nostræ culmen atque effectum in variis existentiæ suæ respectibus et modis exprimere voluit, quatenus captui nostro is proprotionatum est. Peti ergo, si distincte rem intueamur tria hæc: primo ipsam unitatem; secundó vias omnes modosque illius unitatis; tertió denique perfectionem illorum per vias modosque illos in illo statu, quibus singulis interiicit suo loco fines et usus proprios, causasque rerum petitarúm, ut de impetrando voto suo, et nos et se certiores reddat. Ergo si rem ad simplices suas propositiones reducamus et in iis ordinem spiritualis materiæ contemplemur, videre est hæc à Domino dici. 1. Peto ut omnes fideles unum sint v. 21. Péto autem, ut hisce modis et viis unum sint: denique peto ut consummentur in unum v. 21. 22. 23. Petitio prima primo loco seorsim per se
[1/21/1B]

seorsim petitur; deinde bis repetitur involuta secundæ petionis materiæ, ita ut illud [Greek: henosei] ter sed sine omni redundantiâ sermonis repetatur. Secunda petitio, quæ modúm et causas unionis proponit habeat triplicem immeationis viam, per quam Dominus unitatem hanc fieri debere demonstrat: nam vel fideles immeant erga sese invicem, atque hoc fieri dicitur ad eum modúm quo Pater in Filio et Filius in Patre existit; vel hic qui hoc pacto se [letter deleted] invicem immeant simul etiam Patrem et Filium immeant, ut in illo unum sint non solum inter se sed etiam cum illis et per illos erga se invicem v. 21. Unde existit ea tandem unitas in ipsis quæ referat Patris et Filii unitatem in gloriâ, quam Christus iis hoc fine concessit a Patre v. 22. Vel denique Pater et Filiús ille videlicet in isto; hos ita únitos et in gloriâ unitatis persistentes immeant, ut consummati[altered] reddantur in illo statu. v. 23. Triplex ergo respectus est constituendæ et constitutæ, unus autem consummandæ unitatis inter fideles; primus est, ut sic dicam collateralis quo unus fidelis in alterum tendit ad unitatem cum eo colendam, ita paulatim omnes unum fiunt, et ex unitate illorum existit ecclesia; quæ catenus demum vera est, quatenus unitatis hújus modus fit ad similitudinem inexistentiæ illius, quæ est inter Patrem atque Filium. Hæc autem inexitentia est per eundem spiritum essentialiter in utroque subsistentem; ita ut Pater existat in Filii Spiritu et Filius in Spiritu Patris; et ipse Spiritus utrique inexistens, et ab utroque erga alterum procedens, alterúm alteri inhabitantem immeare faciat erga se invicem, et simul utrumque immeet et ab utroque immeetur. Ita in eodem spiritu gratiæ, quo adoptamur in filios, Dei singúli seorsim; fideles quoque intra se se coadunantur[altered], collaterali ut sic dicam motu concurrenres[altered] et se se invicem amplexantes per charitatem, quæ sympathiam in eodem spiritu progignit inter illos talem, per quam alter in alterius Spiritu habitare dicitur ad similitudinem quandam inexistentiæ[altered] illius ineffabilis, quæ est in S. S. S. trinitate, adeo ut quemadmodum trinitas S. S. S. suo modo ineffabili nobis, una est in Essentia sua spiritualiter divina et dicinitus spirituali, ita corpus ecclesiæ, id est cætus unitorum fidelium, suo quoque et in sanctorum communione perceptibili nobis modo unus sit in essentia súâ spiritualiter humanâ et humanitûs spirituali. Quando igitur sibi mutuo per eundem adoptionis spiritum inexistunt fideles, ita ut alter in alterius animâ quasi habitet per charitatis sympathiam, ut affectus et actiones illorum omnes sese mutuo immeent per collateralem virtutis effluxum et motus spiritualis [Greek: energeian], tum constitui inter eos mysticum Christi corpus certum est. Huic autem corpori anima spiritualis deinde supervenit, accedente ad hunc unitatis modum secundo respectu. Secundus enim respectus unitatis inter fideles est (.ut sic dicam.) capitalis sive supernus, quo unus fidelis concurrit cum altero in eodem capite superno quodam motu gratiosi spiritus, quo omnes simul ducuntur ad Patrem atque Filium, et in illis unum fiunt; sicuti membra ejusdem corporis singula, utque lineæ àa circúmferentiâ circuli tendentes múltæ uniuntur in eodem centro[altered], capite suo: ita fideles animæ Deo dicatæ, quia omnes simul ad eundem Patrem et Filium vitæ suæ novæ[altered] fontem tendunt, erga eos immeant, atque in iis existentiam, ad qúam per spiritum adoptionis vocantur (.cum hic docet[altered] illos et[altered] movet ad preces ut dicant Abba Pater.) acquirunt. Omnes enim animæ spirituales Dei sunt propagines is enim est Pater Spirituum, ideóque in illo únitam habent existentiam, ut rami solent in trunco arboris existere: hic autem unitatis modus atque respectus corpori ecclesiæ jam formato per Collateralem concursum superaddit quasi animam, sive ut meliús dicam únitatem formatam in Ecclesia, animatam et vivam facit qúatenus in Patre et Filio existentem habet vitam spiritualem: nam etiamsi inter sese collaterali quodam motu [catchword: animæ]
[1/21/6A]

