The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, John Dury To ?, In English & Latin
Dating:24 October 1636
Ref:1/28/1A-2B
[1/28/1A]

[Hartlib:]
  Ex Epistola Domini Duræj Anno 1636. 14/24 Octob.
[scribe:]
Concerning your question de Ethica Philosophica & Christiana it would require a larger discourse then time will now permitte me to enter into. But for the present I call to mind, that in my Exercitation de Spirituali Agricultura I haue deliuered in some sort my judgement concerning this matter: from which you may gather a more full answer, then now I can giue. But yet for the present take this as it were doubtfully proposed. Videri mihi Ethicam ex principiis naturæ rectæque rationis depromptam, q externarum actionum, non solum [Greek: to prepon?], quod in oculos hominum incurrit, quodque unicum aulicorum studium esse solet, informet: sed etiam quæ illarum actionum pro Circumstantiarum varietate inter homines diuersa mutabilem[altered] naturam dirigat, & legitimam justamque proprietatem doceat, esse vtilem etiam in Scholis Christianorum Doctrinam, eamque proponendam Inuentati, vel ad præparationem aliquam externam animi, ut facilius assurgat mens ad ea, q diuina sunt, quando per rectæ rationis vsum assueuit justiam externam atque temperantiam exercere, atque observare normam ciuilis inter homines virtutis in Conuersatione; vel ad obstacula quædam removenda, quæ propter licentiam affectuum in naturalibus rebus lascivientium oriuntur, & super inducuntur menti, propter quæ, ea qex principiis conscientiæ fluunt in Theologia Dogmata minus fiunt perceptibilia. Ergo si nulli alii usui foret, quam ut externi hominis Excessus manifestos, paulatim cum ætate erumpentes & ex corrupto Naturæ fomite in sensuum objectis & illecebris vigorem acquirente promanantes circum-
[1/28/1B]

-cideret, utilis omninò esset. Nam in quibus conscientia nec dum vegetatur, in iis ratio dominium habere potest, atque ea saltem præstare, ne affectus naturales sua intemperie & perturbatione æditum pcludant verbo ad conscientiam penetranti: atque hoc[altered from hinc?] meum hac de re judicium oritur ex hoc fundamento, quòd putem tot esse posse instructiones homini utiles, quot sunt diuersa in animo principia & facultates, qinformationem aliquam doctrinalem & directionem admittere possunt. Quælibet enim facultas diuersa suam habet de re qualibus distinctam suoque modo toti homini vtilem apprehensionem[altered]. Ergò si ea secundum principia sibi congenita rectè informetur in actione sua obeunda[altered from abeunda?], versus scopum sibi proprium in objecto sibi proposito & peculiari, non potest non hoc esse utile homini ad partem aliquam felicitatis naturalis Iam verò duæ sunt in homine facultates distinctæ, q diuersa habent principia: Ratio sc: & Conscientia. Hæc rebus Diuinus nititur: illa aliis argumentis. Utriusque Principia sunt homini necessaria: hujus ad religionem coram Deo internam atque puram excolendam: illius ad externas vitæ circumstantias dijudicandas. Ergo & doctrinæ, q uni sunt vtiles, alteri non possunt obesse. Sed pro facultatum subordinatione & coordinatione in natura instructiones utrique facultati aptæ adhiberi posssunt atque usurpari debent. Ergo uti Ratio sua naturâ ancillatur Conscientiæ: ita in juventatis educatione <bottom margin: præcepta vitæ ex rationis principiis deducta poterunt ancillari pceptis S. Spiritus> per verbum conscientiæ proponendis. And this is enough for this present & me thinkes, when I call to mind my scope in the Exercitation de Agricultura Spiri-
[1/28/2A]

-tuali: It seemeth to me now so farre as I remember (for I haue no time to reuieu it now) that I haue hadde none other drift, but to shew a pædagoge how to informe the Youht[altered from Iought], which he educateth, in the way of reason before hee bee brought to the full doctrine of Religion You may looke upon the matter, & see if it bee not so.
[1/28/2B]

   [hand Z?:] Durie
   [hand Y:] de Ethica Philosophica & Christiana