The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To ?, In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/13A-14B
[1/25/13A]

                   Salutem in Christo
Propter eam necessitudinem, quæ mihi tecum fuit in Synodo Dordrechtana optimè novi, (frater Charissimè) te in illo pacificorum Theologorum numero reponendum, qui unionem et pacem inter omnes Evangelicas Ecclesias restitutum cupiunt et stabilitam, commune illud periculum, quod dissidentibus et vivulsis ex ææquo imminet, non Admonitio solum, sed efflgitatio quædam est, ad pacem inter se quam primum ineundam. Nescio tamen quo modo dormire, videntur apud ipsos boni, docti, pij viri, nec oculos aperire volunt ut videant se [Greek: epi [xyoou?] akmes] positas, et omnibus insidijs injurijsque hostium Capitalium expositos. Quo magis nobis incumbit, qui hucusque [olit?] otiosi stetimus, hujus pugnæ spectatores, ut tandem aliquando curramus, imò volemus ad hoc exitiale prælium dirimendum. Nondum experrectis alijs, hic noster Duræus aliquot annos huic pacificationi faciendæ invigilavit, ac {DEO benedicente) non movit solummodo, sed promovit aliquantum: jamque totus in eo est, et pium hoc opus, (quod primarij apud nos viris approbantibus suscepit) ad optatum et felicem exitum perducat, quod multò felicius consequetur, si vestris instuetur consilijs, confirmetur suffragijs
Alacrius etenim perget in hoc negotio perficiendo, quando senserit prudentes piosque Exterarum Ecclesiarum Theologos idem secum sentire, et desiderare. Quapropter ita te rogo, ut majore Studio non possim; velis tuam, ac doctissimorum tuorum Collegarum hâc de re sententiam Duræo nostro communicare; quam apud Germanicarum Ecclesiarum Doctores mutum ponderis habituram; non est quod dubitatis, si secus avideret, magna tamen consolatio erit nobis [catchword: omnibus]
[1/25/13B]

omnibus, quoties recordabimur nos rectè vereque suasisse, nam in Christi et Ecclesiæ Causa promovenda, nemo pius quin malit inanem fuisse operam suam quam nullam, sed ne inanis evadat eò potissimum â nobis collimandum est; ut persuadeamus fratribus nihil habere inniquitatis, manente aliquâ discrepantia placitorum, sancire interim fraternam communionem animorum. Longè enim aliud est, docere in Ecclesijs quibus Præpositi sumus, quod docendum non est, et tollerare salvâ fraternâque unione: In alijs Ecclesijs, quod Schismatis Vitandi causa tolerandum est. Esse autem hujus generis omnes quæ versantur inter Germanicas Ecclesias quæstiones mihi persuasissimum est, alijs etiam erit, hoc verissimo Theoremate Concesso. {Licitum est cum quavis Ecclesia christiana fraternam Communionem refinere quamdiu ea retinet omnia Christianæ Religionis Dogmata, et Christi instituta, quæ sunt ad salutem populi Christiani necessaria, modo [cultrum?] Cultum Idolatricum non exerceat, nec dominari in fidem foederatarum Ecclesiarum deposcat} jam verò neminem[altered] arbitror esse tam malignum hujus Ecclesiæ unionis, nimirum, qui ausit asserre asserere doctrinam illam q viget in Ecclesijs, sive Lutheranis, sive Calvinianis (uti nos loqui docuit nupera et illaudata, consuetudo.) non abundè sufficere ad salutem illis omnibus, qui cum hâc fide vitam Christi mandatis consentaneam conjungerit. Scio innumerabiles qstiones ex illâ unâ de psentiâ Corporis Christi enatas, inter hasce Ecclesias eventilari, in quibus singulis penes quos veritas sit, non est necesse definire. Ad ipsam præsentiam carnis et sangvinis Christi in Cænâ Dominicâ quod attinet, dum constiterit inter litigantes. Panem et Vinum non figuratioque tantum modo signa esse carnis et sangvinis Christi, sed exhibitiva carnem et sangvinem Christi non esse physicam aut localem in hâc Coenâ præsentiam. Fideles carne et sangvine Christi in hoc [catchword: Sacro]
[1/25/14A]

Sacro convivio, verè, substantialiter, et realiter ali. Hanc vivificam carnis et sangvinis Christi efficaciam arcana Spiritus virtute mediante fide omnibus rite participantibus communicari. Infideles denique et impios fieri haud participes vivifici[altered from vifici] carnis et sangvinis Christi; non qui hæc desint, sed quod ipsi sibi desint, nec capaces se præbeant tanti tamque Spiritualis ac divini doni. Apud quos, (inquam) hæc omnia sunt in confesso, non est quod propter spinesas quascunque distinctiones, aut multas magis et arduas speculationes, de quibus nondum liquet cecedant aliæ Ecclesiæ ab alijs, et omnem fraternam Communionem sibi vicissim renuncient. Sinamus Pythagoreos inscribere foribus Scholæ suæ, [Greek: oudeis ageometretos eisito]; At non est permittendum Christianis Cætibus ut Ecclesiarum suarum foribus insculpant, nemo mihi Dealecticis subtilitatibus aut Metaphysicis speculationibus capiendis idoneus, in hanc Ecclesiam ingrediatur. De reliquis quotquot versatur inter, Germanicas Ecclesias controversijs; hoc generatim affirmare liceat in omnibus et singulis quatenus sunt Cognitu et Creditu necessaria ad salutem nostram, aut jam esse plenissimam Consentionem, aut facili operâ Stabiliri posse. Si utriusque partis Theologi, prudentes, pij et pacifici eò animum adijciant; Idque ex animo agere velint. Nam quod spectat ad Erroneas illas opiniones, quas per longos consequentiarum anfractus solent, alij alijs vicissim intentare, tam difficiles plerunque habent explicatas, ut quo tractentur iracundias et laboriosius, eò magis involventur et obscurentur. Quæ hujusmodi sunt, sive vera sive falsa sunt, Communiones inter Ecclesias Evangelicas descendendæ et perniciosissimi Schismatis perpetuandi satis justas causas esse, non arbrit arbitror quenquam tam confidentem, qui speret se Christo judice evicturum. Si tu doctissimique tuj Collegæ, in eâdem mecum estis sententia, oratos velim ut Scripto aliquò communi exponatis vestram hâc de re sententiam, eademque opera, rationem ac [catchword: viam]
[1/25/14B]

viam certam commonstretis, quâ fraterna inter illas Ecclesias Concordia, commodissime et celerrimè Stabiliatur[altered from Stabiliantur], pro eximiâ vestrâ eruditione et prudentiâ, scio vos hoc optime facere posse, quod Spero etiam pro singulare pietate, et propenso in Ecclesias Evangelicas animo, libentissimè facturos; Non decet enim tales, quales vos estis, ad incendium hoc restingvendum nudos cum bonâ tantummodo Voluntate accurrere. Sed aquam opemque apportare, Christique Ecclesias quantum in vobis est, ab incendio et flamma liberare. Ornatissimos Sijmmijstas tuos, Antonium Thysium; Antonium Walæum, reliquosque meo nomine saluta peramanter. Vosque omnes existimare cupio; quicquid in Duræum auxilij, Consilij aut benevolentiæ Conferetis, me ita accepturum, ac si in me ipsum vos putem id contulisse. Dominus perpetuò adsit ac præsit Vobis omnibus, sanctissimisque vestris laboribus uberrimè benedicat. Vale frater in Christo dilectissime.