[another hand:] animæ vivant & agant per mutuam[altered] immeantionem (uti fit in natura per Sympathiam; & fiet in inferno per Antipathiam[altered from Antipathicam] æternam ad mutuam sui vexationem) non tamen propriè in spiritu vivere unirique dicuntur; nisi immeatio illa animarum mutua in Centro vitæ suæ existat; atque ita in Unitate Divina suæ immeationis archetypam virtutem inveniat. hanc secundam unitatis mutuæ immeationem non possum melius exprimere & animo meo repræsentare, quam sub imagine radiorum à solari centro dependentium: certum est radios omnes inter se distinctos esse, & sese mutuo immeare atque penetrare per luminosam proprietatem; sed tamen hæc unitas nullum haberet vitalem erga res fovendas vigorem; nisi omnes simul radii in centro suo solis, nempe, corpore existerent; unde fieri videmus, quod eodem momento, quo Sol ab horizonte nostro discedit pereant etiam ab oculis nostris omnes ejus radii; nisi aliunde per reflexionem ad nos deriventur, uti fit in crepusculis ante et post exortum Solis. Idem cogitandum de Sole Iustitiæ à quo animas in vita spirituali radiantes dependere scimus tanquam à centro lucis & vigoris sui; ita ut nihil sint, ne quidem inter sese, si à sole suo separentur & in illo non conjungantur.
Hic ergo primus et secundus unitatis in cætu Eclesiastico respectus format et constituit corpus Ecclesiæ: ab utroque et in utroque consistit deinde Ecclesiæ splendor ad similitudinem gloriæ per quam Pater & Filius unum sunt: nam v. 22. Dominus dicit se dedisse gloriam, quam pater sibi dederat fidelibus (scil. in coetum hoc pacto compactis) ut unum sint (scil. in ea gloria) [another hand: quemadmodum] nos unum sumus (scil. in nostra gloria) hic unitatis modus assimilari potest, splendori et calori qui in hemisphærio nostro existit à systemate toto luminis; quatenus à Sole et radiis exinde effluentibus simul exúrgit luminosa caloris vitalis in mundo essentia, quæ formas rerum omnes externamque speciem oculis nostris objicit; et virtutes facultatesque illarum internas prolicit & ad actionem proritat vitalem. Hæc essentia luminosa in Ecclesiæ spirituali constitutione existit; quatenus omnes regni cælorum pulchritudines in luce constituit omnesque virtutes Dei in cordibus fidelium delitescentes in apricum profert et educit ad vitales suos usus. Unde jam colligere [word deleted] oportet Christum Dominum precari pro unitate constituendæ & constitutæ Ecclesiæ. unitas constituendæ Ecclesiæ est collateralis fidelium unitas inter se ad similtudinem collateralis in ipsa Trinitate S. S. S. Unitatis. & est capitalis eorundem unitas qua ipsi S. S. S. Trinitati uniuntur. Constitutæ hoc pacto Ecclesiæ unitas ab utraque unitate hac priori resultans, est una eademque gloriæ possessio, qua fideles in gloria essentiali unum sunt inter se in Spiritu.
Tertius denique unitatis respectus is est, qui non tam constitutionem ipsam Ecclesiæ; aut constitutam Ecclesiam intuetur, quam consummationem Ecclesiæ in prioribus Unitatis viis. hic autem vocari debet repletivus Unitatis modus; fit enim ex eo quod filius sua præsentia repleat fideles suos omni gratia in Ecclesia, quatenus in ipso Pater habitat per omnem súæ Deitatis plenitudinem. nam v. 23 ita dicit Ego in iis & Tu in me [Greek: hina tetelomenoi osi eis hen]. non dicit [Greek: hen osi] ut antea; sed [Greek: tetelomenoi eis hen]. unde autem hæc [Greek: teleiotes] ad unitatem complendam tendens [catchword: nisi]
[1/21/6B]

nisi ex eo quod superna Patris atque Filii unitas quasi descendit et supervenit Ecclesiæ in prioribus unitatibus constitutæ; ita ut jam in Ecclesiam Pater et Filius immeent, et fidelibus suis inexistentes eos inter sese per seipsas perficiant & in perfectione uniant. antea fideles cum fidelibus concurrebant; et ad deum assurgebant, ut in illo unirentur inter se; sed hic in ultimo respectu unionis, Deus cum Deo unitus (ut sic loquar) descendit, ut unitatem suam in Ecclesia sua habeat et possideat sibi cum hominibus communem. Quis prima fronte in verbis tam paucis tot misteria latere cogitasset? et quis sub tali verborum similitudine[altered] ipsam de qua loquuntur unitatem in Phrasiologia quodam modo repræsentante, distinctionem et respectuum diversitatem tantam animadvertere posset, sine propositionum singularium analytica contemplatione? Sed rem ipsam spectemus & ad nos ipsos applicemus: Ego me tibi in Domino debitorum agnosco; is nos quondam in seipso univit, & nobis invicem per Spiritum adoptionis conjunxit; is hactenus in illa unitate nos conservavit; & spero quod eandem tandem is quoque perficiet, per suam in nobis præsentiam & cum Patre suo inhabitationem. Ergo ne segnescamus in hujus unitatis studio cavendum est; quam pretiosos enim consolationis fructus producat ego jam experior in literis tuis et fratris nostri Serrarii <H?: N. N.>, quibus animum meum Deus noster (in quo vita <nostra> vestra concurrit) refocillavit mirifice, ita quidem, ut jam dum hæc scribo me vivere sentiam in spiritu, qui ab illo per vos in me derivatus est. mea enim calamitate vos <omnino> commoti[altered], hausistis ex illo fonte vitæ consolationes, quas in me effudistis, per quas Dei benedictio gratiosa me mihi aliquamodo restituit. Vos itaque per unitatem Spiritus facti estis à Deo nostro mortis meæ destructores & vitæ largitores, dum curas meas mecum concoquere & cordi vobis esse passi estis: persistamus itaque in studio tam fructuoso & tradamus nos invicem nobis ipsis in Deo & patre Luminum, à quo donum omne perfectum emanat: denique attollamus simul voces nostras cum gaudio exultantes coram eo qui morte sua vim mortis in carne nostra superat & extinguit, ut deinceps illi in æterna regeneratione vivamus [Greek: theias [koinanoi?] physeos] et 2. Pet. 1. 4. <left margin 2. Pet. 1. 4.> [Greek: apophygoutes tes en kosmo en epithymia phthoras]. quomodo autem id faciemus? certe non aliter quam eo modo quo jubet Apostolus ibidem quando superiori huic exhortationi alteram subnectit in qua recenset catalogum officiorum aut potius gradus exponit spiritualis studii in quo vitam quam à Deo accipimus impendere tenemur. Rectissime autem de meo statu judicasti et causas explicasti pertubationum mearum accuratè: nam iisdem abducor ab hoc spirituali tramite motibus quibus id fieri censes; nec me causa mali mei latuit; sed nescio quid consolationis atque solatii secum afferre soleat ejus explicatio ab altero proposita magis quam à nobis ipsis concepta; annon hoc ideo accidere dicemus quoniam alienus in spirituali condolentia affectus [catchword: & compassio]
[1/21/7A]

& compassio sincera; levat nos aliqua parte oneris; propter illum animorum in Spiritu Christi concursum, qui querelas nostras ad illum devolvit & mortis ejus considerationi infirmitates omnes nostras immergit? Ergo idem alio atque alio modo à nobis apprehensum atque cogitatum non est amplius idem, sed diversum in modo, fructuque operationis súæ erga nos. hic iterum videmus unionis nostræ commodum hactenus mihi non cogitatum; quod nempe rerum proprietates immutare valeat earundem, quando diversus concipiendi modus in fidei actu & charitatis genio existens ab unita unitæ objicitur animæ ad ejus salutarem instructionem aut admonitionem perficiendam; circa res etiam antea sibi cognitas atque molestas in ea cognitione. ô quot quantaque sunt in regno Dei mysteria, quæ penetrare nequimus, aut quæ ab oculis nostris occultantur ob defectum mutui in officio ædificationis commercii! Non igitur frustra jubemur quotidie nos invicem hortari & provocare ad [Greek: paroxysmon agapes] & [Greek: kalon ergon]: nam in Praxi experimur ea quæ per theoriam nunquam assequi potuissemus; aliud enim est è longinquo & quasi per nebulam rem contueri; aliud eandem manibus versare & contrectando oculis objicere; ita aliud est spiritualem statum per Idæam & imaginando nobis[altered from vobis] repræsentare; aliud est illum sentire & perfectionem ejus, in suavitate spiritualis gustus per verbum vivificum experiri. Rectè itaque statuis nos nihil verè agnoscere nisi id quod in praxi addiscimus. nec malè mones de subjugandis peccatorum in carne omnibus reliquiis; pudet me meæ pusillanimitatis; quod suades persuasisiti, utinam modo in effectum id quod cogito & intendo deduci posset, nec toties defatisceret in conatu animus sibi nullo modo constans; Ecce jam victor sub Ajacis nostri clypeo à te mihi protenso exultans & triumphans in pugna consisto; sed quam primum novus aliunde fit impetus in animarum clypeo suo undatum[altered]; Eheu quanta cum trepidatione vel de hac statione recedimus, vel si non recedimus in terram; id est ad terrenos affectus cadimus; vel si humi non plane prolabimur, sed scipioni nostro innixi stamus in pedes erecti aliquo modo, quam hoc ægre fit? Ego hæc experior, ideo confidentius hæc proloquor, ut deplorandam naturæ nostræ corruptionem cujus reliquias solus Deus debellare potest; mihi sine ejus speciali gratia superatu impossibilem esse, omni ex parte recognoscam. Quousque autem ille velit nos ad se perducere renovatos non est obscurum in sacris literis; quando autem, ubi et qua via ab experimento in manuductione spiritus aliquando addiscemus. [catchword: Interea]
[1/21/7B]

