The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To John Dury, In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/7A-12B: 10B, 11A-B, 12A BLANK
[1/25/7A]

           Viro integerrimo, Doctissimo, amiciss:
           Domino Iohanni Duræo, salutem plurimam.
Non sine summâ voluptate animi plerique perlegi mi Duræe Apographum Decretj illius Irenici, quod illustres ordines, Deputatique Evangelici in Francofortensi conventu nuper unanimes Consignârunt, quo nihil (ut mihi quidem videtur) prudentius, nihil Religiosius excogitari potuit, ne video quid, (uti se res habet) vel sperari ultra potuerit, vel paci publicæ, (quam tantopere sitimus) boni omnes provehendæ accommodatius statuive proponi; Sic nempe, oportuit Sanctos Ecclesiæ Cives, sic pios proceres, Christiani orbis Concordiæ ac saluti studiosè providere, benedictus verò sit onis boni largiter, Pacis Author DEVS, qui salutares hasce curas, ac sana consilia nobilissimis istorum pectoribus ingesserit, idemque sumus optimusque rerum arbiter, opus suum tam auspicato inchoatum, perficere tandem velit feliciter, et coronare, preces certò nostræ non unquam, DEO duce, deërunt, non deërunt conatus qualescunque, nec scio quâ spe erectus mihi animus optatissimum sacro huic incepto exitum paulò fidentius videtur præsagire. Enimvero quantilla spes est, quâ modô disterminamur? easdem scripturas, eadem Symbola eandem Confessionem Augustanam Evangelici omnes unanimiter approbamus. Uni modo articulo sensus ita antiquè sonat, ut ne ipse quidem Author tutò satis literæ acquiescendum censuerit. Fundamentum fidei Christianæ stat [catchword: nobis]
[1/25/7B]

nobis omnibus in unum, idem integrum et <in> Concassum, nullum mihi saxum, nulla Cæmenti particula est, de quâ lis moveri aut solet, aut potest, superstuiantur huic Theoremata quædam Scholastico-Theologica, de quibus solis adeo ferociter depugnamus; hæc verò quid tandem ad hominem Christianum? quid ad salutem? quam tutæ fuissent res Christianæ, quam pacatæ, si ista curiosorum hominum problemata argutæque minutiæ nunquam extitissent, si generalioribus quibusdam exprimendæ veritatis formulis contenta Doctorum ingenia S.S. Theologiam non ita nimium subtiliter [eribussent?] ilicet: postquam vero tam infeliciter mota sunt hæc, non inutilia modo, sed utrique parti perquam damnosa certamina; quod tandem componendis hisce motibus Conducibilius suaderi potest, quam ut [æque modestam sententiarum deleted?] ad primævam simplicitatem, publicæ Authoritatis interventu, Christianæque Ecclesiæ communi Consensu fides reducatur, doceaturque Orbis Christianus in hâc multiplici credendorum farragine, prudenter distinguere, inter genuinos fidei articulos, et parum necessaria Scholasticarum conclusionum adjectamenta; quod in hoc quidem ipso negotio haud nimis difficilis fuerit. de fundamento quidem fidei est illud quam maximè, Christus et DEVS est, et homo; sed et illud CHRISTVS DEVS et homo, vere est omniscius, omnipotens, omnipræsens. Iam si quis insuper addiderit. IESVS CHRISTVS etiam juxta humanam naturam, omniscius, omnipotens, omnipræsens est; certò illud juxta, procul abesse videtur â fundamento. Scholasticum quiddam est ad Theologiæ Licentiatos relegandum, non est quod [catchword: Christi-]
[1/25/8A]

