The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hartlib'S Hand, John Dury To Borrell, In Latin
Dating:21 October 1649
Ref:1/23/1A-1B: 1B BLANK
[1/23/1A]

ad Dn. Borelium.
         Ex lit. dni. Duræj 11/21 octob. 1649./.
<left margin, another hand: Durie>
      Quid in suis Meditationibus perfecerit (Dr.Iustinius van Ashen) ex quo ego in Zelandia vobiscum fuj, et quovsque, in Propositionibus, quibus Fidej suæ Confessionem exprimere annitebatur, et quas Ministris Zelandicis offerre incæperat, progressus sit, aveo ex Te resciscere. Id mihi solatio erit, si ex Te intellixere Pensum illud ante ipsius obitum fuisse absolutum De Perfectione Status Evangelici, quousque in hac Vita illam attingere et sperare fas est; si quæ consignata reliquit aliquo ordine disponi queant, vt ea in lucem emittas svadeo. Ita enim habebimus [eum?] post mortem ad huc nobiscum loquentem.
     privatam ergo vitum extra partes ago publicis intentus caris, si qua in re consilio et opera sanandis vulneribus, et tollendis e medio, dissidiorum, quæ communem Christianismj et fraternæ ædificationis cursum remorantur causis, aliquid contribuere valeam per dej gratiam. sed exulceratis [pter?] causas Politicas animis, difficile est temperamentum afferre; Regni in Rempublicam mutatio, ac procedendi, Modus inexpectatus, tam in Rege judicando, quam in [Senatu?] constituendo; plus valent ad turbandos affectus quam Dei mandata, quæ Evangelium Pacis nobis commendant et vt vitam ex ejus pscripta Christique exemplo formemus ad illos componendos atque sedandos Verbo. Deus videtur confestim omnia non concutere modo, sed et collidere et confringere velle: habebimus itaque suo tempore novum cælum novamque terram in quibus. Iustitia habitabit: ne igitur turbemur quod fiat [Greek: tyn saleuomenon metathesis?]: nam Regnum pparatus hoc pacto [Greek: asaleuton] iis, qui Christo fideliter servire studebant cum reverentia et timore./