Interea bene admones cum hoste paciscendum non esse; nec inducias cum eo pagendas; sed [Greek: teleios] sperandum succinctis mentis nostræ in sobrietate lumbis in eam quæ nobis defertur à Deo gratiam per revelationem Iesu Christi in nobis; nec ullo modo committendum est, ut per socordiam aut incredulitatem deficiamis ab illa gratia; ne forte radix amara suppullulans et nos & alios complures coinquinet. Prospiciamus itaque nobis ipsis et vigilemus ad preces: gratulorque tibi de illo quam sensisti in Domino profectu; et benedictum sit nomen ejus in secula; quod quærentes ipsum & faciem ejus inquirentes, vacuos non dimittat; sed satiare soleat eos radiis benignitatis suæ, et luce vultus sui (propitii erga humiles & abjectos in seipsis) reficiat nos antequam consternemur penitus à terroribus tenebricosæ noctis, quos in valle lethalis umbræ aliquando experimur; faxit immensa ejus erga tuam animam ipsi formo foedere desponsatam, benignitas; ut magis magisque fructus æternæ in verbo vitæ generationis effloræscant in illa ad nominis ipsius gloriam & multorum consolationem talem qualem jam mihi attulisiti. utinam vero par pari rependere possem, querelis tuis levamen aliquod subministrando! at eæ graves adeo non sunt; nec tibi vires deesse videntur ad causas mali dijudicanduas; ergo retine constantiam in proposito certamine; discerne occasiones illas, quibus caro tua abutitur ad suas cupiditates; prudenter eas aut devita, aut in pugnæ spiritulais campum atque materiam easdem converte, ut ab iis victoriam reportes. hæc facile, inquies, à te dicuntur; sed quomodo in effectum res ipsa deducetur? quomodo animum ab incidentiis ingratis (ita enim vocas malum quod te afficit) & phantasmatis magna vi irruentibus præservabo? quomodo denique lapsus illos post quos obdormiscentiam quasi spiritus & Zeli imminutionem invenio prævenire potero? rem magnam petis; attamen Deo nostro valde facilem factu, si ille voluerit spiritum suum ita in te roborare, ut primos motus tuos continuo compescere et sub conscientiæ à foedere Dei roboratæ jugum mittere queas: hoc ipsum ergo petendum est ab illo precibus ardentissimis; non tantum ut particulares incidentias illas atque phantasmata magis molesta & spirituali animæ tuæ tranquillitati adversa clementer auferat & impediat; sed ut animum tuum ita in foedere suo stabiliat, ut assuescas omnia quæcunque cogitas aut agis in hoc seculo & coram hominibus agere & cogitare cum expressa relatione ad tenorem novi foederis. Audi Davidem Psalmo 15. v. 8. Propono Iehovam [catchword: mihi]
[1/21/14A]

[another hand:] mihi jugiter; quia à dextrâ meâ est non dimovebor; antea dixerat v. 7. benedicam Iehovæ, qui dedit consilium mihi; etiam per noctes erudiunt me renes mei. Quodnam consiliúm dederat ei Dominus? Illud certè, quod in prioribus versibus explicaverat, nempe qúod missis idolis mundanis Iehovam elegerat sibi in portionem et Dominum suum illum agnosceret: Unde v. 6 concludens amoenissimam atque elegantissimam sibi in Deo possessionem accidisse; gratulatur sibi ipsi de consilio a Deo suggesto deque eruditione sibi ex eo consilio oblatâ quotidie v. 7. Unde tamen effectum eventumque felicem et consilii et eruditionis ab eo partæ declarat hunc esse quod gratiam hanc nactus sit in vitæ cursu moderando; quod Dominum jugiter sibi proponat atque exinde præsentiam ejus sentiat, inque illâ præsentiâ virtutis divinæ operationem percipiat talem, quæ ipsum firmat, ita ut non dimoveatur ab eâ, quam acquisivit gratia unionis. Hic vides, qúid sibi David in Spiritu accidisse testetur: hæc scripta sunt ad consolationem et directionem nostram in colendâ cum Deo communione: quomodo autem communionem cum eo fovebimus, nisi nosmet foederi ejus novo tradamus regendos? nisi Deum eligentes nobis in possessionem stabilem et unicam conemur omnia tanquam in illo, et coram oculis ipsius cogitare et facere quæ meditari et aggredi inceptamus? Nam si jugitur illúm ob oculos habemus omnino futurum est nobis, quod David sibi accidisse testatur; Deús nempe nobis à dextris affuturus est nobis ut ab illo non dimoveantur affectus animi nostri. Ego rem hanc sæpe mihi proposui, et mente capere possum; sed quam procul adhuc ab hac foederis observatione absim ego, non sine luctu et perturbatione cogito, quotiescunque lapsus experior eos, quos antehac ad vos perscripsi me sentire. Nec jam mihi à lacrymis propemodum temperare possum dum aberrationes ab hoc tramite meas, dumque negligentiam in hac ipsa re (.quam tibi suadeo.) præstandâ meam recolligo. Sed age, ne animum despondeamus, faciamus orbitas rectas pedibus nostris, et attollamus manus demissas et languida genua ut propositum in cursu certamen sine intermissione subeamus; ut inquam pro eo certemus, ne subordinatio illa mentis nostræ, in quâ per conscientiam foederi in Christo unitam, a Deo semper in re qualibet dependere debemus, pereat ab intentione nostrâ; sed continuo exerceamus cogitationes cordis nostri in reconcinnandis et in integrum restituendis animi evagantis extra Dei conspectum obtutibus; nescio quomodo id, quod cogito, exponere debeam. Uno verbo. Hoc est mihi propositum in observando foedere studiúm, ut nihil extra illius tenorem factum aut cogitatum velim: utque omnia atque semper omnia fiant sub respectu illo, qúo
[1/21/14B]

