The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To John Dury, In Latin
Dating:undated
Ref:1/25/19A-22B: 22A BLANK
[1/25/19A]

Cum Dominus et Rex noster IESVS CHRISTVS ad patrem aditurus, bonum aliquod eximium, quo majus nullum in terris invenire posset, discipulis suis, quos intimè dilexit, relinquere statueret, pacem reliquit, pacem moriturus legavit, pacem inquiens meam relinquo vobis; pacem meam do vobis, nihil enim majus vel de Coelo homines optare, vel de Coelo Angeli hominibus anunciare potuerunt, quam in coelis gloriam in terris pacem. Hoc vinculo Cæli terris, terræ Cælis uniuntur; maxime igitur necessarium est, ut omnes ij, qui per CHRISTVM unicum salvatorem salvari cupiunt, hoc vinculo uniantur et connectantur. Quare omnes pij ac cordati, quibus DEI gloria, et Ecclesiæ salus Curæ et cordi est, ad Schisma quo hactenus Pax Ecclesiarum impedita, imò fere profligata est tollendum et unionem concordiamque Ecclesiarum constituendam, atque sincerè constanterque, omnes suas quibus pollent, vires intendere, se jure teneri, facilè profitebuntur. Vnde sub illustris, ac generosissimi comitis Domini Philippi Ernesti Comitis Isenburgi et Budingæ, Domini: mei clementissimi autoritate, et ego pro talento â DEO mihi concesso, quicquid ad piæ hujus Causæ promotionem præstare possum, me libenter præstiturum, et collaturum polliceor. Salvo autem aliorum judicio necessarium duco, ut consilium et propositum nostrum de schismate quo Ecclesiæ Evangelicæ adhuc turbatæ et distractæ sunt tollendo, et de unione ac Pace Ecclesiarum Constituendâ et sta- [catchword: -bil-]
[1/25/19B]

-biliendâ â Magistratu nostro, Electoribus principibus, alijsque Magistratibus, qui se Lutheranos vocant, argumentis de necessitate et utilitate hujus rei adhibitis, significetur, eorumque animus ac judicium de toto hoc pio et necessario negotio exploretur, hunc in finem, ejusmodi scriptum etiam â Theologis vel Dominus Duræus ipse ad præs præcipuos Lutheranos Theologos mitti potest.
Si Principes et Theologi Lutherani Consilium et propositum nostrum approbaverint, et piæ hujus causæ promotionem, â sua parte nobis polliciti fuerint, deliberandum erit, utrum inter absentes an præsentes, ore vel calamo hanc rem tractare præstat.
Si præsentia agentium requiretur, locus et tempus designetur, quo pacifici utriusque partis Theologi conveniant, et negotium hoc ad DEI gloriam Et Ecclesiæ salutem pacificè tractent.
In ejusmodi autem conventu S. S. Scriptura semper nobis sit fidei confessionis et loquendi formularum norma.
Confessiones Ecclesiarum, ut confessio Augustana et Catechesis Heidelbergensis in Ecclesijs reformatis usitata retineri possunt, sed secundum S. S. Scripturam explicari ac intelligi debent.
Non ex privatis unius atque alterius scriptis, sed ex publicis receptis confessionbus Ecclesiarum doctrina Cognosci et judicari debet
Consequentiæ quæ ex textu vel S. Scripturâ, ad confessionum approbatorum, deducuntur sint materiæ subjectæ S. Scripturæ et articulis fidei congruæ et analogæ.
[1/25/20A]

Consequentiæ vero, quæ ex textu vel. S. Scripturæ vel confessionum receptarum illegitimè deducuntur, non admittantur, sed textus ipse, qui in eo loco, vel alibi clarior, imò etiam consequentiæ deductæ contrarius reperitur prævaleat.
Accusationes falsorum Dogmatum, quæ Ecclesij hactenus imputata, sed ab ipsismet Ecclesijs refutata et damnata sunt, tollantur, non amplius repetantur, nec in posterum Ecclesij obijciantur. Cum ad controversos doctrinæ Articulos venerimus, quos Lutherani quidam quatvor hisce complexi sunt articulis, 1. De personâ Christi. 2. De Baptismo, 3. de Coena Domini, 4. de Prædestinatione, quid de his, vel etiam si consultum videtur, de reliquis Religionis Christianæ Capitibus, Ecclesiæ nostræ sentiant et doceant, quomodoque ex et cum Spiritu Scripturâ de istis loquendum sit, breviter et conspicuè consignari et exhiberi potest.
De Cerimonijs externis adiaphoris quid statuendum sit, ipsa earum natura et conditio satis evidenter docet et evincit.
Verum sine dubio Lutherani quid in nobis desiderent significaturi, et fortasse distinctos nobis pscripturi sunt articulos, quorum quorum approbationem et scriptionem â nobis requirent, quæ si salvâ veritate et conscientiâ fieri potest, non recusanda est.
Si Lutherani perseveranter suis opinionibus inhærebunt, quæ nondum ab ipsis ex sacrâ Scripturâ demonstratæ sunt, et propterea â nobis acceptari nequeunt, eò res dirigenda erit, ut Utriusque partis Evangelici, licet de quibusdam Religionis [Christiane?] Capitibus, salvo divini cultus et humanæ salutis fundamento [catchword: div-]
[1/25/20B]

