The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To John Dury, In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/17A-18B
[1/25/17A]

         Salutem, gratiam et benevolentiam â DEO
          patre et Domino nostro IESV CHRISTO.
Idipsum opus suscepisti, Clarissime Duræe, et valde operosum, quod tamen assiduis tuis laboribus, eo jam deductum est, ut sperare liceat, post non adeo longum temporis intervallum, nos rem factam habituros, sed etiamsi secus evenerit, id tibi solatio esse potest, quod CHRISTO approbante, et applaudentibus pijs omnibus Satagis Ecclesias Evangelicas quasi vallo quodam arctissimæ necessitudinis, contra Romanensium perfidiam et furorem munire. Hujus tui facti laus, ex animo consilioque tuo pendet, non ex eventu, non ex pravitate aut perversitate aliorum. Quanquam nihil causæ video, cur quisquam (quarumcunque sit partium, tam pijs tuis conatibus obsistat aut obmurmuret. Quid enim aliud moliris, quam ut in eam voluntatem omnes Evangelici advocentur, ne divulsi malint paulatim contubescere, et tandem interire quam coadunati, subitò convalescere[altered from convascere] et perpetuò florere. Video te ni hunc finem omnes labores alacriter excipere; timeo tamen ut tot sustineas, et tanta negotia solus. Tantæ siquidem molis hæc res mihi semper visa est, ut sine auxiliaribus multorum pacificorum Theologorum copijs, vix, et ne vix quidem possit expediri. Scripsi egitur non solummodo ad Reverendum ac Doctiss: Virum Dn: Bogermannum prout rogasti, sed etiam ad Clariss: Professores, quibus cum Dordrechti mihi olim intercessit jucundissima et [catchword: gratissima]
[1/25/17B]

gratissima familiaritas. Hosce omnes sponte suâ, quicquid ad tam piam causam promovendam spectat, facturos, nullus dubito: mei etiam causâ, vel potius DEI id libenter, prolixè, celeriter facturos magnopere confido. Ne autem tu sis nescius, quid ad illos scripserim, Exemplaria earundem literarum tibi transittenda putavi. Vix tot literis conscribendis tempus habui, idque exceptum è sumis occupationibus, ne igitur nunc excipies exspectes, ut nunc de ipsis questionibus, quibus vexantur Ecclesiæ, aliquid sigillatim effigam et definiam; nosti jam pridem quæ mea sit universè de ijsdem sententia, si quid magis â me speciatim exspectetur, fac me idoneo tempore eâ de re certiorem nunquam deero paci Ecclesiarum pro meâ virili promovendæ. Ad te autem quod attinet, mi Duræe, semper meminisse debes, in hoc uno conspirare, qui inter se de multis desceptant, ut utrinque de exploratâ opinionum suarum veritate præsumant. Non itaque in id elaborandum, ut omnes omnino doctorum opiniones ad unam amussim conformentur[altered from formentur], sed potius enitendum, ut Ecclesiarum omnium et Doctorum Evangelicorum fraternæ voluntates Charitatis glutine quam primum compingantur; pendentibus aliquot controversijs, hoc interim effice posse, nunquam dubitabunt; quibus persuaderi potest, quod certissimum et verissimum est, nempe longè aliud esse, ferre in fratribus infirmis, si quid ferendum est, et probare in fratribus infirmis, si quid errantibus, quod probandum non est. Illud præcipit lex Charitatis, hoc prohibet lex veritatis. Quantumvis itaque de veritate suorum placitorum confidant, sive Lutherani, sive Calviniani, de ijsdem tamen per omnes Ecclesias Evangelicas stabiliendis, tantum tenentur elaborare, quantum salvâ pace et fraternâ Communione, possunt obtinere verumenimvero per vim alijs Ecclesijs sibi [catchword: minime]
[1/25/18A]

minime subjectis velle sua Decreta imponere, et ni suscipiat easdem, ex albo fratrum Christianorum erodere, nihil habet æquitatis, Non sic primogenitus frater CHRISTVS IESVS, qui nec arundinem quassatam confringit, nec linum fumigans extinvit, [right margin: Isa 4 2?] non sic Sanctiss: Apost: Paulus, qui jubet infirmos in fide assumere, vetat perplexarum qstionum disceptationibus eos torquere. Quod in hisce controversijs, q inter Evangelicos versantur, eo facilius observari potest, quod in illis singulis tantum ab utraque parte conceditur quantum sufficiet ad salutem omni credenti, nisi defectus Charitatis obsthterit. Corpus CHRISTI quantum in se est discerpere cupienti, quid enim aliud cupiunt aut moliuntur, qui ob hanc opinionem in rebus ad salutem minimè necessarijs discrepantiam, nullis Ecclesijs fraternitatis jura secum permittunt, nisi hâc lege, ut perpetuam eorundem dictaturam simul admittant. Sed me magna spes tenet, non modo nostros sed doctiores moderatiores Lutheranos tandem intellecturos, controversias Scholarum non posse excusare tam pernitiosum, tam diuturnum Schisma Ecclesiarum, in quo exstirpando, quò negligentiores fuerunt majores nostri, eo nos decet esse magis sollicitos, ne posteris nostris inimicitias tradamus sempiternas. (vides Vir doctissime) quam me loquacem fecerit, et tui, et unionis Ecclesiæ amor, quam tanto labore conaris stabilire. DEVM Opt. M. suplex oro, ut potenti suo præsidio protegat Ecclesias Evangelicas omnes, ut earundem Doctores et Pastores omnes, Spiritu Charitatis adimpleat, ut te denique ad hanc quam subijsti molestiarum molem sustinendam, Spiritu fortitudinis corroboret
                            Tuus ex animo.
[1/25/18B]

[another hand, in pencil:] To Mr Dury