Deo per Christum in re qualibet subordinati et substituti esse tenemur. Tenemur autem illi esse subordinati atque substituti in obtutu mentis continuo ab illo dependentis propter foederalem contractum in quo nosmet totos illi resignavimus. Si jam obliviscimur hujusce contractus nostri, et alio fine per inadvertentiam cogitamus et facimus ea, quæ in mundo tractamus; aliter fieri non potest, quin labamur et adversarii insultibus obiiciamur, quoniam extra foederis tenorem status noster existit; atque ideo[altered] à Spiritu, qui [per?] per foedus in nobis habitat deficit. Non nego interim id, qúod tibi probabiliter putas accidere; ab externo nempe obvenire tentationes, ab ipso diabolo illatas. Sed dubito etiam tecum an ullæ tentationes diabolicæ ullum vim in nos habere possint sine fomite in nobis existente mali in qúod agere queant: nam si per nos oppugnare ipsos nequeat nos Diabolus, non videtur nocere nobis, aut vix etiam afficere nos posse, non eo sensu quasi nullum in nos impetum, nobis in animo perceptibilem facere vel audeat vel tentet, sed hoc sensu, quo de perturbatione et dejectione animi à statu suo loquimur: interim tamen non puto satis hoc esse, si scilicet conscientia nostra non perturbetur ab ejus insultu, ad concludendum quod ab externo tantum et non interno fomite oriantur tentationes: nam aures mihi vel licat illud Ierimiæ dictum 17. 9. Fraudulentum cor ipsum supra omnia et mortiferum est, quis cognoscat ipsum? ergo non facile debemus nobis ipsis abblandiri, aut propter cordis nostri silentium in accusando concludere exstinctum mali fomitem: et tantum ab externo nos affici. Quicquid sit, verum est, quod allegas ex Iacobo Apostolo: Beatus vir, qui suffert tentationem; nam corona vitæ ei reservatur, qui probationem perfert; Ergo non oportet hanc luctam declinare, sed ad finem in eâ perseverandum esse, statuendum est. Nam ad illa venturus sum, quæ à me petis de loco Pauli 12. 16. collato cum eiusdem capitis v. 3. utrobique videtur agi de re eadem, nempe de humilitate sectandâ: sed putas in v. 16. non agi solum de rebus mundanis, quoniam in v. 3. manifesté agitur de rebus spiritualibus, quæ fidei nostræ objiciuntur. Ego nihil soleo de sensu loci alicuius scripturæ statuere antequam totum contextum analysavero, nihil ergo definiam de re ipsa, antequam ordinem discursus Apostolici enarravero in illo capite: interea diffiteri [catchword: non possum]
[1/21/8A]

[another hand:] non possum quod illa quam facis consequentia mihi non videatur satis bona; non enim sequitur si v. 3. de rebus pure spiritualibus sermo est; ergo et v. 16. de iisdem intelligendus erit; hoc inquam non sequitur; quoniam credibile est in tam brevi et accurato discursu idem de re eadem præceptum non bis repeti sine magna causa et notabili apposita circumstantia: unde elucescat ream illam iterum iterumque urgeri sine tautologia à qua libenter S. Scriptm. seu potius Dei Spiritum liberare soleo. Cum itaque nulla hic tabis circumstantia in contextu appareat non puto valere illam ratiocinationem. verum hæc mere conjecturalia sunt. at nunc veniamus ad demonstrationes analyticas quarum fundamentum habes in apposita charta, ibi videre potes quod v. 1. et. 2 agat de officiis per quæ quilibet semetipsum Deo sistere tenetur: ea officia vel corpora nostra concernunt v. 1. vel mentes v. 2. quatenus utraque ad Deum referuntur. deinde v. 3. agitur modo sapiendi circa res fidei objectas & sequentibus usque ad 9. de administratione sive de modo administrandi dona quæ diversimode Deus Ecclesiæ membris largitus est. Denique â v. 9. usque ad finem agitur de officiis quæ in omnibus Ecclesiæ membris requiruntur ad Euangelii professionem tam bene agendo quam mala declinando fovendam; tum erga probos tum erga improbos. officia quæ complectuntur bona agenda recensentur à v. 9. usque ad v. 17. officia, quæ primario respiciunt declinanda mala quæ ab improbis & Adversariis Euangelii oriri possunt. à v. 17. ad finem capitis enumerantur. hic habemus jam rerum hoc capite tractatarum distinctas classes tres, quibus explicantur, ea, quæ nobis incumbunt facienda respectu Dei, respectu Ecclesiæ et respectu proximi; ad animæ erga Deum in cultu spirituali conversionem ad legitimam donorum spiritualium in cætu administrationem et ad Euangelii professionem in conversatione erga homines inculpata cohonestandam: à quolibet respectu sui ipsius, ab iis qui cum officio in Ecclesia sunt, respectu particularis vocationis suæ & ab omnibus veritatem Dei professis, respectu vocationis communis. hæc puto esse extra omne dubium posita quoniam ista rerum distinctio manifeste demonstrari potest, ex omnibus illarum proprietatibus in contextu expressis. Hoc posito veniamus jam dubitationis nostræ solutionem: ea pertinent manifeste ad ultimam rerum tractatarum classem; quæritur enim utrum illa verba quæ v. 16. exstant [Greek: me ta hyrela phronountes alla tois tapeinois synapagomenon] sint interpretanda de rebus mere [humanis?] mundanis, an etiam de spiritualibus? putas autem res spirituales etiam hic intelligendas esse, quoniam manifeste de spiritualibus rebus agitur v. 3. ubi dicitur [Greek: me hypephronein par ho dei phronein alla phronein eis to sophronein ekaso eos ho theas emerise metron piseos]. Ego necdum [catchword: quicquam]
[1/21/8B]

