The Hartlib Papers

Title:Copy Treatise In Hand ?, John Dury, In Latin
Dating:undated
Ref:1/27/1A-6B
[1/27/1A]

No. 5
              [4 Hebrew? Numbers/letters?]
                De Summa curæ Pædagogicæ
               seu Spirituali Agricultura
                      Exercitatio.
    Gal. 6. 7, 8. Ne errate, Deus non irridetur;
    quicquid enim seminaverit homo hoc et metet: nam
    qui seminat carni suæ ex carne metet interitum;
    qui verò seminat Spiritui, ex Spiritu metet
    vitam æternam.
Quicunque formandis puerorum moribus invigilat, si prius ipse quid in re qualibet laudabile et honestum est intelligat, si deinde zelum in idpsum ad alios propagandi induit, tum demum media formandis ad virtutem moribus apta inquirat, inventa recognoscat, recognita in promptu habeat et applicet.
Quod si à Patre luminum omne perfectum et bonum donum quærendum esse putabit (putabit autem si vero et sancto zelo exarsit) primum quoque medium sciet esse precum[altered] efficacium. Nam temerè ab Apostolo dictum non est, multum potest [Greek: deesis energoumene?]. Potest enim è coelo Spiritum allicere; et ille allectus, [Greek: energeia] illâ suâ, qua in omnem veritatem ducit fideliter sequaces, in opere nostro et conatu debili potenter operabitur. Sed non generales et confusæ, sed particulares distinctæque, ac de rebus quoad fieri potest, singulis petitiones esse debent: Nam si Spiritum vel Ducem vel comitem optamus, et ante actionem, et in actione, et post actionem non solum affectus nostri Spiritualis
[1/27/1B]

divinum suscitare sermonem <another hand: [fervorem?]>, sed in illo affectu precibus et mentalibus ejaculationibus conatus nostros humiliter offerre, et eventum Deo Deo committere tenemur; in Deo, ex Deo per Deum, et ad Deum omnia peragamus, qui enim format juventutis mores, non humanum sed divinum se conari opus, sentire debet: quippe in illorum animis Dei efformat imaginem; Dei ergò virtute non sua id præstare allaborandum est: sed non ita tamen id divinâ virtute fit, ut nobis manum subtrahere nostram liceat, nam [Greek: synergous] nos esse sibi Deus in [left margin: 2. Cor. 6. 1.] hac cælesti Agricultura voluit; sibi quidem reservavit vim dandi incrementum, at nobis plantandi et irrigandi partes concessit. Cooperando itaque quousque vis humana penetrare potest, eousque sibi fortiter enitendum quisque proponat, nisi et sibi ipsi et discipulo simul deesse velit, seipsum enim præmio et discipulum perfectæ institutionis fructa privabit: ut igitur infernalis zizaniæ extirpare plantas, et regni cælestis implantare queat animis frutices, curam suam adhibeat Pædagogus necesse est.
   Curæ hujus tres partes agnoscimus, una radices, altera surculos, tertia fractus et folia morum respicit. Radices morum sunt affectus animi; Surculi sunt dispositiones primigeniæ ad agendum. Fructus sunt actiones ipsæ et Folia sunt actionis Circumstantiæ.
[1/27/2A]

I. Radix virtutis sicut et vitii unica est primaria, sed Rami utriusque radicales varii sunt. Primaria virtutis radix est Abnegotio sui, et Amor sui est vitii. Ex utroque tot defiguntur in animum dulcedinis et amaritudinis radices aliæ, quot in voluntate sunt inclinationes et motus simplices circa objecta. illi sunt totidem quot viæ et respectus sunt à centro ad extrema hominis: centrum unicum est cor humanum; extremitates [Greek: antistrophos] sunt tres; Antrorsum et Retrorsum; Sursum et Deorsum; Dextrorsum et Sinistrorsum. Hisce viis à corde ad objectum Spiritus feruntur; feruntur autem ab alterutro affectuum centro quæ nobis hoc loco [Greek: aut arnesin?] et [Greek: autophilian?] vocare liceat. Qua via feruntur Spiritus, eadem suscitant affectus; quorsum affectus semel suscitantur, horsum sibi semper postea viam magis magisque facilitant, sive sint boni, sive mali. Tot autem sunt boni, quot et mali, et quotquot in homine esse, omnes boni esse, omnes mali esse possunt. Feruntur autem Spiritus Antrorsum Desiderio et Spe; Retrorsum Abominatione et Spe Desperatione Sursum Gaudio et Fiducia, et quæ utrique juncta est, Resolutione; Deorsum Tristitia et Diffidentia, et quæ utrique adhærent, Timore. Dextrorsum Zelo et Potentia; Sinistrorsum Remissione seu Frigore et Impotentia. Ex hisce Spirituum motibus variè commixtis omnes affectuum
[1/27/2B]