diversum sentiant, nihilominus tamen sibi invicem dextram[altered] fraternitatis in CHRISTO porrigant, sese mutuò tolerent contra communes hostes et falsos Doctores, qui fundamentum pietatis et salutis evertunt, conjunctis stent viribus, et uno humero, ut sophias loquitur, DEVM invocent.
His autem Lutherani Regunt, utriusque partis Evangelicos in fundamento ipso, et in fundamentalibus articulis, ut de personâ CHRISTI prædestinatione, qui ipsum salutis fundamentum concernunt, dissentire; itaque utriusque partis Evangelicos in fraternitate coalescere non posse. Contra hoc isti rogandi et monendi sunt, ut sententiam nostram divino verbo consentaneam probè considerare et admittere velint quæ talis est. Inter dissentientes in fundamento non dari unionem spiritualis fraternitatis verum esse concedimus, verum quoque dissentientes, totaliter de articulis prædictis, non posse in fundamento et fraternitate convenire. Dissentientes vero in illis, de unâ vel alterâ conclusione, â Theologis benè vel malè ex Scripturâ deductâ, non posse convenire in fundamento nec <in> fraternitate coire, error est. Testante enim Apostolo, aliud est fundamentum, aliud sunt structuræ super fundamentum ædificatæ, Fundamentum soli Prophetæ et Apostoli posuerunt. Structuræ ab Architectis, Theologis fundamento superædificatur, et quidem aliæ, ut aurum, argentum, lapides[altered from pides] pretiosi, aliæ, ut lignum, foenum, Stipulæ, quales quales v: sint, non sunt ipsum fundamentum, nec de fundamento, et fundamento [catchword: congruæ]
[1/25/21A]

congruæ vel secus, quæ congruæ fundamentales dici possunt, quin congruæ fundamento, sed non quia de fundamento.
Nullæ ergo structuræ, aureæ, argenteæ, ligneæ, stipulosæ, pro fundamento vel fundamentales absolutè venditari possunt vel debent, fides enim fundamenti et fides structuræ, hujus vel illius pariter se habet, illa omnibus salvandis adultis, Theologis et Idiotis docentibus et discentibus absolutè est necessaria, quia sola salvati ignoratio, vel negatio ejus simpliciter damnat, eoque fraternitatis vinculum solvit. Ista licet in Theologis requiratur, idiotis tamen non est simpliciter necessaria, qui sola non salvat, ignoratio vel negatio absolutè non damnat, eoque non fraternitatis vinculum simpliciter abrumpit
[right margin: 1. Cor. 1.] Quod vel in Corinthijs videre est, quorum Doctores quidem varias structuras, fundamento superstruxerant, fundamentum tamen idem et fraternitatem, ejs non adimit, neque negat Apostolus.
[right margin: Ioh. 17. 3.] Fidem fundamenti brevissimè tradidit Servator, hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum DEVM, et quem misisti IESVM CHRISTVM: et Apostolus: ut peritus Architectus fundamentum posui. Alius autem superædificat. [right margin: 1. Cor. 3. 10. 11.] Porro quisque videat quomodo superædificat, nam fundamentum aliud ponere nemo potest, pter id quod positum est: quod est IESVS CHRISTVS. Quod si quis superædificet, super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides prætiosos, ligna, foenum, stipulas cujusque opus manifestum fiet, [right margin: Eph: 2. 20.] item superstructi super fundamen- [catchword: -tum]
[1/25/21B]

-tum Apostolorum et Prophetarum. Unde patet alios Architectos fundamenti, alios structurarum esse. Ad fidem autem fundamenti pertinere Cognitionem veri DEI, lege et Evangelio per Prophetas et Apostolos in Ecclesiâ revelati: nec non cognitionem veram unici Servatoris [Greek: theanthropou] IESV CHRISTI pro nobis mortui et suscitati. Hoc fundamentum, quicunque fideliter crediderit (etiamsi multas aliorum structuras nesciat) sine dubio, servabitur, qui non fideliter crediderit, (si vel omnes structuras sciret) sine dubio æternum peribit. In eo a. fundamento, Evangelicos utriusque partis, ex professo consentire manifestum est.
Non ergo dici potest, Evangelicos in fundamento non consentire, et in fraternitate coalescere ob structurarum aliquarum discrepantiam non posse.
Plura successu temporis addi possunt, quæ prolixiora ad hanc rem necessaria requirit in D. Paræi Irenico inveniet, ipsaque hujus negotij tractatio plura suppeditabit. DEVS. Opt. Max: ad nominis sui gloriam, Ecclesiæ pacem optatam concedat, et nos in veritate coelesti, magis magisque sanctificet, et conservet, per Dominum nostrum IESVM CHRISTVM. Amen.
[1/25/22B]

[another hand, in pencil:] To Mr Dury