The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To [German Divines?], In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/3A-6B: 5B, 6A-6B BLANK
[1/25/3A]

              Almæ Germaniæ Charissimis juxta
              et colendissimis Fratribus, quorumcunque
              hæc legere interesse possit, sacri ordinis
              Ecclesiastici    Gratiam et pacem
              in CHRISO IESV.
Quamvis dies hodiernus, qui nihil aliud quam bellum Anesturum sonat undique, lachrymas magis quam literas â me exigat, quia tamen ab hoste communi, bellum utrox susceptum ad odia fraterna vel infortissima sopienda, atque etiam extinguenda, soepe plurimum valuit, non potui equidem, non hanc belli ansam arripere, ceu argumentum oppidò necessarium, ad movendos nos, vestrasque pectora Christiana excitanda, denuo ad eam concordiam amplexandam, fovendamque, ad sum quam superioribus meis literis adhortari, et pro virili vobis persuadere conatur, quam quidem proveniam, eo nunc libentius in me recipi, quantò vos benignius priores meas literas accipisse candidiusque interpretatos esse intellexerim, prægessit enim animus meminisse illius nuncij quod Dominus Duræus [Greek: tes eirpnes eggetes?] vir omnium bonorum calculo dignissimus, ante aliquot menses mihi retulit. Cui atque Debeo, summopere gratulor, felicitatem illam suam quam Christus [Greek: eirinoposia?] pollicitus est, quemque quin cordati omnes, et mutuæ fraternitatis amantes omnibus Charitatis officijs prosequantur, nullus dubito. Iste DEI Angelus orator jam ad vos redit, Iaxit DEVS exorator ut sit. Quod ad me attinet. Cum duplex esse solet concordiæ conciliandæ ratio, una in mulcendis leniendisque exulieratis hominum affectibus, altera in opinionum dissidijs componen- [catchword: -dis]
[1/25/3B]

-dis exercetur, eam præsertim methodum ineundam esse putavi, quæ ad cor cujusque priusquam ad cerebrum aditum nobis patefaciat, quâque benevolentiæ et Charitatis antequam judicij aut opinionis momenta perquiramus: Idcirco imprimis apud DEVM opt. M. quam possum ardentissimis votis, in visceribus Filij sui contendo paris tum pietatis, tum etiam Sacræ [Greek: ekstaseos?] affectu, experti tandem decantemus Psalmistæ illud: O quam bonum et quam jocundum habitare fratres in unum! unica vox, UNUM, vach. quot quantasque non modò fidei, spei, charitatis [Greek: sympatheias], sed et aliarum virtutum unitates in se complectitur, usque dum ad primævi Christianismi unitatem illam aspiremus, per quam vel mille Christiani tot idem disjuncti corporibus Act: 4. v. 32. unius cordis, animæ unius fuisse perhibeatur: atque hæc fraterna unanimitas apud Coelestum Patrem, quantum per se valeat, vel sola Dominicæ orationis divina illa præfatiuncula (PATER NOSTER) liquidò demonstrat. Ad quam profectò animorum conglutinationem ex armandam, firmandamque (ut multa paucis perstringam, universæ jam Ecclesiæ Græcæ explorata propensitas invitare, Politiæ nostræ utriusque, ratio salutaris suadere Ecclesiastici ordinis fraterna [Greek: syzygia] allicere, denique Antichristiana Tyrannis quæ jam passim grassatur, nec in corpora solum verum etiam in animas fidelium immaniter sæviens, cogere prorsus et compellere videtur; pergite igitur [Greek: gnesioe?] et verè Germani fratres uti maximè decet [Greek: adelphous] nempe ex eodem Baptismatis utero renatos, unà nobiscum unam hanc etiam apud Eth- [catchword: -nicos]
[1/25/4A]