oriuntur diversitates: hisce affectibus tanquam radicibus fibræ adsunt; istæ sunt impressæ menti quælibet notiones imaginariæ de Rebus objectis; et objectum quodlibet ex virtutis præscripto cuilibet affectui proprium, terra est quæ radicibus succum præbet et nutrimentum plantis.
   Prudentis ergò et diligentis ingeniorum cultoris erit, primò fundum suum aperire quasi fodiendo, id est, objecta præsentia removendo: deinde in aperto solo nudatas[another hand: altered from undatas] radices contemplari et requisita cultura disponere; hic autem officii illius erit, 1 variè intertextam affectuum mixturam distinguere. 2. ad centrum suum ramum quemlibet referre. 3. Prædominantem reliquis affectum notare. 4. Fibrarum ejus in animo multitudinem colligere et agnoscere. 5. Superfluas fibras et inutiles rescindere. 6. Radices ipsas et fibras inter se sine confusione ordinare et disponere. 7. Gleba sibi in agro humanæ vitæ convenienti propriæ et convenienti omnes aptare et implantare. 8. Circum radicem ad irrigandum solum fodere et stercorare; id est, exercitatiorum convenientes affectibus formulas, in quibus affectuum objecta concludantur variis occasionibus aptata in promptu habere, et applicare suo tempore puerulorum actionibus.
II. Surculus è radicibus exortus et inde succum
[1/27/3A]

trahens est primigenia cujusque dispositio corporis et animi ad actiones benè vel malè [obeundas?]: hæc in corpore ex temperamento, in animo præsertim ex prædominante affectu surgit: Temperamentorum causas, effecta, proprietates et genera Medicis relinquimus; ex iis quod ad indolis dijudicationem scitu est utiles Pædadgogus hauriat. Quatenus autem à prædominante affectu originem trahit indoles bona vel mala, et ad virtutem apta vel inepta censetur. Surculus enim radicis naturam ex qua crescit sequitur: et quamvis in diversis raro eandem in eodem tamen unionem unicam reperies tantum indolem, in qua omnium affectuum conspirabunt motiones, sicut omnes radicis rami in truncum unius arboris coagmentari solent; omnes junctim trunco vires suas contribuunt, et ex omnium facultatibus in illo facultas una pullulat, quæ postea in ramos se diffundens fructus plurimos sed unius tantum generis perfert.
   Cæterum ex hisce radicibus indoles seu surculus varius est diverso respectu. Si respicias compositionem et materiam durus est vel mollis qui deinde flexilis vel inflexilis esse solet. Si incrementum, est præcox vel tardus, et inde humilis vel excelsus. Si formam externam, est Scaber vel glaber seu nodosus vel erodis; et omnes hi tam boni quam mali succi, et inter omnes in quolibet
[1/27/3B]

genere surculus mixtus seu temperatus et in tempore gradus esse possunt.
   In hisce verò Pædagogi cura est. 1. Indolis cujusque proprietates distinctè præscire. 2. naturalem ex iis cujuslibet inclinationem dijudicare. 3. Extrema temperare. 4. Superfluos ramos id est, infrugiferas propensiones rescindere. 5. Frugiferas repurgare. 6. Tortuosas directè regere. 7. Rectas fulcire et confirmare. 8. Denique propensionum in curvos, pensiles et depressos ramos erigere.
III. Fructus seu Actiones ab indole semper plurimum, aliquid succi ab affectu sæpe trahunt: quod si constantes sunt et suo tempore recurrunt habitus vocantur et sunt fructus maturi; si inconstantes et diversimode pullulant, sunt fructus immaturi. Utrique autem tam putres quam incorrupti esse solent.
In fructu Color[altered], Sapor et Odor, in actione externa ejus forma, interna ejus rectitudo; et de utraque recepta apud omnes opinio tam bonitatem quam maturitatem indicant. Sed in motionis tendentia consistit actio, et in hac est Principium Medium et Finis, et in hisce præter vires activas, procedendi modus, celeritas, tarditas, subjectum sunt et objectum.
In principio vires suscitantes et impellentes, in medio
[1/27/4A]