quicquam determino, sed alterius investigandum judico per Analysin cujusque loci magis distinctam & alterius cum altero cumque suis præcedentibus atque sequentibus collationem, quid statuendum sit; mihi enim non licet de sensu Spiritus Sancti judicium formare, aut quicquam præconcepta cogitatione admittere, priusquam hac methodo singula perpendero, ne magis inferre meum, quam ex verbis haurire sensum Dei videar; litera enim hoc fine servit, ut manuducat spiritum nostrum ad sensum divini sermonis ex sua proprietate & structura hauriendum: oportet itaque litteræ proprietatem atque structuram perpendere, antequam sensum nobis formare liceat. hoc igitur agamus more nostro in Analysi primo literali; deinde materiali Analysis utriusque loci literalis hæc est
            Primo versus tertius ita habet in suis
                 Propositionibus simplicibus
| Partic|   et
—-------Δ-----------------------------------------------
| Etenim|   - - Dico per gratiam quæ mihi data est
|       |   - - -cuivis / versanti inter vos
|       |   - - - - / ne sapiat / supra modum
|       |               /           / ultra quam
|       |                           / oportet sapere
| Sed   |   - - - - - / sapiat / ad sobrietatem
|       |   - - - - - - - -   / prout Deus partibus
|       |                                / est cuique
|       |   - - - - - - - - -     / mensuram fidei
—-------Δ-----------------------------------------------
|       |   deinde versus decimus sextus ita sonat in
|       |              Propos. simplicibus
| Partic|    et
—-------Δ-----------------------------------------------
|       |     estote affecti / itidem
|       |                     / alii in alios
|       |                     / non sapientes excelsa
| Sed   |                     / humilibus obsecundantes
|       |                     /
|       |     ne estote sapientes apud vos ipsos.
¿-------¡-----------------------------------------------
jam si phrasiologiam spectemus ad dubitationis solutionem investigandam observatu necessariam (hoc enim in litera primo occurrit) advertendum est ad vocem [Greek: phronein], quæ utrobique usurpatur, et rebus in quæstionem vocatis applicatur; dubitatur enim de quibus rebus [Greek: to phronein] v. 16. prædicetur aut potius circa quas res actio [Greek: tou phronountes] instituenda sit. hic jam ad vocis originem primo recurrendum deinde, usus ejus in sacra Scriptura maxime frequens aut constans annotandus. vox ergo [Greek: phronein a phren] quod præcordia significat deducitur. et tam apud authores profanos quam in sacro textu usurpatur per metonymiam subjecti pro mente, quod in corde mentis præcipium esse sedem judicetur. ita usurpatur. 1. Cor. 14. 20. et Gal. 6. 3. et Tit. 1. 10. & alibi ferme semper nisi fallor (concordantia enim ad manum mihi non est) ergo [Greek: phronein] proprie actionem mentis significabit, si originem vocis spectes; et nisi fallor iterum (propter concordantiæ, quæ hoc loco inspicienda foret defectum) plerumque aut semper in sac. litteris hoc sensu usurpatur. ita ad Rom 8. 5. [catchword: qui secundum]
[1/21/9A]

secundum carnem sunt [Greek: ta [..sarkas?] phronousin]. hic [Greek: phronein] est [Gap in text] mente versare res carnis; nos Anglice propriissime reddidimus DO MINDEY THINGES OF THE FLESH. Gallica translatio non tam proprie per affectionem rem exprimit nec Beza per sapiunt. hæc enim peculiares tantum actiones mentis indicant, quas [Greek: phronein] non distincte denotat; sed sub generaliori notione, quæ mentis totius actum continet, absorbet. Eodem modo ad Phil. 2. 2. [Greek: to en phronountes] & 3. 16 [Greek: to auto phronein] & Coloss. 3. 2. [Greek: ta ano phroneite] vox accipiendæ videtur; atque ideo supponendum est semper ita accipi debere, nisi manifesta alicubi rei proprietas, cui applicatur idipsum, impediat. Ergo licet concludere vocem [Greek: phronein] hoc loco aliter non esse accipiendam, quam usitato sensu, nempe pro mentis actione propria, qua de rebus cogitat, atque cogitando de iis sentit, statuit, sapit aliquid & simul afficitur aliquo modo, erga res quas animo versat: ergo [Greek: hypsela phronein] erit proprie sublimia mente versare. Sed jam quid proprie erit [Greek: hyperphronein par ho dei phronein] et [Greek: phronein eis to sophronein? to hyperphronein?] nullibi quod sciam alibi in hoc textu occurrit. ergo ex analogia sensus in simplici voce accipiendum erit, pro eo quod est super cogitare seu super sentire, id est actionem mentis supra modum suum extendere aut attollere quos ex omnibus adjunctis in contextu propositionibus clarissime patet [Greek: to sophronein] autem sæpius occurrit alibi in 3 vers. ut Marci 5. 2. et Lucæ 8. 35. ubi manifeste apparet vocem hanc significare mentis suæ compotem esse, id est, sana mente præditum esse, atque adeo modeste & continenter temperanterque sese gerere; nec alibi quod sciam alio sensu accipitur ab hisce significatis diverso; inspiciantur loca 2. Cor. 5. 13. Tit. 2. 6. 1. Pet. 4. 7. hactenus phraseologiam attendimus, quæ fundamentum est omnis sanæ interpretationis: nunc à verborum proprietate ad sententias ipsas in textu positas accedamus, ut in iis de rebus circa quas præcepta traduntur quid sentiendum sit, colligamus. hic præcepta ipsa nude ob oculos primo posita, resolvenda sunt in suas partes & tum inter sese invicem conferenda, secundum partium illarum relationes, ut intelligatur, quomodo inter sese conveniant aut differant in toto aut ex parte. In versu tertio duum generum mandata occurrunt; primo prohitiones sunt tum affirmativa præcepta. utraque autem concernunt actionem [Greek: to phronein] ut agnoscatur qualiter illa sit institúenda. prohibentur igitur duo: 1o. ne fiat supra modum 2o. ne sit ultra quam oportet; vel si mavis hæc duo pro uno haberi possunt, quatenus posterius explicat primum. Præcipiuntur deinde, itidem duo 1o. ut actio fiat ad mentis sanitatem atque sobrietatem 2o. ut fiat cum proportione as mensuram fidei cuilibet a Deo concessæ. Hæc duo etiam pro uno haberi possunt, quatenus [catchword: in posteriori]
[1/21/9B]

posteriori prioris sensus explciatur: hæc sunt in versu tertio negative & affirmative proposita de actione mentis, quomodo illa regenda sit; versu autem decimo sexto duum similiter generum præcepta sunt, quædam affirmativa, quædam negativa; utraque itidem concernere videntur actionem mentis, ut intelligatur, quomodo instituenda sit, vel potius quid et erga quos per eam agendum sit. inter affirmativa præcepta primum est. [Greek: phroneite to auto eis allelous], id est ut ego verba reddo; mente agitate rem eandem erga nos invicem. inter negativa primum est [Greek: me ta hypsela phroneite], id est sublimia mente non agitate; inter affirmativa secundum est [Greek: tois tapeinois synapagethe] cum humilibus simul incedite. inter negativa secundum est; [Greek: me [gineste?] phronimoi par heautois] ne estote prudentes apud vosmet ipsos. duo priora manifeste agunt de mentis actione regenda; ut & quartum præceptum in hoc tantum forsan differens à prioribus quod illam actionem spectet quatenus erga nos ipsos fertur; priora autem quatenus erga alios. Duplex ergo mentalis actionis objectum sive subjectum hic nobis proponitur: primo proximus noster, deinde nos ipsi & quomodo mentis nostræ actionem regere debeamus in cogitationibus quæ circa utrumque suscipiuntur hisce præceptis declaratur hic vidimus jam quid quilibet versus in se spectatus nobis præcipiat: conferamus jam sententias versuum inter sese ut præcipiamus etiam qua in re conveniant & differant hæc præcepta. Conveniunt primò evidenter in eo quod loquantur de recte instituenda mentis actione; secundo quod circa illam actionem utrobique quædam & prohibeantur & injungantur affirmative. Prohibitiones si inter se conferantur hæ sunt v. 3. dicitur [Greek: me hyperphroneite par ho dei phronein] v. autem 16. [Greek: me ta hyphela phroneite] & [Greek: me [gineute?] phronimoi par heautois]. prima prohibitio est de modulo sive mensura mentalis actionis quousque illa sit extendenda: secunda est de rebus circa quas applicare mentem non decet. Tertia est de prudentia ut intelligatur qualis ea esse non debeat. differunt itaque priores duæ prohibitiones à tertia quod in illis agatur de ipsa actione mentis in genere, in hac autem de speciali quadam ejus in agendo facultate, per quam de rebus deliberat, et consilia excogitat. Deinde & prima differt etiam à secunda quod in illa mentalis actionis modus præcipue spectetur nulla rerum circa quas suscipitur mentione expressius facta; ast in hac primario res de quibus cogitandum non est, indigitantur, nulla mentione facta de modo cogitandi: utrobique celsitudo quædam atque elatio mentis prohibetur in actione; sed non est tamen eidem[altered] celsitudo cogitationum quæ utrobique prohibetur: nam in prima prohibitione celsitudo in modo cogitandi, in secunda celsitudo in objectis cogitationum spectatur, hæc autem multum inter se differunt. diversa igitur sunt hoc respectu præcepta quoque ipsa prohibitoria: atque hæc de prohibitionibus inter se præcise collatis sufficiant; nunc etiam [catchword: confere..? MS torn]
[1/21/10A]

