The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, [Bishop Davenant?] To John Dury, In Latin
Dating:27 June 1640
Ref:1/25/1A-2B
Notes:Turnbull says from Davenant, on typescript.
[1/25/1A]

                   Salutem in Christo
Dilectissime Duræe
Quæ cum Brunsuicensibus et Luneburgensibus Theologis à te olim transacta fuerunt, te referente, me gaudente nota sunt omnia. Quod autem postremis tuis literis significasti turbas in Bremensi Ecclesia nuper excitatas contra Dominum Crocium, Willium et Hildebrandum; idque opera Comministrorum, dolendum mihi potius videtur, quam mirandum. Habent plerumque singulæ Ecclesiæ tumultuosos quosdam et cerebrosos Theologos, qui neque de Veritate recte judicare possunt propter Eruditionis solidæ inopiam, neque paci studere volunt, propter vanam præposteri Zeli affectationem. Mihi cum privatis singulorum Theologorum Contentionibus nihil erit negotij, neque de scriptis huius aut illius Autoris judicium meum interponam. Habent singulæ Ecclesiæ suos rectores, quorum est lites inter suos enatas componere. Habent librorum censores, quorum est, quid prælo committendum sit, aut non sit judicare. Nec otium, nec animus, nec oculi mihi sufficiunt ad illos libros evolvendos, aut argumenta et testimonia perpendenda, absque quorum debita ponderatione temerarium est et periculosum in hanc vel illam partem sententiam ferre.
Si igitur mea opera desideratur ad publicæ pacis negotium promovendum: ommittantur nomina pri- [catchword: -vatarum]
[1/25/1B]

-vatarum personarum, perferantur ad me dogmata brevibus propositionibus comprehensa: de hisce sintne orthodoxa an hæretica, sintne sanis aut suspectis verborum formulis expressa, haud detractabo quid ipse sentiam pronunciare.
Desiderasti porro regulas quasdam de prophetandi libertate in Scholis observandas, quibus figendis ego me imparem fateor. Hanc rem (quantum memini) non omninò intactam reliqui in primo illo, quod ad te misimus
scripto: nunc hæc paucula adjunxisse sufficiat. [left margin: 1.] Neque in Scholis neque in pulpitis præsumat quivis Theologus doctrinam aliquam spagere, contra communem et approbatam Ecclesiæ illius sententiam, in quâ vivit, vel quam ut certum Articulum expressit Ecclesia. [left margin: 2.] Neque retenta doctrinæ approbatæ veritate, comminiscatur novas et insolitas verborum formulas ad eandem exprimendam. [left margin: 3.] Si in quæstionibus levioris momenti, ubi Ecclesia determinationem suam nondum interposuit, dissideant in Scholis Theologi, nemo Collegas aut Comministros suos eam ob rem traducendos putet aut accusandos. [left margin: 4.] Si ea fit animi intemperies in quovis Theologo ut in quæstionibus scholasticis tractandis Versari non possit modestè et pacificè, tanquam prorsus ad hæc exercitia ineptus a Scholis ablegetur. [left margin: 5.] Quando dogma aliquod proponitur, quod [catchword: Ortho-]
[1/25/2A]

Orthodoxæ et receptæ doctrinæ videtur adversari priusquam doctor hareseos notâ muratur, liceat illi sententiam suam aperire: et si in verbis solummodo aut phrasibus erraverit, linguam corrigat, mentem teneat. Postremo (quod omnium regularum regula est) nemo in alterum id dicat, aut alteri id faciat quod in Causa Consimili, nollet in se dici, aut sibi fieri.
Scias velim (ornatissime Duræe) literas tuas ad me rusticantem, et ab omnibus libris semotum fuisse perlatas, his itaque oportet rustico hoc epistolio hoc tempore contentus.
Tractatum brevem de fundamentalibus nuper Typographo dedi excudendum, quem simul ac lucem aspexerit, curabo ut ad te transmittatur. Doctissimis ac ornatissimis, viris Ludovico Crocio, Hermanno Hildebrando Bathasaro Willio unis ijsdemque literis conatus sum satisfacere. Quod si à me minus plenè ac cumulate factum sit tuum erit illis significare cur id commode facere non potuerim. Cæterum in ijs, quæ possum, nec Causæ quam agis, nec tibi, nec Clarissimis illis doctoribus unquam defuero. DEUS opt. Max. det tibi animum contra omnes pacis hostes invictum, tuisque laboribus successum optimum et felicissimum. Vale. Landfordiæ 27 Iunij
                          1640.
[1/25/2B]

[another hand, in pencil: ] To Mr Dury