dirigentes, proportionantes et promoventes sunt, et in fine spectatur effectus. Vis omnis ad actionem suscitatur per interni Spiritus [Greek en epithym.a epithymia] cum extraneo objecto Sympathiam vel Antipathiam, qua vel ingenita sanguini à natura, vel inducta facultatibus, earumque organis ab usu est. Vis impelleris est intentio et scopus assumptus ad agendum, qui vel incertus et confusus, et tum principium motus temeritati, vel certus et directus, et tum deliberationi est tribuendum. Vis dirigens ratio est, in qua Iudicium et Sagacitas, et qua utriusque firmamentum est per memoriam experientia.
Proportionem directis motibus et mediis largitur Prudentia, cujus mater est conjecturalis facultas; conceptio est collatio futura possibilitatis cum præsenti immutabilitate, et nutrix est experientia.
  Promovens vis et ignitus omnibus hisce stimulus est affectus aliquis; qui caloris sui scintillas, in oculis, vultu et habitu totius corporis spargit, quique pro conatus eventu in authorem reflectitur diversimodè.
Effectus vel optatus vel inopinatus, vel adversus, vel prosperus, vel ex hisce nullus, sed ex omnibus mixtus est.
Fructus præter extimam pellem et substantiam solidiorem semina, meditullio sui conclusa refer-
[1/27/4B]

-vare et proferre solent naturali fructificationi; ita et actio quælibet sui ipsius semen, id est, prædispositionem agentis ad sequnturam in eodem genere actionem aliam continet et producit.
Folia verò fructibus hisce sun circumjacentia sunt omnia illa, quæ motui in actione necessario conjuncta non sunt; ut sunt locus, tempus, persona, res, vel actio specialis aliqua extrinsecus agenti superveniens, vel in omnibus hisce proprietas aliqua, quæ sive absit sive adsit rectitudinis in motu formam immutare nequit.
Circa ipsas actiones triplex in Pædagogo cura requiritur. Prima est ut illarum naturam iudicet[another hand: altered from indicet]. 2. ut iudicatam[another hand: altered from indicatam] manifestet. 3. ut manifestam removeat vel promoveat; 4. sibi tenetur eam judicare, at agenti manifestare, removere aut promovere iudicatam.
In Iudicatione hæc sunt: 1. ut distingunt maturas actiones ab immaturis. 2. ut in utroque genere bonas agnoscat et malas, ut autem utrumque perficiat opus est ut animadvertat. 1. Subjectum in quo motus est. 2. Objectum circa quod est. 3. tandem Tendentiam ipsam, in subjecto versus objectum. Præcipua cura est in judicanda tendentia, ut internum externumque processum motionis cujusque Spiritualis, in voluntate, imaginatione et effectu; [actionis?] et corporalis in organis versus propositum scopum actionis scopum percipiat et perpendat.
[1/27/5A]

Percipiet omnia ex signis cuique motioni et motionis parti propriis; itaque signorum indicationes intelligere et colligere debet.
Perpendet omnia ex norma rectitudinis cuique motioni et motionis parti proprias. Itaque normam recta, qua in virtutis est natura, cum interna externaque motus forma conferre oportet.
In hac collatione degustabit quid in actione qualibet vel amaritudinis vel dulcedinis insit, sed quid inesse vel potest vel debet intelliget, quando [Greek: analogian] vel p [Greek: paralogian] inter actionis formam et normam recti exactè observabit. Observabit autem exactè ista, si perpendat duo hæc: 1. qua ratione suscitatur quælibet motus pars à viribus in principio et medio efficacibus. 2. quomodo absolvitur quælibet pars, per ipsam continuationem et cohærentem unius ex alia successionem; et ipsum totum ex iis conflatum per quietem et effectum in quo desinit.
Et quia rectum sui et obliqui regula est; ex ipsa illa collatione futuram obliquitatem vel rectitudinem, ad quas agens prædisponitur et aptatur per editam actionem, prævidere poterit: nam si propensionum gradus et processus intelligere et observare didicit, et si illos cum forma et effectu actionis commensurare potest, non dubiam de futura propensione conjecturam conjiciet; nam in forma et effectu præsentis actionis; virtus
[1/27/5B]