[another hand:] conferuntur inter sese præcepta loci utriusque affirmativa; ut & [? MS torn] agnita convenientia atque differentia; intelligatur plenius utriusque loci [? MS torn] Ergo v. 3. primum præceptum est, [Greek: phroneite eis to so phronein] [? ms torn] est [Greek: phroneite hos ho theos emerise ekasto metron pisteos]. in [? MS torn] a. 16. præcepta hæc sunt 1. [Greek: phroneite to auto eu allethos] 2. [Greek: synapagethe tois tapeinois]. hic si duo priora inter se conferantur apparet illa sibi invicem subordinata esse, & cohærere tanquam finis cum medio quod ei subservit; atque ita etiam in verborum contextus sacro [strudius?] conjunguntur, ut non tam duo quam unum esse pceptum intelligenda sint: si vero cum posterioribus duobus conferantur magnopere ab iis differunt; nam si posteriota primò inter se spectentur, apparet [qui?] prius tantum expressè agat ae mentis actione; poterius a. de vitæ iustituto potius loquatur quam de cogitationibus mentis; atque ita aliud plane plane quod in se spectatum vix cum priori cohæret, præcipiat: deinde si cum duobus prioribus conferantur, apparet duo prima cum posteriorum primo hac in parte consentire quod utrobique aliquid pcipiatur de mentis actione; sed quando ad id quod pcipitur [additur?]; apparet in prioribus finem & medium legitimæ cogitationis, in posterior; res cogitandas primario attendi. finis a. Legitimæ cogitationis est [Greek: eis to sophronein], medium verò quo ad hunc medium meus dirigitur est per [Greek: metron piseos?]; quam Deus cuique partitus [est?]. Si ergo is à quolibet observetur, tum in spiritualibus mentis actionibus as sanitatem mentis nos perventuros innuit Apostolus v. 3. Res a. de quibus v. 16. cogitandum esse dicitur sunt [Greek: to auto eis allelous]. id est, eadem erga nos invicem. Ergo agitur de rebus ad proximum pertinentibus, quidnam scilicet nos erga illum intendere & quid mente circa illum versare debeamus. hoc autem Apostolus vocat [Greek: to auto] idem nempe bonum quod nobis cupimus ipsis, aut quod ille nobis cupere videtur; ut illi vicissim expectamus, & illi [procurandum?], mente agitemus. Ergo videmus hæc pcepta differre dupliciter; nam hic in ultimo agitur de mentis agitatione practicâ quatenus intendere res agendas debeat, ibi a. in prioribus agitur de theoretico Mentis actu quatenus intendere res concipiendas debeat. deinde in ultimo agitur de eo [qui?] meus nostra erga proximum intendere, in prioribus quod erga seipsam observare tenetur. magna igitur [est?] pceptorum diversitas si sententiarum utriusque loci inter sese collatarum proprietates spectemus tam in affirmativis, quam negativis propositionibus. Verum hæc res fieri poterit adhuc multò dilucidior, si sententiorum structuram huic rerum proprietati correspondentem in locis observemus, & cum suis anteredentibus atque [catchword: consequentibus]
[1/21/10B]

consequentibus conferamus ut appareat quo scopo, diversa hæc de mentis [....? MS torn]one pcepta ab Apostolo tradantur. Si v. 3. structuram intueamur videre licet res in eo propositas suadem et explicari. Suasionis structura est in primis verbis ubi Apostilicum suam authoritatem allegat ad pcepta tradenda; & universalitatem mandati declarat: Authoritas pmittitur cum dicit edico per gratiam q mihi data est, tum pcepti universalitas subjungitur cum dicit edico unicuique versanti inter vos. hisce pmissis res ipsa explicatur dissuadenda atque suadenda. Dissuadetur ex mentis agitatio q modum excedit convenientem, suadetur a. ipse modus conveniens in fine ejus & medio ad finem perveniendi proposito: unde si paraphrasim loci (q structura explicandæ servire solet) subnectere hoc loco expedit [aio?] Apostolum ita loqui v. 3. Ego qui gratiam [Apostolatus?] accepi à Deo ad docendum & suadendum omnia officia spiritualia; Hortor & suadeo pervocationis meæ authoritatem omnes Evangelium Christi in Ecclesia Romana profitentes, ut noluit [sapere?] supra modum quem observare convenitus meditando mentem rebus applicare scrutandis & affectandis, sed ut velint ita mentem suam ijs applicare, ut eam in sano statu cum sobrietate retineant[altered from contineant]; quod fiet si quilibet secundum eam quam à Deo accepit fidei mensuram, cogitationes mentis suæ regat, & retineat ne ultrà procedant in rebus spiritualibus scrutandis et affectandis. hunc puto esse [geminorum?] illius loci sensum; [qui?] cum versus 16ti. structurâ si conferatur, facile dubitationem omnem solvet quam concepisti. Nam [ver?] v. 16tri. nuda proponit pcepta, (sine ullâ suasionis circumstantiâ, aut sermonis eò spectantis structura) quæ sunt duplicia, vel in explicat quid erga proximum agendum & non agendum sit; vel quid erga nos ipsos devitandum sit: respectu proximi pcipitur quid alter erga alium debet animo versare, & quibuscum incedere debeat quilibet. [Gap in text] Id quod animo alter erga alium agitare tenetur est [Greek: to auto] id quod agitare animo non tenetur sunt [Greek: ta hypsela]: ii quibuscum incedendum est sunt humiles. atque hæc illa sunt q respectu proximi pcipiuntur; jam quod respectu sui ipsius deritandum est [dicitur?] esse Prudentia apud seipsum. Si ergo sensum horum pceptorum cohærentiæ convenientem (prout ego illum concipio) mihi proponere licet, [paraphrasticè?] ita dico. Estote mente occupati in iisdem erga vos invicem studijs & conatibus bonis, non agitantes animo res erga vos invicem sublimes; sed personis & rebus humilibus vosmet accommodantes mutuò & non abundate sensu vestro privato in rebus deliberundis aut mente perpendendis; sed aliorum etiam consilijs aurem præbete. Si hæc paraphrasis à sensu Apostolico non est aliena, (aliena autem esse non [catchword: potest]
[1/21/11A]