-nichos sancitam Reconciliationisque legem observare, quæ præcipit ut pristinum omne simultatis obtrectationis convitiorum acerbitatumque scandalum [Greek: arinestias?] quasi tumulo sempiterno obruatur, sunt enim quædum vulnera quæ attactu recrudescunt, magis quietè verò melius sonatur affectionum paroxgysmo (in quo adhiberi remedia Medici vetant) è medio sublato facilior nunc mihi [rap?] ratio proponitur de judiciorum dissentione disserendi, sed paucis et quatenus Epistolæ Augustiæ patientur perplurimum; [Duo?] sunt ut probè nostis, Fratres in Domino observandi) controversiarum Capita, in quæ nonnullis potissimum impingi solet, quæ huic, quam maximè exoptamus, Consociationi hactenus obstitisse videri possent, quo minus in unum Corpus Coalesceremus, in quorum uno de Luthero arbitrio, in Altero de Eucharistia quæstio instituitur, quas utrasque jam pridem me attigisse memini ijsdem nunc rursus saltem digitum intendere par est, ne aliloqui pax nostra, quasi quædam erroris pactio esse videatur. in utrâvis controversia duo extant Reconciliationis mumenta, (ut mihi quidem persuadeo, firmissima nempe Doctrina Augustiniana[altered from Augustiana], et Augustana Confessio. In quæstione de libero Arb: Lutherus, quantus quantus totus Augustinianus esse et cenceri voluit: nam hominum arbitrium (quatenus spectat ad Activitatam boni spiritualis) quod Lutherus servum indigitabat, illud Augustinus non nisi per gratiam liberatum voluit Agnoscere; cui Augustana Confessio minimè refragabitur, addo; Calvinus porro (ut non jurato in vestra <verba> Magistri perspectam et exploratam veritatem testari mihi liceat) Augustini sententiam de gratiâ et libero arbitrio passim firmiter tenet, accuratèque defendit. jam vero præte- [catchword: -rea et]
[1/25/4B]

præterea et Pont. Rom: ab eâdem Augustini sententiâ neutiquam abhorrebit, extat enim liber et [in?] in multorum manibus versatur, qui ante tres annos prodijt, De libertate DEI et Creaturæ Authore Guilhelmo Doctore Guilhelmo [gap in text] Doctore sorbonico quem hodierno pontifici urbano octavo, nuncupavit; in quo ipsius Pontificis judicium, de eâdem diu multumque vexatâ quæstione expresse traditur in hæc verba, quamvis nemini nisi DEO rationem reddere debeam mearum actionum, dicam tamen in præsentiarum rationes, ob quas abstringere statui totam hanc disputationem ad norman S. Augustini, deinde expositis duabus rationibus, tertiam adhibet. Tertia tandem ratio inquit, quod cum multi Pontifices prædecessores nostri. Doctrinæ S. Augustini de gratiâ tam acres fuerint Assertores et Vindices ut quasi hæc reditario eam jure in Ecclesia reliqui noluerint, æquum non est ut patiar illam hac quasi hæreditate privari. Hæc ille.
Ad rem Sacramentariam quod attinet, S. Augustini, doctrinam quis exigat, habet revera Calvinum ejus Assertorem strenuum, is enim: Augustinus inquit, in hâc Causa totus noster est. Idem de Augustanâ Confessione, quæ Ratis bonæ edita fuerit non extat nostræ doctrinæ contrarium: Dico etiam â Philippo Melanthone, viro Spectatæ pietatis eras Autore, non magis me quam â Visceribus meis divelli posse. Quid multa? est ubi Bellarminus, de ubiquitate disserens ut vos in Hæresecos orimen, vel invitos Dilemmaths cornibus impetere, et Confodere conatur. Cui celeberrimus Theologus Vester Dominus [catchword: Gerh-]
[1/25/5A]

Gerhardus eruditè orthodoxè vestro omnium nomine occurens, nos inquit divina attributa carni CHRISTI nec essentialiter nec accidentaliter communicata esse dicimus, sed personaliter dici vix potest quantâ cum animi læticia ejus responsum hauserim Utinam per vos mihi liceat aliquando Venerand: Fratres, vel unicam istam Thesin discuture quam (si quid præstare valeam) non dubito probare ab antiquis fratribus pro fidei Catholicæ necessario articulo adversus ætatis ipsorum Hæreticos, acerrime propugnatum fuisse, qua et protestatium doctrina sartatecta defendatur, et hæresis Papistica prorsus labefactetur.
Videtis viri ornatissimi, spem meam de vestrâ erga me propersitate, provexisse [Greek: protropen] hanc quo minus dubitem quin instituerem hoc meum æqui bonique consulatis, nec sacram nostram ambitionem, veletis minoris æstimare, quod in hac fraternæ concordiæ prensatione, priores esse studuimus, nempe patris nostri[altered from nostris] Coelestis Imitatores cujus hoc est Epiphonema dilexit prior. Huc facit summi Theologi Nariameni eligans similitudo, videte[altered] inquit Palestræ[altered] leges et Athletarum certamina, qui ex eo plerumque quod humi jacent, eis qui supra sunt victoriam extorquent. DEVM opt M. per filium suum Salvatorm nostrum CHRISTVM IESVM oro, ut scripto <Spiritu> unitatis, vos regat, benedictionibus Coelestis Patris augere pergat in Gloriam gratiæ ejus.
     Frater vester statim, post transactam inter nos
     mutuam concordiam (ex animo loquor) ad
     canendum suum in Domino (nunc dimittis) paratissimus