The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To ?, In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/15A-16B: 16B BLANK
[1/25/15A]

               Salutem et gratiam in IESV
                        CHRISTO.
Lætus lubensque audio (vir clarissime) te in ijs esse, qui valde favent huic pacificationis et unionis negotio, quod Duræus noster invicti animi robore sequitur, quâ in re non posssum non laudare prudentiam ac pietatem tuam. Nam cum nulla spes sit, disputando aut digladiando, hoc, negotium confici posse, aut pacificorum Theologorum interventu et consilio, hæc pugna sedanda est, aut bellum hoc inter Ecclesias Germanicas [Greek: as ponton?] erit et æternum. Nec dubitandum est, quin pij et prudentes Ecclesiarum illarum Rectores, multò malint multâ veliscatione portum Concordiæ assequi quam eum summo cum periculo cursum tenere, quem hactenus tenuerunt. Nam quod de civilibus bellis, id de hisce Theologicis dici potest. Omnia sunt in illis misera, sed nihil miserius ipsâ victoriâ, Insolente scilicet illâ et superba, quam tumultuosi Theologi exoptant quæ fratres vi et metu cogat in ejus sententiæ professionem, â quâ animo et corde sunt adhuc alicui. Sed ratio non est habenda ipsorum (si qui sunt) qui nihil metuere videntur, quam Evangilicorum inter se felicem et fraternam unionem. Proverbialis ille versus fortasse talis solatur aliquantulum [Greek: en de dichostasie] nosti, quæ sequuntur. At quantò satius esset audire Phocijllidem sapienter monentum [Greek: pheoge dichostasien [kai?] erin [polemon?] prosiontos] si quis autem â me quærat quâ viâ progredi oportet hasce Ecclesias dissidentes, ut in fraternitatis Christianæ foedus quam primum conveniant; mihi sic videtur. Primo in loco inter primarios utriusque partis Theologos, Conciliatio animorum, et redintegratio fraterni amoris est procuranda: Etiam gravissimæ injuriæ hinc inde factæ sunt communis concordiæ causa, voluntariâ quadam oblivione conterendæ. Nam quales sunt in singulis Ecclesijs Doctores et Rectores, tales plerunque solent esse reliqui Christiani Si qui Prin- [catchword: -cipes]
[1/25/15B]

-cipes fuerunt in hoc bello gerendo, se ipsos vincere <et>, ad pacem et concordiam animos suos inflectere velint, de Ecclesiarum inter se fraternâ communione rem factam protinus sumus habituri. Minutos etenim controversiarum apices, de quibus docti acerimè dimicant; Populus plerunque nec intelligit, nec tenetur intelligere. Ac perspicuum mandatum Charitatis et pacis retinendæ cognoscit, agnoscit, tenetur observare, si quis autem prætendat non posse aut oportere Theologos, inter quos certamen est de obscuris et arduis qstionibus bonâ fide, in gratiam et fraternam unionem redire, dum alienam malitiam coarguit, suam indicat, aut perfidiam aut inscitiam; Apud bonos, siquidem et æquos hujus, rei arbitros, nunquam tanti erunt, quæ inter Germanicarum Ecclesiarum Theologos [altered from theologos] Ventilantur Controversiæ, ut jure videantur posse aut debere iter Christiani amoris [iterum fieri?] interrumpere, et vincula fraternæ communionis inter se ipsas Ecclesias dissecare. Si hoc itaque ab utriusque partis Theologis obtineatur, ut vicissim fraterno amore sese complectantur, tum proximo in loco depositis inimicitijs accingant se ad Doctrinas Ecclesiarum suarum pacatis animis ponderandas, quæ fundamentalia sunt Christianæ fidei Dogmata et ad salutem planè necessaria cum pauca sint et plana, ab utriusque admitti, stabiliri, et Ecclesijs suis commendari oportet. quæ a. fundamentum ita adhærent tantummodo, et continguæ sunt, ut sine eis fundamentalis et salutifera fides benè subsitat; si conciliari nequeant, sive aurea sint; sive foenea, (nec Ecclesias divelllere debent) nec divulsas impedire quo minus in fraternam Communionem redeant; rectè quidem fecerint qui præsunt Ecclesijs, si minimè sinant suos implicari[altered from implicaibus] erroribus alienis, modò ne cogant interim Eclesias sibi minimè subjectas, aut pedibus ire in suam sententiam aut extra ostium aut limen fraternæ communionis perpetuò manere: [catchword: Q:]
[1/25/16A]

Quod nunc suademus faciendem magis fructuosum quam difficile, non enim est posito in lagore aliquo magno aut acumine, sed solum in inductione quadam animi, et perpensâ Doctorum in hanc Ecclesiarum unionem Voluntate. Postremò hoc unum addo, (quod in omnibus controversiæ Theologiæ Capitibus universà observandum sentio) ut nondum unanimi consensu Evangelicarum Ecclesiarum stabilitum aut receptum est, in eo nulla particularis Ecclesia, tam arroganter alijs præjudicet[altered], ut secus sentientibus, quasi hominibus impijs, aut obstinatis Hæreticis omnem S. S. communionis societatem renuncient. Si hæc omnium Evangelicorum animis insiderent, non propter dissentionem aliquam in rebus minimè fundamentalibus, Ecclesijs sibi minimè subjectis fraternitatis dextras denigarent sed potius propter plenam in ipso fundamento consensionem, tanquam fratres suos suavissimè exoscularentur, diligentissimèque colerent. Hæc ad te pluribus scripsi (Doctissime Feste) non quod te indigere sententiam, aut excitatione, aut explicatione meâ, sed ut vestras hoc exemplo præire possem, ad consilia vestra et auxilia huic Duræo nostro impertienda. Habuit jam pridem meam de toto hoc negotio sententiam, habeat jam quæso et Vestram; quo beneficio et illum et me, et Laborantes Germanicas Ecclesias, eâdem operâ obstricas habebitis, et vobis obligatas. Vale Doctissime frater, Dominus te Vestrosque omnes spiritu prudentiæ et æquitatis gubernet, et incolumitati et Paci Evangelicarum Ecclesiarum consulere ac sp propiscere possitis, et veletis.
    Tui pro antiquâ nostrâ necessitudine amantissimus.