potest si [2? words missing, MS torn]arum prophetorum in pceptis proprietate) [? words missing, MS torn] propositionum [...entia MS torn] admittenda sit) tum videmus [Greek: ta hypsela? any missing?, MS torn] quibus quæstio erat intelligenda esse cum respectu ad proximum de [qu....? MS torn] præcepto immediatè præcedente atque subsequente mentio fit. Vel si [n..? MS torn] sint cum hoc respectu intelligenda, demonstrandum erit quod adversativa Particula [Greek: alla], per quam cum sequenti mandato cohæret nullum constructionis vim habeat ad oppositionem formandum inter [Greek: hypsela] & [Greek: tapeina]: hoc autem si fieri non possit sine magna [incongruita..? MS torn] in structurâ sententiarum admissa tam hæc rerum cohærentia admittenda est quâ concessa nihil ulterius ad qstionem respondeo, quam quod putam de rebus spiritualibus hic propriè non agi; sed potius de iis rebus, q respectu proximi sublimia dici possunt; siue illa jam in nobis sint externè vel [internè? MS torn], mundano aut spirituali modo sive in illo sint ijsdem modis, dummodo ita in alterutro sint sublimia ut ab altero agitentur cum respectu ad alterum; puto adversus hoc pceptum [peccari?]: atque ita vides me non [excludere?] omnino res spirituales quia possint sub rebus hoc loco prohibitis comprehendi: sed includere solum cum iis & alijs omnibus q vocare possunt [excelsam?], respectum quendam mentis quo erga proximum fertur in iis rebus [agitandis:?] quem hic propriè prohiberi puto; quoniam sententiarum manifesta inter sese structura hunc respectum involvit, & demonstrat hanc prohibitionem sub hoc respectu & scopo proponi. Si jam hoc satis ex [letter deleted] hisce non patescit, [aut?] si dubium aliquod adhuc remanet de sensu vero utriusque aut alterius loci; tum examinanda foret totius contextus structura; ut ex distincta omnium ejus partium cohærentia, & rerum in toto discursu principalium dispositione intelligatur quo scopo & sensu præcepta hæc tradantur & quomodo totius discursus generali scopo & membris ejus integralibus subordinata sint & cohæreant. hic jam recurrendum est ad Idæum Verbalis Analÿseos quam [suo?] opposui, ut observantur ea de quibus in toto capite sermo instituitur qua ratione inter se cohæreant in materia & scopo: itaque ex Subjecto simplicium propositionum in summam collectis, patebit agi in hoc Capite de officijs quibusdam in hominibus Christiani requisitis: deinde ex prædicatis earundem propositionum similiter inductione facta & ad unum caput generale reductis; agnoscere licebit scopum discursui tendere ad suadendum & explicandum illa officia, quod etiam ex particulis propositionum et rerum connexivis ulterius elucescet. hisce observatis quod Apostolus [catchword: officia]
[1/21/11B]

vitæ Christianæ consentanea sibi [propo...? MS torn] suadere & explicare [...? MS torn] hoc capite ad divisionem rerum & membrorum [...? MS torn] observationem [accedem.... ? MS torn] est; ubi inveniemus triplici generis officia [suadere ..? MS torn] explicari. primum genus pertinet ad communionem quæ inter Deum & nos est perficiendam in cultu ejus spirituali externo v. 1. & interno v. 2. Secundum genus pertinet ad spiritualium rerum a Deo Ecclesiæ suæ concessurum conceptionem; donorumque ejus ædificationi subservientium administrationem legitimam. Legitima conceptio rerum spiritualium suadetur & explicatur v. 3. Legitima administratio donorum ædificationi [Ecclesiæ?] servientium in cætu suadetur & explicatur à v. 4. ad 9. Suadetur quidem v. 4 & 5. à similitudine qest inter altum fidelium in Christo; & corporis humani systema constans membris diversis, q variam habent actionem; Explicatur autem enumeratis specialibus officiorum Ecclesiasticorum generibus, quorum usus & Legitima usurpatio ad ædificationem proponitur v. 6, 7, 8. Tertium genus officiorum q hoc capite suadentur atque explicantur pertinet ad omnia Ecclesiæ membra non quatenus aliquo sunt in officio speciali, sed quatenus Christianæ professionis virtutes in hoc mundo apud alios homines & coram iis, (sive boni sint sive mali) tenentur sectari: Virtutes itaque omnibus in tota vita sectande ad mores Christianismo ritè conformandos, spectant vel ad bona procuranda; vel ad mala, quæ incidere possunt devitanda. Virtutes bono procurando subservientes, respiciunt commoda vel fratribus conjunctioribus vel nobis ipsis, vel alijs quibuslibet procuranda. Virtutes fratrum conjunctiorum commodis subservientes, sunt [Greek: agape], cujus proprietates explicantur v. 9. & [Greek: philadelphia] cum humilitate conjuncta v. 10. Virtutes nobis ipsis perficiendis inservientes sunt Diligenita, cujus requisita proponuntur v. 11. & spes cum adjunctâ Patientiâ v in adversis & precum perseverantia v. 12. Virtutes alijs quibuslibet ad bonum ijs procurandum subservientes, consistunt vel in actione externâ; vel in mentis intentionibus atque studijs. In actione externa pscribuntur officia pstanda, sanctis quibuslibet egenis et peregrinis quibus debetur Eleemosyna & Hospitalitas v. 13 & persecutoribus nostris, quibus benedicendum est v. 14. & aliis quibuscunque, tam in hilari quam luctuoso statu constitutis quibuscum & gaudendum & flendum est [catchword v 15.]
[1/21/12A]