in est quasi seminalis ad futuram in eodem genere aliam, eadem oblata occasione procreandam? Sic quidem de Actionibus judicium feret Pædagogus, ut illarum naturam percipiat, ut autem eandem discipulo manifestet, necesse est ut 1 præiudicium, quo laboramus omnes in actionibus propriis, quodque cogitationem directè in nos ipsos tanquam in alios reflexum impedit, tollat. 2o. ut transacta proponat et illustret.
Proponet si per partes et ordine singula enumeret; et cum effectibus suis, causis et circumstantiis comparet.
Illustravis si similitudines ab aliis rebus afferat, et exempla in eodem genere actionis vel similia vel dissimilia, vel in hominibus vel bestiis alleget.
Denique ut removeat vitiosas et virtuosas promoveat, media vitiis extirpandis et virtutibus excitandis et alendis apposita et disquirere et usurpare, et discipulo usurpanda proponere, consulere, suadere, et imperare oportebit. Sed media non generalia et confusa, verum distincta et specialissimis actionum finibus propria sint necesse est.
Cum autem ad agriculturam metere fructus et conservare non minus spectet quam plantare, irrigare et repurgare plantas, opus est ut maturas confirmatosque habitus bonarum actionum Pædagogus in discipulo quasi obsignet et recondat sartos [tectos?], ne amittantur; hoc fiet si rectas consuetarum actionum formulas multas unius exercitii formula
[1/27/6A]

concludat, quod satis temporibus assueto proponendum erit; ne acquisitus habitus desuetudine paulatim obliteretur. Huic cura quæ actiones ipsas spectat. non parum illa conferet, quæ circumstantias sibi habet objectas: quæ quamvis hic postremò describitur respectu naturæ; in praxi tamen postrema non est, sed primas obtinebit: duobus enim ante actionis judicium quodammodo prærequisitis consistit et absolvitur. Primum est ut ab actione ipse separentur; alterum est ut eidem conjungantur circumstantiæ. Separatio fit distinctione, et conjunctio collatione circumstantiarum singularum cum singulis actionis partibus. Primum fit ne geminas fructuum proprietates obfuscent folia; Secundum ut quid actioni vel contulerint, vel conferre possint et debeant, et ipse, Pædagogus scire et discipulo indicare queat.
   Quod si in tota hac cura omnibusque illius partibus agnoscat et fateatur benedictionis et justitiæ solem et pluviam desuper è cælo largiri radicibus vegetandi vim, et fructibus incrementum; non dubium est, quin intelligat à Domino ista esse expectenda et patienter expectanda, neque interim de Zelo, diligentia, labore, et sudore in cultura quotidiana quicquam esse remittendum; nam qui bono operi intentus est sedulo, suo tempore metet [Greek me eklyomenos] Gal. 6. 9. Huic operi nullus, qui trigesimum non attigit annum, præficiendus esset, præceptor tamen qui scientias docet junior esse potest: Plus enim in moribus quam cognitione situm est: neque gravissimos, neque prudentis-
[1/27/6B]

-simos, neque sagacissimos viros hanc asspernari curam meo judicio æquum est; nescit enim ætas nostra, neque scire satagit, quantum Pædagogis incumbat, quantum Societatis humanæ felicitati addere fideles, quantum demere queant negligentes. Si sciret illos esse Medicos animarum, cogitaret aliquando per hosce desperatis Ecclesiæ et Politiæ moribus languoribus remedium inveniri posse: nam ut taceam progeniem quam procreare, et arbores quas in Hedene plantare [left margin: Ezech. 31.] possent, possent præterea totam humanæ indolis perversitatem, omnes ejus inclinationes; omnia vitiorum remedia, virtutum media, omnis prudentiæ secreta, et malorum in quolibet genere præcavendorum antidota detegere nobis et describere; quotidiana enim experientia et observatio doceret illos ista, quæ Concionatoribus verbi, Pastoribus Ecclesiæ, et Rerumpubl. Rectoribus non utilia modò sed necessaria quoque scitu factuque sunt, ut ignorantiam, confusionem, injustitiam, totumque regnum Satanæ radicitus exstirpare valeant. Mores enim puerorum vitiosi ab adultorum moribus nihil differunt, nisi quod illi on nugis, et seriis isti nobis esse videantur. Cum interim, eadem utrobique natura, idem remedium [sit?], et quia magis in pueris patet natura, facilius remedium inveniri potest, et [totius?] applicari: ab illorum igitur experientia reliqui discentur: et ut verbo concludam, si unquam illa Sanctitatis via regia sternetur humano generi [left margin: Esa. 35. 8] ita, ut viator quamvis stultus ab ea nequeat errare, existimo Pædagogos in ea Mercuriales fore statuas /.