Christianæ plebeculæ salus ab hoc tam subtili articulo suspendatur illa-ne ut scire possit, aut vero debeat, quousque unionis hypostaticæ virtus sese extendat, qui sunt theantropicarum, sive facultatum sive operationum limites? Si isthoc certè scitu omnibus necessarium statuisset DEVS, non minus clarè tam fundamentale Mysterium Ecclesiæ revelâsset; De veritate rei non desero, (neque enim mei instituti est) dissero de credendi necessitate. Humana paululum Conferamus divinis (quanquam quæ terræ cum Cælo Analogia est?) ex animâ et corpore sibi unitis constat homo, suæ sunt utrique interim parti proprietates, actionesque, quæ subjecto communiter, idque jure bono attribui solent. Homo intelligit, edit, ambulat, dormit, moritur, suggerit hoc nobis sive ratio, sive sensus irrefragibiliter. Quisquam ne idcirco dixerit, sed et illud sciendum æque, homo juxta corpus intelligit, juxta animam edit, ambulat, dormit moritur, sanè ut se habet ad intelligibilia ratio, sic fides ad spiritualia ac divina, novi quidem quantum sit in subjecto discriminis; rei tamen, etiamsi fieri posset, credendæ, cognoscendæve necessitas haud nimis impar. Veritatis ergo quod certissimum quod creditu necessarium, apertèque fundamentale est, amplexemur, profiteamur unanimes, de reliquis exerceant se, (si lubet) Theologorum ingenia, non interim nimis sollicita sit plebs Christiana. Quod si paci publicè, quicquam conducere videbitur, ut ad ipsas exprimendi fomulas quam proximè accedamus, dixerimus modò, etiam humanam Christi naturam, esse, personaliter omnipræsentem &C: non video quin pars utraque libenter suffragari et possit et velit, figatur isthic pes, nec ultra liceat alterutri procedere, in tuto [catchword: sumus]
[1/25/8B]

sumus. In negotio Eucharistico certum illud est, ac de fundamento, ipsum verum et essentiale Corpus Christi et sangvinem verè adesse, exhiberi, percipi in Cænâ illâ sacrâ, corporaliterve verò in pane ac vino præsens sit oraliterne (vel ab impijs et indignis) in Elementorum benedictorum supernaturali percipiatur, Theologicæ disquisitionis est, atque ejusmodi, quæ testibus Luthero, Melanthono, justo Iona Osiandro, Brentio, Stephano Agricola; sed et Oecolampadio, Zwinglio, Bucero, Heclione, ne dilectionem quidem Christianam violare debeat, scilicet inita fuit hoc omine, Celebris illa concordia Marpurgensis. Anno Domini 1529 sed et illud sempitera memoriâ dignum, quod de conventu Witebergensi Anno 1536. retulit Ludovicus Ravus, Ulmensis Pastor, in suâ [Martÿrum?] historiâ, cui concinit, (qui jam tum præsens erat) Iohannes Swiccius Pastor Constantiensis, citante Hospiniano, habeturque in scriptis Buceri Anglicanis. Intereant illi ex unâ quidem parte capito, Bucerus, Musculus, et reliqui civitatum imperij præcipuarum, è superiori Germaniâ melioris notæ Theologi, ex alterâ, Lutherus Philippus, Ionas, Pomeranus, Cruciger, doctoresque alij et Concionatores Wittebergensas, post aliquot verò expostulationes cermonesque varios ultro citroque habitos, quibus utraque pars sententiam suam liberè candideque explicâsset, tandem Lutherus (cum suis paululum regressis collatâ re) in hæc verba desijt, si creditis et docetis in [suâ?] Coena verum corpus, et verum sangvinem Domini exhiberi, dari et sumi, et non panem et vinum tantum, et quod per- [catchword: -ceptio]
[1/25/9A]