v.15 [off...? MS torn for rest of line] ad illos [psc...? MS torn] sunt de [several words missing, MS torn] in hac [? words missing, MS torn] dissertatione de v. 16. & hæc sunt officia [quæ?] bono procurando [occupa..? MS torn] Sequentur ea q ad mala devitanda usurpari debent: ea autem tribus [maloram? MS torn] generibus devitandis proposita sunt officia. primo ad injurias devitandos; [imo...? MS torn]tiæ honestatisque studium coram omnibus est capessendum v. 17. Secundò ad contentiones devitandos Pacis studium est sectandum omni conatu v. [10?]. Tertio denique ad vindictam devitandam, locus iræ dandis est, quod suadetur Dei peculiari præcogativâ cui vindicta debetur v. 19. & hosti misero est subveniendum, [qui?] suadetur ab eventu utili talis actionis v. 20. & mala sunt in bono vicenda v. 21.
Ex hoc jam rerum in toto capite tractatarum pulcherrimo ordine colligi potest ad quamnam seriem & classem officiorum quidlibet pertineat; quo cognito ex Analogia quam sententia quælibet habet ad scopum periodi in quâ consistit, & ad res immediatè rei cohærentes de qua dubitatur, sensus loci colligatur, ut ego quidem puto demonstrativè, si modo in Analyticis methodicæ interpretationis progressibus non aberretur. Hosce autem hujusce Methodi progressus quos antehac memini me tibi aliquando delineasse in alio exemplo; jam fusius quam initio constitueram prosecutus sum; ut alio exemplo quo forsan magis afficieris quam priori Analyticum Sacræ scripturæ studium tuis cogitationibus commendetur. Multa nos latent mysteria euidenter in textu revelata; & rerum ordinatæ dispositioni implexa, aut concatenationi complicata propter hujus studij vel neglectum vel ignoratum [left margin: dot inside circle] usum; nec fieri potest ut dubius [s?] aut controversus loci alicujus sensus è verbis clarè deducatur, sine hac Analytica Methodo nec unquam cavillis Sophistarum, qui quemcunque lubet sacræ scripturæ sensum affingunt, prout præconceptis suas opinionibus ejus loca servire posse putant, occurremus sine hac in textu perpendendo, & alia in rebus ad analogiam fidei examinandis magis spirituali methodo; [left margin: #] quæ non minus accuratè & ordinatè spirituales cum rebus confert, quam hæc methodus verba & sententias contextus dijudicat. Excessi jam Epistolæ modum studio satisfaciendi tuo desiderio, nec tamen mihi satisfeci ipsi adhuc in demonstrandâ dubij [catchword tui]
[1/21/12B]

tui [several words missing, MS torn]inda [argmen..? MS torn] desum possent [several words missing, MS torn] struit [2? words missing, MS torn] & sententiarum, [word missing? MS torn] cum Antecedentibus suis & Consequentibus comparentur. sed ulterius hisce non est inhærendum, quia spero tibi fore satisfactum hac in re. Altera jam quæstio restat, quam tribus verbis attingam non ut eam solvam, sed ut tibi ulteriorem cogitandi materiam de solutione invenienda pbeam. Quæstio est de verbis Domini Mar. 7. 18. Quicquid extrinsecus ingreditur hominem, cum non polluit; quomodo sint intelligenda? Puto ex circumstantijs historiæ & Controversiæ cum Pharisæis non difficulter percipi posse Dominum [loquitur?] de pollutione hominis tali, quæ reatum ejus conscientiæ coram Deo inferre debeat. Hoc posito perpende annon hæc propositio vera sit: Nihil quod ab externo ingreditur hominis stomachum potest conscientiam ejus in Dei conspectu coinquinare, aut eum in judicio ipsius reum facere: nulla enim creatura Dei per se impura est teste Apostolo Rom. 14. 14. Sed ratio dubitandi oborta tibi est occasione tuarum tentationum, quæ à rebus extrinsecus vel ingredientibus vel sese offerentibus excitantur. Nolo negare quin harum rerum occasione tibi oboriri queant tentationes; Sed certum est res per se spectatas mali quod in tentationibus est, causam non esse, vera enim tentationis origo accuratè exponitur Iacob. 1. 14, 15. & oppositio quæ est inter radicem tentationis & amorem Dei proponitur clarè 1. Ioh. 2. 16, 17. & Iac. 4. 1, 2, 3, 4. Vide igitur annon potius in modo utendi tuo; quam in rebus origo mali existat; nam Cibus & Potus prægravant cor nostrum, si nos cupiditate inescati modum vel in appetendo vel utendo non adhibemus eum, qui Dei fæderi, in quo omnia agenda sunt, respondeat. Quod ad maledictionem rebus inditam cogito eam non aliter ijs obvenisse, quam respectu hominis, nam verba ita sonant: Maledicta esto terra propter te: illud propter te essentialem rei bonitatem non aufert; sed illius proprietatem solum immutat quatenus hominem respicit Creatura; cui bonitatem suam subtrabit, nec impertiri potest sine magno hominis Labore. Itaque de maledictis & impuris [catchword: creaturarum]
[1/21/13A]

[first 1/2? lines MS torn] inservire queant, nisi Deus [3? words missing MS torn] quasi matricem [occ...? MS torn] ut nobis virtutem suam denegent, nec Labori nostro cedant. Legem [? MS torn]icam merè Ceremonialem fuisse, neque in rebus ipsis per se spectatis fundatam habuisse rationem apparere videtur ex illa visione, quæ Apostolo Petro apparuit Act 10. ubi v. 15. prohibetur illa vocare polluta, quæ Deus purificavit: creaturæ igitur sunt à Deo purificatæ & in sese & respectu nostri in usu legitimo quando assumuntur cum verbo & precibus; quæ nostro usui bonitatem Creaturæ adaptant; alioquin nobis imperceptibilem; ita enim locus 1. Tim. 4. 4, 5. intelligendus videtur tum ex scopo Apostolici discursus qui videtur in v. 3. [Greek: metalepsim] pcipue spectare quam ex ipsâ structurâ sententiæ in v. 4 & 5. propositæ. De carnis & Spiritus inquinamento alias Deo favente agemus: Nolo enim hac vice omnes Epistolæ limites excedere. Saluta qso peramanter Dn. Morianum meo nomine; & cogitatis velim nihil mihi fore acceptabilius, quam ad vos recurrere ante hiemem si modò per occupationes liceat quibus immergor præter exspectationem meam; mei enim juris non sum, nec esse possum, quam diu hic esse cogor. Sed quando Deo [word illeg. MS torn] erit, emancipabor; nihil enim agere decrevi ex affectu privato, sed exspectabo providentiæ, quæ me hucusque direxit, manuductionem: huic te quoque animitus commendo; & rogare non desistam Patrem Domini [Nostri?] Iesu Christi, Luminum & Spirituum Patrem, velit lumine gratioso, & robore efficaci spiritus sui per verbum veritatis, sanctificare & perficere spiritum tuum, in omni opere bono & scientia salutar; [Greek: eis pasam areskeiam]. Vale; /& in Domino saluta cum Dn. S. & ejus Parente alios notos omnes. nominatim vero cognatum tuum Casp. & Pharmacopolam Van Diept.
                     Hamburgo dabam 4to Sept. Anno 1639.
                            Tuus in Domino fr. sincerus.
                                  Iohn D.
Gratias ago tibi pro Libello Irenico Ioh. de Witte, spero me nonnulla in eodem genere propediem tibi missurum. Ignosce Lituris quas scriptura plus semel interrupta & fermè semper extemporanea peperit post iteratum rei scriptæ considerationem.