-ceptio et exhibitio fiat, et non imaginari internos convenit, vosque agnoscimus et recipimus ut Charos fratres in Domino. Asseruerunt illud clarè lubenterque, Bucerus, Capito, reliqui, junctis manibus discessum est. Nempe tranquillæ, jam tum erant aquæ, nec quibus ventorum turbis agitatæ, atque ideo ipsam veritatis faciem clarissimè repræsentârunt quin nos æque jam serò sapimus, quin procellosa illa quæ postmodum sequuta sunt tempora, prætervecti in veteri hoc tutoque concordiæ portu aquiescimus.
De re pdestinationis sub quot quantisque voluminibus ingemiscit CHRISTI Ecclesia, ubi nos Orbemque Christianum litigiosis calamis fatigaverimus, illud constabit omnibus Cognoscendum, credendumque. 1. DEVM quosdam ex mero suo beneplacito ab æterno et immutabiliter eligisse. 2. Neminem â DEO electum salvandumve esse, qui non idem credit in IESVM CHRISTVM, inque fide hâc perseverat. 3. Neminem in CHRISTVM credere posse, nisi Cui hoc DEVS efficaci spiritus sui gratiâ donaverit, et inoperatur. 4. DEVM neminem aut damnâsse aut verò reprobasse nisi intuitu peccati, ita ut sola culpa et causa damnationis sit in hominibus, causa vero electionis et salutis in verâ DEI gratiâ. Totum verò hoc utrique parti in confesso est. Infinitæ sunt sat scio de hoc Capite disquisitionis, stet sua cuique sententia per me[altered] licet, ego nemini præjudico; me quod attinet, si quis quid de re totâ sententiam quæsierit, Articulis Ecclesiæ Anglicæ atque hisce consonæ synodo (cui interfui) Dordracenæ adhærescere rotundè profiteor; sed quid aliud est, in arduo hoc [catchword: neg:]
[1/25/9B]

arduo hoc negotio (præter Communem concessæ veritatis simplicitatem) quod plebi Christianæ tantum molestiæ facessere debeat? De reliquis disserant in Scholis Theologi, fas sileant pulpita, quam et eædem graviores in Ecclesia Romanâ extant Controversiæ, quæ tamen (prout cautò prudenterque res geritur) pacem publicam neutiquam soleant violare; sapere nos doceant vel qui odisse profitentur. 1.
Quod si Christiani orbis domini pro suâ Authoritate decernerent, et moderata Theologorum ingenia, sibi statuerent, hosce non nimis quidem angustos controversæ tractationis limites certa foret stabilisque concordia, pacata ac felix Ecclesia, victrix denique veritas de communi hoste triumpharet.
Isthoc verò ut pro votis fiat prudentissimè quidem Illustrissimi Ordines Legatique proposuerunt, suaseruntque indicendum, literisque invitatorijs rogandum communionem quendam Theologorum pacificorum [causa ve?] conventum, amicissimi illius, nunquam satis laudatj colloquij Lipsiaci prosecutionem æquè modestam, sententiarum etiam â notatissimis, quibusque absentibus Doctoribus transmissionem, definienda quæ salutis basin concernunt Religionis Capita, seponenda reliqua adque Scolas si opus fuerit releganda; imperandam interis et lingvis et calamis sive moderationem, sive taciturnitatem preces utrinque publicas, pro sanctissimi negotij successu devotè [catchword: con-]
[1/25/10A]

concipiendas. Fiant ista modò recto corde in timore DEI non est quod de filici excitu dubitemus. DEI negotium est, ille non deerit sibi. Tu verò mi Duræe, qui inceptum hoc DEO Angelis, hominibus gratissimum tanto ardore animi, tam indefatigabili labore ac studio, tot periculis, tantis impensis hactenus prosecutus es, ita profectò de totâ Ecclesiâ meritus es, ut nemo ubivis bonorum omnium sit, quin se tibi debitorem fateri debeat. Macte virtute tuâ, vir egregiè, perge porro magno huic operi Colophonem addere; imò pro te nobisque hoc faciat Coeli Terræque DEVS, qui tibi iter illud operamque usque sospitet. Vale â Tuo
Vides mi Duræe, quid istic Scripserim, plura non licuit, neque verò vacabat (quæ meæ Angustiæ) apographum aliquod dare literarum, qua Domino Bogermanno dedi, eas tibi apertas mitto; transcribe ipse si lubet, ego mihi de illo viro quid non polliceor? Nimis fortasse breviter percurri, et Decretum ordinum, et rem controversam, paucis quid sentiam ingenuè fassus, tempori imperare non potui; Tu fruere hâc qualicunque opera, et vale â Tuo
[1/25/12B]

[another hand, in pencil:] To Mr Dury